De editionibus

Textus Latini per hunc situm communibus notis utuntur, etsi nonnulla sunt discrimina quae annotare oporteat.
    1. De usu notarum ‘V’, ‘v’; ‘U’, ‘u’
Et ‘V’, ‘v’ et ‘U’, ‘u’ notae in usu sunt pro sensu communi. Exempla: In usu per hunc situm: Unde venit, Valens? Quid vulgus vult? Diversus usus: Vnde uenit, Valens? Quid uulgus uult?
    1. De orationis rectae limitibus
Oratio recta singulis (‘…’) virgulis intercluditur; aliquando verum nullum signum eam notat. Duplicibus virgulis (“…”) hic situs numquam utitur. Exempla: In usu per hunc situm: Ait autem ‘Homo quidam habuit duos filios’ In usu per hunc situm: Ait autem homo quidam habuit duos filios Diversus usus: Ait autem “Homo quidam habuit duos filios”
    1. De versibus poeticis qui intra sermones sunt
Versus carminis qui intra sermones permixti sunt notae obicis (id est ‘/’) spatio praecedente et sequente intercludunt. Extrema tamen obicis nota signo ‘|’ substituitur. Saepe autem ex circumstanti textu poetici versus exponuntur. Exempla utriusque usus: Clamat ecce maximus vates et velut divino horrore instinctus salutare carmen canit: / Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi / Prima fugit. | ‘Quid cunctaris?’, inquit, ‘Quid cessas? Nisi occupas, fugit.’ vel: Clamat ecce maximus vates et velut divino horrore instinctus salutare carmen canit:
Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit.
‘Quid cunctaris?’, inquit, ‘Quid cessas? Nisi occupas, fugit.’
    1. De praenominibus
Praenomen Manius secundum textum breviter scribitur M’. vel M’. Exempla utriusuqe usus: L. Marcio Censorino M’. Manilio cons. post Romam conditam anno DCV vel: L. Marcio Censorino M’ Manilio cons. post Romam conditam anno DCV
    1. De numeris Romanis
Numeri Romani in textibus Latinis transcribuntur ut sequitur.

Numerus Arabus

Numerus Romanus

Numerus in textu Latino

2.877

IIDCCCLXXVII

IIDCCCLXXVII

2.000

II

II

10.000

X

X

100.000

C

C

1.000.000

|X|

|X|

 
    1. De nummorum notis
Signa pretii monetalis in textibus Latinis breviantur ut sequitur.

Nummus

Signum pretii

Brevior nota in textu Latino

Sestertius

IIS vel IIS vel HS

HS

Denarius

X vel X

X

  Memento, quaeso, per hunc situm te et criticae editionis notas et Graecarum litterarum transcriptionis normas invenire posse.