EPISTULA PAULI AD EPHESIOS
CAPUT I
[1] Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
[2] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
[3] benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
[4] sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
[5] qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
[6] in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
[7] in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
[8] quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
[9] ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
[10] in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
[11] in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
[12] ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
[13] in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
[14] qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
[15] propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
[16] non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
[17] ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
[18] inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
[19] et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
[20] quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
[21] supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
[22] et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
[23] quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
CAPUT II
[1] et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
[2] in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
[3] in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
[4] Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
[5] et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
[6] et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
[7] ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
[8] gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
[9] non ex operibus ut ne quis glorietur
[10] ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
[11] propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
[12] quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
[13] nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
[14] ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
[15] legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
[16] et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
[17] et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
[18] quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
[19] ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
[20] superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
[21] in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
[22] in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
CAPUT III
[1] huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
[2] si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
[3] quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
[4] prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
[5] quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
[6] esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
[7] cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
[8] mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
[9] et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
[10] ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
[11] secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
[12] in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
[13] propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
[14] huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
[15] ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
[16] ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
[17] habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
[18] ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
[19] scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
[20] ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
[21] ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
CAPUT IV
[1] obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
[2] cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
[3] solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
[4] unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
[5] unus Dominus una fides unum baptisma
[6] unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
[7] unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
[8] propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
[9] quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
[10] qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
[11] et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
[12] ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
[13] donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
[14] ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
[15] veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
[16] ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
[17] hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
[18] tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
[19] qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
[20] vos autem non ita didicistis Christum
[21] si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
[22] deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
[23] renovamini autem spiritu mentis vestrae
[24] et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
[25] propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
[26] irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
[27] nolite locum dare diabolo
[28] qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
[29] omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
[30] et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
[31] omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
[32] estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis
CAPUT V
[1] estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
[2] et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
[3] fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
[4] aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
[5] hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
[6] nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
[7] nolite ergo effici participes eorum
[8] eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
[9] fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
[10] probantes quid sit beneplacitum Deo
[11] et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
[12] quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
[13] omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
[14] propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
[15] videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
[16] redimentes tempus quoniam dies mali sunt
[17] propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
[18] et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
[19] loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
[20] gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
[21] subiecti invicem in timore Christi
[22] mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
[23] quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
[24] sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
[25] viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
[26] ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
[27] ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
[28] ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
[29] nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
[30] quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
[31] propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
[32] sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
[33] verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
CAPUT VI
[1] filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
[2] honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
[3] ut bene sit tibi et sis longevus super terram
[4] et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
[5] servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
[6] non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
[7] cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
[8] scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
[9] et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
[10] de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
[11] induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
[12] quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
[13] propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
[14] state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
[15] et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
[16] in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
[17] et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
[18] per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
[19] et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
[20] pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
[21] ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
[22] quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
[23] pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
[24] gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione