Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA IOHANNIS II


EPISTULA IOHANNIS II

[1] senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

[2] propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum

[3] sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

[4] gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

[5] et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

[6] et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

[7] quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

[8] videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

[9] omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

[10] si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

[11] qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

[12] plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

[13] salutant te filii sororis tuae electae