Peristephanon liber

Peristephanon liber » PASSIO APOSTOLORVM PETRI ET PAULI


PASSIO APOSTOLORVM PETRI ET PAULI

[1] ‘Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit!

[2] Romam per omnem cursitant ovantque’.

[3] ‘Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi,

[4] Pauli atque Petri nobilis cruore.

[5] Vnus utrumque dies, pieno tamen innovatus anno,

[6] vidit superba morte laureatum.

[7] Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

[8] binis dicatum caespitem tropeis,

[9] et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem

[10] bis fluxit imber sanguinis per herbas.

[11] Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis,

[12] pendere iussum praeminente ligno.

[13] Ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis

[14] ambire tanti gloriam magistri

[15] exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis,

[16] quo spectet imum stipitem cerebro.

[17] Figitur ergo manus subter, sola versus in cacumen,

[18] hoc mente maior, quo minor figura.

[19] Noverat ex humili caelum citius solere adiri,

[20] deiecit ora spiritum daturus.

[21] Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni

[22] diemque eundem sol reduxit ortus,

[23] evomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem,

[24] iubet feriri gentium magistrum.

[25] Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:

[26] ‘ad Christum eundum est, iam resoluor’, inquit.

[27] Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense,

[28] non hora vatem, non dies fefellit.

[29] Dividit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,

[30] inter sacrata dum fluit sepulcra.

[31] Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum

[32] canens oliva, murmurans fluento;

[33] namque supercilio saxi liquor ortus excitavit

[34] fontem perennem chrismatis feracem,

[35] nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum,

[36] donec virenti fluctuet colymbo.

[37] Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris

[38] stagnum nivali voluitur profundo.

[39] Omnicolor vitreas pictura superne tingnit undas,

[40] musci relucent et virescit aurum

[41] cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:

[42] credas moveri fluctibus lacunar.

[43] Pastor ones alit ipse illic gelidi rigore fontis,

[44] videt sitire quas fluenta Christi.

[45] Parte alia titulum Pauli via seruat Ostiensis,

[46] qua stringit amnis caespitem sinistrum.

[47] Regia pompa loci est, princeps bonus has sacravit arces

[48] lusitque magnis ambitum talentis.

[49] Bratteolas trabibus sublevit, ut omnis aurulenta

[50] lux esset intus, ceu iubar sub ortu.

[51] subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas,

[52] distinguit illic quas quaternus ordo.

[53] Turn camiros hyalo insigni varie cucurrit arcus:

[54] sic prata vernis floribus renident.

[55] Ecce duas fidei summo patre conferente dotes,

[56] urbi colendas quas dedit togatae.

[57] Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

[58] lux in duobus feruet una festis.

[59] Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

[60] et his et illis perfruamur hymnis.

[61] Ibimus ulterius, qua fert via pontis Hadriani,

[62] laevam deinde fluminis petemus.

[63] Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos,

[64] mox huc recurrit duplicatque vota.

[65] Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reversus

[66] diem bifestum sic colas memento.