Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA PETRI II


EPISTULA PETRI II

CAPUT I

[1] Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi

[2] gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri

[3] quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute

[4] per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem

[5] vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam

[6] in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem

[7] in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

[8] haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

[9] cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

[10] quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

[11] sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

[12] propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate

[13] iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

[14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi

[15] dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

[16] non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

[17] accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

[18] et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

[19] et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

[20] hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit

[21] non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

CAPUT II

[1] fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

[2] et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

[3] et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

[4] si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

[5] et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

[6] et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens

[7] et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit

[8] aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant

[9] novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

[10] magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

[11] ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium

[12] hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

[13] percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum

[14] oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii

[15] derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

[16] correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam

[17] hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur

[18] superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

[19] libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est

[20] si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

[21] melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato

[22] contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

CAPUT III

[1] hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem

[2] ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris

[3] hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes

[4] dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae

[5] latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

[6] per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit

[7] caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

[8] unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

[9] non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

[10] adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

[11] cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

[12] expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

[13] novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat

[14] propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

[15] et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

[16] sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

[17] vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

[18] crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen