Bibliotheca Latina

LIBER XXVIII

LIBER XXVIII CAPUT I [1] Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque […]

LIBER XXX

LIBER XXX [1] Magicas vanitates saepius quidem antecedente operis parte, ubicumque causae locusque poscebant, coarguimus detegemusque etiamnum. in paucis tamen digna res est, de qua plura dicantur, vel eo ipso quod fraudulentissima artium plurimum in toto terrarum orbe plurimisque saeculis valuit. auctoritatem ei maximam fuisse nemo miretur, quandoquidem sola artium tres alias imperiosissimas humanae mentis […]

LIBER XXX

LIBER XXX [1] Cn. Servilius et C. Servilius consules – sextus decimus is annus belli Punici erat – cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturue uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. […]

LIBER XXX

LIBER XXX CAPUT I [1] Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam. [2] Consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis […]

LIBER XXXI

LIBER XXXI [1] Aquatilium secuntur in medicina beneficia, opifice natura ne in illis quidem cessante et per undas fluctusque ac reciprocos aestus amniumque rapidos cursus inprobas exercente vires, nusquam potentia maiore, si verum fateri volumus, quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat. [2] terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant […]

LIBER XXXI

LIBER XXXI [1] Me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tres et sexaginta annos – tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum […]

LIBER XXXI

LIBER XXXI CAPUT I [1] Interea et Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis armabat maestosque transtulit ad orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat et portentorum. [2] Post multa enim, quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et […]

LIBER XXXII

LIBER XXXII [1] Ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inveniri, ipsa se vincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim violentius mari ventisve et turbinibus ac procellis? quo maiore hominum ingenio […]

LIBER XXXII

LIBER XXXII [1] Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent provincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Uillio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Ualerio Sicilia, L. Uillio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Uillius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum videretur ut scriberet ipsi permissum. […]

LIBER XXXIII

LIBER XXXIII [1] Metalla nunc ipsaeque opes et rerum pretia dicentur, tellurem intus exquirente cura multiplici modo, quippe alibi divitiis foditur quaerente vita aurum, argentum, electrum, aes, alibi deliciis gemmas et parietum lignorumque pigmenta, alibi temeritati ferrum, auro etiam gratius inter bella caedesque. persequimur omnes eius fibras vivimusque super excavatam, mirantes dehiscere aliquando aut intremescere […]