LIBER V
[1] Interea medium Aeneas iam classe tenebat
[2] certus iter fluctusque atros Aquilone secabat
[3] moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
[4] conlucent flammis. quae tantum accenderit ignem
[5] causa latet; duri magno sed amore dolores
[6] polluto, notumque furens quid femina possit,
[7] triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
[8] ut pelagus tenuere rates nec iam amplius ulla
[9] occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
[10] olli caeruleus supra caput astitit imber
[11] noctem hiememque ferens et inhorruit unda tenebris.
[12] ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
[13] ‘heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi?
[14] quidve, pater Neptune, paras?’ sic deinde locutus
[15] colligere arma iubet validisque incumbere remis,
[16] obliquatque sinus in ventum ac talia fatur:
[17] ‘magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor
[18] spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.
[19] mutati transversa fremunt et vespere ab atro
[20] consurgunt venti, atque in nubem cogitur a?r.
[21] nec nos obniti contra nec tendere tantum
[22] sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur,
[23] quoque vocat vertamus iter. nec litora longe
[24] fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos,
[25] si modo rite memor servata remetior astra.’
[26] tum pius Aeneas: ‘equidem sic poscere ventos
[27] iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
[28] flecte viam velis. an sit mihi gratior ulla,
[29] quove magis fessas optem dimittere navis,
[30] quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten
[31] et patris Anchisae gremio complectitur ossa?’
[32] haec ubi dicta, petunt portus et vela secundi
[33] intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
[34] et tandem laeti notae advertuntur harenae.
[35] At procul ex celso miratus vertice montis
[36] adventum sociasque rates occurrit Acestes,
[37] horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,
[38] Troia Criniso conceptum flumine mater
[39] quem genuit. veterum non immemor ille parentum
[40] gratatur reduces et gaza laetus agresti
[41] excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
[42] Postera cum primo stellas Oriente fugarat
[43] clara dies, socios in coetum litore ab omni
[44] advocat Aeneas tumulique ex aggere fatur:
[45] ‘Dardanidae magni, genus alto a sanguine divum,
[46] annuus exactis completur mensibus orbis,
[47] ex quo reliquias divinique ossa parentis
[48] condidimus terra maestasque sacravimus aras;
[49] iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
[50] semper honoratum (sic di voluistis) habebo.
[51] hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
[52] Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae,
[53] annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
[54] exsequerer strueremque suis altaria donis.
[55] nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis
[56] haud equidem sine mente, reor, sine numine divum
[57] adsumus et portus delati intramus amicos.
[58] ergo agite et laetum cuncti celebremus honorem:
[59] poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
[60] urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
[61] bina boum vobis Troia generatus Acestes
[62] dat numero capita in navis; adhibete penatis
[63] et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
[64] praeterea, si nona diem mortalibus almum
[65] Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
[66] prima citae Teucris ponam certamina classis;
[67] quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
[68] aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
[69] seu crudo fidit pugnam committere caestu,
[70] cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae.
[71] ore favete omnes et cingite tempora ramis.’
[72] Sic fatus velat materna tempora myrto.
[73] hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
[74] hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
[75] ille e concilio multis cum milibus ibat
[76] ad tumulum magna medius comitante caterva.
[77] hic duo rite mero libans carchesia Baccho
[78] fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
[79] purpureosque iacit flores ac talia fatur:
[80] ‘salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti
[81] nequiquam cineres animaeque umbraeque paternae.
[82] non licuit finis Italos fataliaque arva
[83] nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.’
[84] dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
[85] septem ingens gyros, septena volumina traxit
[86] amplexus placide tumulum lapsusque per aras,
[87] caeruleae cui terga notae maculosus et auro
[88] squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
[89] mille iacit varios adverso sole colores.
[90] obstipuit visu Aeneas. ille agmine longo
[91] tandem inter pateras et levia pocula serpens
[92] libavitque dapes rursusque innoxius imo
[93] successit tumulo et depasta altaria liquit.
[94] hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
[95] incertus geniumne loci famulumne parentis
[96] esse putet; caedit binas de more bidentis
[97] totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos,
[98] vinaque fundebat pateris animamque vocabat
[99] Anchisae magni manisque Acheronte remissos.
[100] nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
[101] dona ferunt, onerant aras mactantque iuvencos;
[102] ordine a?na locant alii fusique per herbam
[103] subiciunt veribus prunas et viscera torrent.
[104] Exspectata dies aderat nonamque serena
[105] Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
[106] famaque finitimos et clari nomen Acestae
[107] excierat; laeto complerant litora coetu
[108] visuri Aeneadas, pars et certare parati.
[109] munera principio ante oculos circoque locantur
[110] in medio, sacri tripodes viridesque coronae
[111] et palmae pretium victoribus, armaque et ostro
[112] perfusae vestes, argenti aurique talenta;
[113] et tuba commissos medio canit aggere ludos.
[114] Prima pares ineunt gravibus certamina remis
[115] quattuor ex omni delectae classe carinae.
[116] velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,
[117] mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
[118] ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
[119] urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
[120] impellunt, terno consurgunt ordine remi;
[121] Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
[122] Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
[123] caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
[124] Est procul in pelago saxum spumantia contra
[125] litora, quod tumidis summersum tunditur olim
[126] fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cauri;
[127] tranquillo silet immotaque attollitur unda
[128] campus et apricis statio gratissima mergis.
[129] hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
[130] constituit signum nautis pater, unde reverti
[131] scirent et longos ubi circumflectere cursus.
[132] tum loca sorte legunt ipsique in puppibus auro
[133] ductores longe effulgent ostroque decori;
[134] cetera populea velatur fronde iuventus
[135] nudatosque umeros oleo perfusa nitescit.
[136] considunt transtris, intentaque bracchia remis;
[137] intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
[138] corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.
[139] inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
[140] haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor
[141] nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
[142] infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
[143] convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
[144] non tam praecipites biiugo certamine campum
[145] corripuere ruuntque effusi carcere currus,
[146] nec sic immissis aurigae undantia lora
[147] concussere iugis pronique in verbera pendent.
[148] tum plausu fremituque virum studiisque faventum
[149] consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
[150] litora, pulsati colles clamore resultant.
[151] Effugit ante alios primisque elabitur undis
[152] turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
[153] consequitur, melior remis, sed pondere pinus
[154] tarda tenet. post hos aequo discrimine Pristis
[155] Centaurusque locum tendunt superare priorem;
[156] et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
[157] Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
[158] frontibus et longa sulcant vada salsa carina.
[159] iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,
[160] cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
[161] rectorem navis compellat voce Menoeten:
[162] ‘quo tantum mihi dexter abis? huc derige cursum;
[163] litus ama et laeva stringat sine palmula cautes;
[164] altum alii teneant.’ dixit; sed caeca Menoetes
[165] saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
[166] ‘quo diversus abis?’ iterum ‘pete saxa, Menoete!’
[167] cum clamore Gyas revocabat, et ecce Cloanthum
[168] respicit instantem tergo et propiora tenentem.
[169] ille inter navemque Gyae scopulosque sonantis
[170] radit iter laevum interior subitoque priorem
[171] praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
[172] tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens
[173] nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten
[174] oblitus decorisque sui sociumque salutis
[175] in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;
[176] ipse gubernaclo rector subit, ipse magister
[177] hortaturque viros clavumque ad litora torquet.
[178] at gravis ut fundo vix tandem redditus imo est
[179] iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
[180] summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
[181] illum et labentem Teucri et risere natantem
[182] et salsos rident revomentem pectore fluctus.
[183] Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
[184] Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
[185] Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
[186] nec tota tamen ille prior praeeunte carina;
[187] parte prior, partim rostro premit aemula Pristis.
[188] at media socios incedens nave per ipsos
[189] hortatur Mnestheus: ‘nunc, nunc insurgite remis,
[190] Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema
[191] delegi comites; nunc illas promite viris,
[192] nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi
[193] Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis.
[194] non iam prima peto Mnestheus neque vincere certo
[195] (quamquam o! – sed superent quibus hoc, Neptune, dedisti);
[196] extremos pudeat rediisse: hoc vincite, cives,
[197] et prohibete nefas.’ olli certamine summo
[198] procumbunt: vastis tremit ictibus aerea puppis
[199] subtrahiturque solum, tum creber anhelitus artus
[200] aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis.
[201] attulit ipse viris optatum casus honorem:
[202] namque furens animi dum proram ad saxa suburget
[203] interior spatioque subit Sergestus iniquo,
[204] infelix saxis in procurrentibus haesit.
[205] concussae cautes et acuto in murice remi
[206] obnixi crepuere inlisaque prora pependit.
[207] consurgunt nautae et magno clamore morantur
[208] ferratasque trudes et acuta cuspide contos
[209] expediunt fractosque legunt in gurgite remos.
[210] at laetus Mnestheus successuque acrior ipso
[211] agmine remorum celeri ventisque vocatis
[212] prona petit maria et pelago decurrit aperto.
[213] qualis spelunca subito commota columba,
[214] cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,
[215] fertur in arva volans plausumque exterrita pennis
[216] dat tecto ingentem, mox a?re lapsa quieto
[217] radit iter liquidum celeris neque commovet alas:
[218] sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis
[219] aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
[220] et primum in scopulo luctantem deserit alto
[221] Sergestum brevibusque vadis frustraque vocantem
[222] auxilia et fractis discentem currere remis.
[223] inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram
[224] consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est.
[225] solus iamque ipso superest in fine Cloanthus,
[226] quem petit et summis adnixus viribus urget.
[227] Tum vero ingeminat clamor cunctique sequentem
[228] instigant studiis, resonatque fragoribus aether.
[229] hi proprium decus et partum indignantur honorem
[230] ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci;
[231] hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
[232] et fors aequatis cepissent praemia rostris,
[233] ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus
[234] fudissetque preces divosque in vota vocasset:
[235] ‘di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro,
[236] vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum
[237] constituam ante aras voti reus, extaque salsos
[238] proiciam in fluctus et vina liquentia fundam.’
[239] dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
[240] Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo,
[241] et pater ipse manu magna Portunus euntem
[242] impulit: illa Noto citius volucrique sagitta
[243] ad terram fugit et portu se condidit alto.
[244] tum satus Anchisa cunctis ex more vocatis
[245] victorem magna praeconis voce Cloanthum
[246] declarat viridique advelat tempora lauro,
[247] muneraque in navis ternos optare iuvencos
[248] vinaque et argenti magnum dat ferre talentum.
[249] ipsis praecipuos ductoribus addit honores:
[250] victori chlamydem auratam, quam plurima circum
[251] purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit,
[252] intextusque puer frondosa regius Ida
[253] velocis iaculo cervos cursuque fatigat
[254] acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida
[255] sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
[256] longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt
[257] custodes, saevitque canum latratus in auras.
[258] at qui deinde locum tenuit virtute secundum,
[259] levibus huic hamis consertam auroque trilicem
[260] loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
[261] victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto,
[262] donat habere, viro decus et tutamen in armis.
[263] vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
[264] multiplicem conixi umeris; indutus at olim
[265] Demoleos cursu palantis Troas agebat.
[266] tertia dona facit geminos ex aere lebetas
[267] cymbiaque argento perfecta atque aspera signis.
[268] iamque adeo donati omnes opibusque superbi
[269] puniceis ibant evincti tempora taenis,
[270] cum saevo e scopulo multa vix arte revulsus
[271] amissis remis atque ordine debilis uno
[272] inrisam sine honore ratem Sergestus agebat.
[273] qualis saepe viae deprensus in aggere serpens,
[274] aerea quem obliquum rota transiit aut gravis ictu
[275] seminecem liquit saxo lacerumque viator;
[276] nequiquam longos fugiens dat corpore tortus
[277] parte ferox ardensque oculis et sibila colla
[278] arduus attollens; pars vulnere clauda retentat
[279] nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
[280] tali remigio navis se tarda movebat;
[281] vela facit tamen et velis subit ostia plenis.
[282] Sergestum Aeneas promisso munere donat
[283] servatam ob navem laetus sociosque reductos.
[284] olli serva datur operum haud ignara Minervae,
[285] Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
[286] Hoc pius Aeneas misso certamine tendit
[287] gramineum in campum, quem collibus undique curvis
[288] cingebant silvae, mediaque in valle theatri
[289] circus erat; quo se multis cum milibus heros
[290] consessu medium tulit exstructoque resedit.
[291] hic, qui forte velint rapido contendere cursu,
[292] invitat pretiis animos, et praemia ponit.
[293] undique conveniunt Teucri mixtique Sicani,
[294] Nisus et Euryalus primi,
[295] Euryalus forma insignis viridique iuventa,
[296] Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus
[297] regius egregia Priami de stirpe Diores;
[298] hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan,
[299] alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis;
[300] tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque
[301] adsueti silvis, comites senioris Acestae;
[302] multi praeterea, quos fama obscura recondit.
[303] Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus:
[304] ‘accipite haec animis laetasque advertite mentes.
[305] nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit.
[306] Cnosia bina dabo levato lucida ferro
[307] spicula caelatamque argento ferre bipennem;
[308] omnibus hic erit unus honos. tres praemia primi
[309] accipient flavaque caput nectentur oliva.
[310] primus equum phaleris insignem victor habeto;
[311] alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis
[312] Threiciis, lato quam circum amplectitur auro
[313] balteus et tereti subnectit fibula gemma;
[314] tertius Argolica hac galea contentus abito.’
[315] Haec ubi dicta, locum capiunt signoque repente
[316] corripiunt spatia audito limenque relinquunt,
[317] effusi nimbo similes. simul ultima signant,
[318] primus abit longeque ante omnia corpora Nisus
[319] emicat et ventis et fulminis ocior alis;
[320] proximus huic, longo sed proximus intervallo,
[321] insequitur Salius; spatio post deinde relicto
[322] tertius Euryalus;
[323] Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso
[324] ecce volat calcemque terit iam calce Diores
[325] incumbens umero, spatia et si plura supersint
[326] transeat elapsus prior ambiguumque relinquat.
[327] iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam
[328] finem adventabant, levi cum sanguine Nisus
[329] labitur infelix, caesis ut forte iuvencis
[330] fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
[331] hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso
[332] haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso
[333] concidit immundoque fimo sacroque cruore.
[334] non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:
[335] nam sese opposuit Salio per lubrica surgens;
[336] ille autem spissa iacuit revolutus harena,
[337] emicat Euryalus et munere victor amici
[338] prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
[339] post Helymus subit et nunc tertia palma Diores.
[340] hic totum caveae consessum ingentis et ora
[341] prima patrum magnis Salius clamoribus implet,
[342] ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
[343] tutatur favor Euryalum lacrimaeque decorae,
[344] gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
[345] adiuvat et magna proclamat voce Diores,
[346] qui subiit palmae frustraque ad praemia venit
[347] ultima, si primi Salio reddentur honores.
[348] tum pater Aeneas ‘vestra’ inquit ‘munera vobis
[349] certa manent, pueri et palmam movet ordine nemo;
[350] me liceat casus miserari insontis amici.’
[351] sic fatus tergum Gaetuli immane leonis
[352] dat Salio villis onerosum atque unguibus aureis.
[353] hic Nisus ‘si tanta’ inquit ‘sunt praemia victis,
[354] et te lapsorum miseret, quae munera Niso
[355] digna dabis, primam merui qui laude coronam
[356] ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset?’
[357] et simul his dictis faciem ostentabat et udo
[358] turpia membra fimo. risit pater optimus olli
[359] et clipeum efferri iussit, Didymaonis artes,
[360] Neptuni sacro Danais de poste refixum.
[361] hoc iuvenem egregium praestanti munere donat.
[362] Post, ubi confecti cursus et dona peregit,
[363] ‘nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
[364] adsit et evinctis attollat bracchia palmis’:
[365] sic ait, et geminum pugnae proponit honorem,
[366] victori velatum auro vittisque iuvencum,
[367] ensem atque insignem galeam solacia victo.
[368] nec mora; continuo vastis cum viribus effert
[369] ora Dares magnoque virum se murmure tollit,
[370] solus qui Paridem solitus contendere contra,
[371] idemque ad tumulum quo maximus occubat Hector
[372] victorem Buten immani corpore, qui se
[373] Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
[374] perculit et fulva moribundum extendit harena.
[375] talis prima Dares caput altum in proelia tollit,
[376] ostenditque umeros latos alternaque iactat
[377] bracchia protendens et verberat ictibus auras.
[378] quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
[379] audet adire virum manibusque inducere caestus.
[380] ergo alacris cunctosque putans excedere palma
[381] Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
[382] tum laeva taurum cornu tenet atque ita fatur:
[383] ‘nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
[384] quae finis standi? quo me decet usque teneri?
[385] ducere dona iube.’ cuncti simul ore fremebant
[386] Dardanidae reddique viro promissa iubebant.
[387] Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
[388] proximus ut viridante toro consederat herbae:
[389] ‘Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
[390] tantane tam patiens nullo certamine tolli
[391] dona sines? ubi nunc nobis deus ille, magister
[392] nequiquam memoratus, Eryx? ubi fama per omnem
[393] Trinacriam et spolia illa tuis pendentia tectis?’
[394] ille sub haec: ‘non laudis amor nec gloria cessit
[395] pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
[396] sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
[397] si mihi quae quondam fuerat quaque improbus iste
[398] exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
[399] haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
[400] venissem, nec dona moror.’ sic deinde locutus
[401] in medium geminos immani pondere caestus
[402] proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
[403] ferre manum duroque intendere bracchia tergo.
[404] obstipuere animi: tantorum ingentia septem
[405] terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
[406] ante omnis stupet ipse Dares longeque recusat,
[407] magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
[408] huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
[409] tum senior talis referebat pectore voces:
[410] ‘quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
[411] vidisset tristemque hoc ipso in litore pugnam?
[412] haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat
[413] (sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro),
[414] his magnum Alciden contra stetit, his ego suetus,
[415] dum melior viris sanguis dabat, aemula necdum
[416] temporibus geminis canebat sparsa senectus.
[417] sed si nostra Dares haec Troius arma recusat
[418] idque pio sedet Aeneae, probat auctor Acestes,
[419] aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto
[420] (solve metus), et tu Troianos exue caestus.’
[421] haec fatus duplicem ex umeris reiecit amictum
[422] et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque
[423] exuit atque ingens media consistit harena.
[424] tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos
[425] et paribus palmas amborum innexuit armis.
[426] constitit in digitos extemplo arrectus uterque
[427] bracchiaque ad superas interritus extulit auras.
[428] abduxere retro longe capita ardua ab ictu
[429] immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt,
[430] ille pedum melior motu fretusque iuventa,
[431] hic membris et mole ualens; sed tarda trementi
[432] genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus.
[433] multa viri nequiquam inter se vulnera iactant,
[434] multa cavo lateri ingeminant et pectore vastos
[435] dant sonitus, erratque auris et tempora circum
[436] crebra manus, duro crepitant sub vulnere malae.
[437] stat gravis Entellus nisuque immotus eodem
[438] corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit.
[439] ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem
[440] aut montana sedet circum castella sub armis,
[441] nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
[442] arte locum et variis adsultibus inritus urget.
[443] ostendit dextram insurgens Entellus et alte
[444] extulit, ille ictum venientem a vertice velox
[445] praevidit celerique elapsus corpore cessit;
[446] Entellus viris in ventum effudit et ultro
[447] ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto
[448] concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho
[449] aut Ida in magna radicibus eruta pinus.
[450] consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes;
[451] it clamor caelo primusque accurrit Acestes
[452] aequaevumque ab humo miserans attollit amicum.
[453] at non tardatus casu neque territus heros
[454] acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira;
[455] tum pudor incendit viris et conscia virtus,
[456] praecipitemque Daren ardens agit aequore toto
[457] nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra.
[458] nec mora nec requies: quam multa grandine nimbi
[459] culminibus crepitant, sic densis ictibus heros
[460] creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
[461] Tum pater Aeneas procedere longius iras
[462] et saevire animis Entellum haud passus acerbis,
[463] sed finem imposuit pugnae fessumque Dareta
[464] eripuit mulcens dictis ac talia fatur:
[465] ‘infelix, quae tanta animum dementia cepit?
[466] non viris alias conversaque numina sentis?
[467] cede deo.’ dixitque et proelia voce diremit.
[468] ast illum fidi aequales genua aegra trahentem
[469] iactantemque utroque caput crassumque cruorem
[470] ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes
[471] ducunt ad navis; galeamque ensemque vocati
[472] accipiunt, palmam Entello taurumque relinquunt.
[473] hic victor superans animis tauroque superbus
[474] ‘nate dea, vosque haec’ inquit ‘cognoscite, Teucri,
[475] et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires
[476] et qua servetis revocatum a morte Dareta.’
[477] dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci
[478] qui donum astabat pugnae, durosque reducta
[479] libravit dextra media inter cornua caestus
[480] arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro:
[481] sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
[482] ille super talis effundit pectore voces:
[483] ‘hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis
[484] persolvo; hic victor caestus artemque repono.’
[485] Protinus Aeneas celeri certare sagitta
[486] invitat qui forte velint et praemia dicit,
[487] ingentique manu malum de nave Seresti
[488] erigit et volucrem traiecto in fune columbam,
[489] quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
[490] convenere viri deiectamque aerea sortem
[491] accepit galea, et primus clamore secundo
[492] Hyrtacidae ante omnis exit locus Hippocoontis;
[493] quem modo navali Mnestheus certamine victor
[494] consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
[495] tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
[496] Pandare, qui quondam iussus confundere foedus
[497] in medios telum torsisti primus Achivos.
[498] extremus galeaque ima subsedit Acestes,
[499] ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
[500] tum validis flexos incurvant viribus arcus
[501] pro se quisque viri et depromunt tela pharetris,
[502] primaque per caelum nervo stridente sagitta
[503] Hyrtacidae iuvenis volucris diverberat auras,
[504] et venit adversique infigitur arbore mali.
[505] intremuit malus micuitque exterrita pennis
[506] ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
[507] post acer Mnestheus adducto constitit arcu
[508] alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
[509] ast ipsam miserandus avem contingere ferro
[510] non valuit; nodos et vincula linea rupit
[511] quis innexa pedem malo pendebat ab alto;
[512] illa Notos atque atra volans in nubila fugit.
[513] tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
[514] tela tenens, fratrem Eurytion in vota vocavit,
[515] iam vacuo laetam caelo speculatus et alis
[516] plaudentem nigra figit sub nube columbam.
[517] decidit exanimis vitamque reliquit in astris
[518] aetheriis fixamque refert delapsa sagittam.
[519] Amissa solus palma superabat Acestes,
[520] qui tamen a?rias telum contendit in auras
[521] ostentans artemque pater arcumque sonantem.
[522] hic oculis subitum obicitur magnoque futurum
[523] augurio monstrum; docuit post exitus ingens
[524] seraque terrifici cecinerunt omina vates.
[525] namque volans liquidis in nubibus arsit harundo
[526] signavitque viam flammis tenuisque recessit
[527] consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa
[528] transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
[529] attonitis haesere animis superosque precati
[530] Trinacrii Teucrique viri, nec maximus omen
[531] abnuit Aeneas, sed laetum amplexus Acesten
[532] muneribus cumulat magnis ac talia fatur:
[533] ‘sume, pater, nam te voluit rex magnus Olympi
[534] talibus auspiciis exsortem ducere honores.
[535] ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis,
[536] cratera impressum signis, quem Thracius olim
[537] Anchisae genitori in magno munere Cisseus
[538] ferre sui dederat monimentum et pignus amoris.’
[539] sic fatus cingit viridanti tempora lauro
[540] et primum ante omnis victorem appellat Acesten.
[541] nec bonus Eurytion praelato invidit honori,
[542] quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
[543] proximus ingreditur donis qui vincula rupit,
[544] extremus volucri qui fixit harundine malum.
[545] At pater Aeneas nondum certamine misso
[546] custodem ad sese comitemque impubis Iuli
[547] Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem:
[548] ‘vade age et Ascanio, si iam puerile paratum
[549] agmen habet secum cursusque instruxit equorum,
[550] ducat avo turmas et sese ostendat in armis
[551] dic’ ait. ipse omnem longo decedere circo
[552] infusum populum et campos iubet esse patentis.
[553] incedunt pueri pariterque ante ora parentum
[554] frenatis lucent in equis, quos omnis euntis
[555] Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus.
[556] omnibus in morem tonsa coma pressa corona;
[557] cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro,
[558] pars levis umero pharetras; it pectore summo
[559] flexilis obtorti per collum circulus auri.
[560] tres equitum numero turmae ternique vagantur
[561] ductores; pueri bis seni quemque secuti
[562] agmine partito fulgent paribusque magistris.
[563] una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem
[564] nomen avi referens Priamus, tua clara, Polite,
[565] progenies, auctura Italos; quem Thracius albis
[566] portat equus bicolor maculis, vestigia primi
[567] alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
[568] alter Atys, genus unde Atii duxere Latini,
[569] parvus Atys pueroque puer dilectus Iulo.
[570] extremus formaque ante omnis pulcher Iulus
[571] Sidonio est invectus equo, quem candida Dido
[572] esse sui dederat monimentum et pignus amoris.
[573] cetera Trinacriis pubes senioris Acestae
[574] fertur equis.
[575] excipiunt plausu pavidos gaudentque tuentes
[576] Dardanidae, veterumque agnoscunt ora parentum.
[577] postquam omnem laeti consessum oculosque suorum
[578] lustravere in equis, signum clamore paratis
[579] Epytides longe dedit insonuitque flagello.
[580] olli discurrere pares atque agmina terni
[581] diductis solvere choris, rursusque vocati
[582] convertere vias infestaque tela tulere.
[583] inde alios ineunt cursus aliosque recursus
[584] adversi spatiis, alternosque orbibus orbis
[585] impediunt pugnaeque cient simulacra sub armis;
[586] et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt
[587] infensi, facta pariter nunc pace feruntur.
[588] ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta
[589] parietibus textum caecis iter ancipitemque
[590] mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
[591] frangeret indeprensus et inremeabilis error;
[592] haud alio Teucrum nati vestigia cursu
[593] impediunt texuntque fugas et proelia ludo,
[594] delphinum similes qui per maria umida nando
[595] Carpathium Libycumque secant.
[596] hunc morem cursus atque haec certamina primus
[597] Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam,
[598] rettulit et priscos docuit celebrare Latinos,
[599] quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes;
[600] Albani docuere suos; hinc maxima porro
[601] accepit Roma et patrium servavit honorem;
[602] Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen.
[603] hac celebrata tenus sancto certamina patri.
[604] Hinc primum Fortuna fidem mutata novavit.
[605] dum variis tumulo referunt sollemnia ludis,
[606] Irim de caelo misit Saturnia Iuno
[607] Iliacam ad classem ventosque aspirat eunti,
[608] multa movens necdum antiquum saturata dolorem.
[609] illa viam celerans per mille coloribus arcum
[610] nulli visa cito decurrit tramite virgo.
[611] conspicit ingentem concursum et litora lustrat
[612] desertosque videt portus classemque relictam.
[613] at procul in sola secretae Troades acta
[614] amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum
[615] pontum aspectabant flentes. heu tot vada fessis
[616] et tantum superesse maris, vox omnibus una;
[617] urbem orant, taedet pelagi perferre laborem.
[618] ergo inter medias sese haud ignara nocendi
[619] conicit et faciemque deae vestemque reponit;
[620] fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli,
[621] cui genus et quondam nomen natique fuissent,
[622] ac sic Dardanidum mediam se matribus infert.
[623] ‘o miserae, quas non manus’ inquit ‘Achaica bello
[624] traxerit ad letum patriae sub moenibus! o gens
[625] infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
[626] septima post Troiae excidium iam vertitur aestas,
[627] cum freta, cum terras omnis, tot inhospita saxa
[628] sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum
[629] Italiam sequimur fugientem et volvimur undis.
[630] hic Erycis fines fraterni atque hospes Acestes:
[631] quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem?
[632] o patria et rapti nequiquam ex hoste penates,
[633] nullane iam Troiae dicentur moenia? nusquam
[634] Hectoreos amnis, Xanthum et Simoenta, videbo?
[635] quin agite et mecum infaustas exurite puppis.
[636] nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago
[637] ardentis dare visa faces: ‘hic quaerite Troiam;
[638] hic domus est’ inquit ‘vobis.’ iam tempus agi res,
[639] nec tantis mora prodigiis. en quattuor arae
[640] Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.’
[641] haec memorans prima infensum vi corripit ignem
[642] sublataque procul dextra conixa coruscat
[643] et iacit. arrectae mentes stupefactaque corda
[644] Iliadum. hic una e multis, quae maxima natu,
[645] Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
[646] ‘non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres,
[647] est Dorycli coniunx; divini signa decoris
[648] ardentisque notate oculos, qui spiritus illi,
[649] qui vultus vocisque sonus vel gressus eunti.
[650] ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
[651] aegram, indignantem tali quod sola careret
[652] munere nec meritos Anchisae inferret honores.’
[653] haec effata.
[654] at matres primo ancipites oculisque malignis
[655] ambiguae spectare rates miserum inter amorem
[656] praesentis terrae fatisque vocantia regna,
[657] cum dea se paribus per caelum sustulit alis
[658] ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
[659] tum vero attonitae monstris actaeque furore
[660] conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem,
[661] pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
[662] coniciunt. furit immissis Volcanus habenis
[663] transtra per et remos et pictas abiete puppis.
[664] Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
[665] incensas perfert navis Eumelus, et ipsi
[666] respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
[667] primus et Ascanius, cursus ut laetus equestris
[668] ducebat, sic acer equo turbata petivit
[669] castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
[670] ‘quis furor iste novus? quo nunc, quo tenditis’ inquit
[671] ‘heu miserae cives? non hostem inimicaque castra
[672] Argivum, vestras spes uritis. en, ego vester
[673] Ascanius!’ – galeam ante pedes proiecit inanem,
[674] qua ludo indutus belli simulacra ciebat.
[675] accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
[676] ast illae diversa metu per litora passim
[677] diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
[678] saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
[679] mutatae agnoscunt excussaque pectore Iuno est.
[680] Sed non idcirco flamma atque incendia viris
[681] indomitas posuere; udo sub robore vivit
[682] stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas
[683] est vapor et toto descendit corpore pestis,
[684] nec vires heroum infusaque flumina prosunt.
[685] tum pius Aeneas umeris abscindere vestem
[686] auxilioque vocare deos et tendere palmas:
[687] ‘Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum
[688] Troianos, si quid pietas antiqua labores
[689] respicit humanos, da flammam evadere classi
[690] nunc, pater, et tenuis Teucrum res eripe leto.
[691] vel tu, quod superest, infesto fulmine morti,
[692] si mereor, demitte tuaque hic obrue dextra.’
[693] vix haec ediderat cum effusis imbribus atra
[694] tempestas sine more furit tonitruque tremescunt
[695] ardua terrarum et campi; ruit aethere toto
[696] turbidus imber aqua densisque nigerrimus Austris,
[697] implenturque super puppes, semusta madescunt
[698] robora, restinctus donec vapor omnis et omnes
[699] quattuor amissis servatae a peste carinae.
[700] At pater Aeneas casu concussus acerbo
[701] nunc huc ingentis, nunc illuc pectore curas
[702] mutabat versans, Siculisne resideret arvis
[703] oblitus fatorum, Italasne capesseret oras.
[704] tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas
[705] quem docuit multaque insignem reddidit arte –
[706] haec responsa dabat, vel quae portenderet ira
[707] magna deum vel quae fatorum posceret ordo;
[708] isque his Aenean solatus vocibus infit:
[709] ‘nate dea, quo fata trahunt retrahuntque sequamur;
[710] quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
[711] est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes:
[712] hunc cape consiliis socium et coniunge volentem,
[713] huic trade amissis superant qui navibus et quos
[714] pertaesum magni incepti rerumque tuarum est.
[715] longaevosque senes ac fessas aequore matres
[716] et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est
[717] delige, et his habeant terris sine moenia fessi;
[718] urbem appellabunt permisso nomine Acestam.’
[719] Talibus incensus dictis senioris amici
[720] tum vero in curas animo diducitur omnis;
[721] et Nox atra polum bigis subvecta tenebat.
[722] visa dehinc caelo facies delapsa parentis
[723] Anchisae subito talis effundere voces:
[724] ‘nate, mihi vita quondam, dum vita manebat,
[725] care magis, nate Iliacis exercite fatis,
[726] imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem
[727] depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est.
[728] consiliis pare quae nunc pulcherrima Nautes
[729] dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda,
[730] defer in Italiam. gens dura atque aspera cultu
[731] debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante
[732] infernas accede domos et Averna per alta
[733] congressus pete, nate, meos. non me impia namque
[734] Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum
[735] concilia Elysiumque colo. huc casta Sibylla
[736] nigrarum multo pecudum te sanguine ducet.
[737] tum genus omne tuum et quae dentur moenia disces.
[738] iamque vale; torquet medios Nox umida cursus
[739] et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.’
[740] dixerat et tenuis fugit ceu fumus in auras.
[741] Aeneas ‘quo deinde ruis? quo proripis?’ inquit,
[742] ‘quem fugis? aut quis te nostris complexibus arcet?’
[743] haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignis,
[744] Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae
[745] farre pio et plena supplex veneratur acerra.
[746] Extemplo socios primumque accersit Acesten
[747] et Iovis imperium et cari praecepta parentis
[748] edocet et quae nunc animo sententia constet.
[749] haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes:
[750] transcribunt urbi matres populumque volentem
[751] deponunt, animos nil magnae laudis egentis.
[752] ipsi transtra novant flammisque ambesa reponunt
[753] robora navigiis, aptant remosque rudentisque,
[754] exigui numero, sed bello vivida virtus.
[755] interea Aeneas urbem designat aratro
[756] sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam
[757] esse iubet. gaudet regno Troianus Acestes
[758] indicitque forum et patribus dat iura vocatis.
[759] tum vicina astris Erycino in vertice sedes
[760] fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos
[761] ac lucus late sacer additus Anchiseo.
[762] Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris
[763] factus honos: placidi straverunt aequora venti
[764] creber et aspirans rursus vocat Auster in altum.
[765] exoritur procurva ingens per litora fletus;
[766] complexi inter se noctemque diemque morantur.
[767] ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam
[768] visa maris facies et non tolerabile numen,
[769] ire volunt omnemque fugae perferre laborem.
[770] quos bonus Aeneas dictis solatur amicis
[771] et consanguineo lacrimans commendat Acestae.
[772] tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam
[773] caedere deinde iubet solvique ex ordine funem.
[774] ipse caput tonsae foliis evinctus olivae
[775] stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos
[776] proicit in fluctus ac vina liquentia fundit.
[777] prosequitur surgens a puppi ventus euntis.
[778] certatim socii feriunt mare et aequora verrunt;
[779] At Venus interea Neptunum exercita curis
[780] adloquitur talisque effundit pectore questus:
[781] ‘Iunonis gravis ira neque exsaturabile pectus
[782] cogunt me, Neptune, preces descendere in omnis;
[783] quam nec longa dies pietas nec mitigat ulla,
[784] nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit.
[785] non media de gente Phrygum exedisse nefandis
[786] urbem odiis satis est nec poenam traxe per omnem
[787] reliquias Troiae: cineres atque ossa peremptae
[788] insequitur. causas tanti sciat illa furoris.
[789] ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis
[790] quam molem subito excierit: maria omnia caelo
[791] miscuit Aeoliis nequiquam freta procellis,
[792] in regnis hoc ausa tuis.
[793] per scelus ecce etiam Troianis matribus actis
[794] exussit foede puppis et classe subegit
[795] amissa socios ignotae linquere terrae.
[796] quod superest, oro, liceat dare tuta per undas
[797] vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim,
[798] si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.’
[799] Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti:
[800] ‘fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis,
[801] unde genus ducis. merui quoque; saepe furores
[802] compressi et rabiem tantam caelique marisque.
[803] nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor,
[804] Aeneae mihi cura tui. cum Troia Achilles
[805] exanimata sequens impingeret agmina muris,
[806] milia multa daret leto, gemerentque repleti
[807] amnes nec reperire viam atque evolvere posset
[808] in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti
[809] congressum Aenean nec dis nec viribus aequis
[810] nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo
[811] structa meis manibus periurae moenia Troiae.
[812] nunc quoque mens eadem perstat mihi; pelle timores.
[813] tutus, quos optas, portus accedet Averni.
[814] unus erit tantum amissum quem gurgite quaeres;
[815] unum pro multis dabitur caput.’
[816] his ubi laeta deae permulsit pectora dictis,
[817] iungit equos auro genitor, spumantiaque addit
[818] frena feris manibusque omnis effundit habenas.
[819] caeruleo per summa levis volat aequora curru;
[820] subsidunt undae tumidumque sub axe tonanti
[821] sternitur aequor aquis, fugiunt vasto aethere nimbi.
[822] tum variae comitum facies, immania cete,
[823] et senior Glauci chorus Inousque Palaemon
[824] Tritonesque citi Phorcique exercitus omnis;
[825] laeva tenet Thetis et Melite Panopeaque virgo,
[826] Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque.
[827] Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim
[828] gaudia pertemptant mentem; iubet ocius omnis
[829] attolli malos, intendi bracchia velis.
[830] una omnes fecere pedem pariterque sinistros,
[831] nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent
[832] cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem.
[833] princeps ante omnis densum Palinurus agebat
[834] agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi.
[835] iamque fere mediam caeli Nox umida metam
[836] contigerat, placida laxabant membra quiete
[837] sub remis fusi per dura sedilia nautae,
[838] cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris
[839] a?ra dimovit tenebrosum et dispulit umbras,
[840] te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans
[841] insonti; puppique deus consedit in alta
[842] Phorbanti similis funditque has ore loquelas:
[843] ‘Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem,
[844] aequatae spirant aurae, datur hora quieti.
[845] pone caput fessosque oculos furare labori.
[846] ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.’
[847] cui vix attollens Palinurus lumina fatur:
[848] ‘mene salis placidi vultum fluctusque quietos
[849] ignorare iubes? mene huic confidere monstro?
[850] Aenean credam (quid enim?) fallacibus auris
[851] et caeli totiens deceptus fraude sereni?’
[852] talia dicta dabat, clavumque adfixus et haerens
[853] nusquam amittebat oculosque sub astra tenebat.
[854] ecce deus ramum Lethaeo rore madentem
[855] vique soporatum Stygia super utraque quassat
[856] tempora, cunctantique natantia lumina solvit.
[857] vix primos inopina quies laxaverat artus,
[858] et super incumbens cum puppis parte revulsa
[859] cumque gubernaclo liquidas proiecit in undas
[860] praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
[861] ipse volans tenuis se sustulit ales ad auras.
[862] currit iter tutum non setius aequore classis
[863] promissisque patris Neptuni interrita fertur.
[864] iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat,
[865] difficilis quondam multorumque ossibus albos
[866] (tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant),
[867] cum pater amisso fluitantem errare magistro
[868] sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis
[869] multa gemens casuque animum concussus amici:
[870] ‘o nimium caelo et pelago confise sereno,
[871] nudus in ignota, Palinure, iacebis harena.’