De rerum natura libri VI

De rerum natura libri VI » LIBER VI


LIBER VI

[1] Primae frugiparos fetus mortalibus aegris

[2] dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae

[3] et recreaverunt vitam legesque rogarunt

[4] et primae dederunt solacia dulcia vitae,

[5] cum genuere virum tali cum corde repertum,

[6] omnia veridico qui quondam ex ore profudit;

[7] cuius et extincti propter divina reperta

[8] divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.

[9] nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus

[10] omnia iam ferme mortalibus esse parata

[11] et, pro quam possent, vitam consistere tutam,

[12] divitiis homines et honore et laude potentis

[13] affluere atque bona gnatorum excellere fama,

[14] nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,

[15] atque animi ingratis vitam vexare sine ulla

[16] pausa atque infestis cogi saevire querellis,

[17] intellegit ibi vitium vas efficere ipsum

[18] omniaque illius vitio corrumpier intus,

[19] quae conlata foris et commoda cumque venirent;

[20] partim quod fluxum pertusumque esse videbat,

[21] ut nulla posset ratione explerier umquam,

[22] partim quod taetro quasi conspurcare sapore

[23] omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.

[24] veridicis igitur purgavit pectora dictis

[25] et finem statuit cuppedinis atque timoris

[26] exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,

[27] quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo

[28] qua possemus ad id recto contendere cursu,

[29] quidve mali foret in rebus mortalibus passim,

[30] quod fieret naturali varieque volaret

[31] seu casu seu vi, quod sic natura parasset,

[32] et quibus e portis occurri cuique deceret,

[33] et genus humanum frustra plerumque probavit

[34] volvere curarum tristis in pectore fluctus.

[35] nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

[36] in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

[37] inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

[38] quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

[39] hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

[40] non radii solis nec lucida tela diei

[41] discutiant, sed naturae species ratioque.

[42] quo magis inceptum pergam pertexere dictis.

[43] Et quoniam docui mundi mortalia templa

[44] esse [et] nativo consistere corpore caelum,

[45] et quae cumque in eo fiunt fierique necessest

[47] pleraque dissolui, qui restant percipe porro,

[46] quandoquidem semel insignem conscendere currum

* * * [lacuna] * * *

[92] tu mihi supremae praescripta ad candida callis

[93] currenti spatium praemonstra, callida musa

[94] Calliope, requies hominum divomque voluptas,

[95] te duce ut insigni capiam cum laude coronam.

* * * [lacuna] * * *

[48] ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum

* * * [lacuna] * * *

[49] quae fuerint, sint placato conversa furore.

[50] cetera quae fieri in terris caeloque tuentur

[51] mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe

[52] et faciunt animos humilis formidine divom

[53] depressosque premunt ad terram propterea quod

[54] ignorantia causarum conferre deorum

[55] cogit ad imperium res et concedere regnum.

[56] [quorum operum causas nulla ratione videre

[57] possunt ac fieri divino numine rentur.]

[58] nam bene qui didicere deos securum agere aevom,

[59] si tamen interea mirantur qua ratione

[60] quaeque geri possint, praesertim rebus in illis

[61] quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,

[62] rursus in antiquas referuntur religionis

[63] et dominos acris adsciscunt, omnia posse

[64] quos miseri credunt, ignari quid queat esse,

[65] quid nequeat, finita potestas denique cuique

[66] qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;

[67] quo magis errantes caeca ratione feruntur.

[68] quae nisi respuis ex animo longeque remittis

[69] dis indigna putare alienaque pacis eorum,

[70] delibata deum per te tibi numina sancta

[71] saepe oberunt; non quo violari summa deum vis

[72] possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,

[73] sed quia tute tibi placida cum pace quietos

[74] constitues magnos irarum volvere fluctus,

[75] nec delubra deum placido cum pectore adibis,

[76] nec de corpore quae sancto simulacra feruntur

[77] in mentes hominum divinae nuntia formae,

[78] suscipere haec animi tranquilla pace valebis.

[79] inde videre licet qualis iam vita sequatur.

[80] quam quidem ut a nobis ratio verissima longe

[81] reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,

[82] multa tamen restant et sunt ornanda politis

[83] versibus; est ratio caelisque tenenda,

[84] sunt tempestates et fulmina clara canenda,

[85] quid faciant et qua de causa cumque ferantur;

[86] ne trepides caeli divisis partibus amens,

[87] unde volans ignis pervenerit aut in utram se

[88] verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta

[89] insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.

[90] [quorum operum causas nulla ratione videre

[91] possunt ac fieri divino numine rentur.]

[96] Principio tonitru quatiuntur caerula caeli

[97] propterea quia concurrunt sublime volantes

[98] aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.

[99] nec fit enim sonitus caeli de parte serena,

[100] verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,

[101] tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.

[102] praeterea neque tam condenso corpore nubes

[103] esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem

[104] tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;

[105] nam cadere aut bruto deberent pondere pressae

[106] ut lapides, aut ut fumus constare nequirent

[107] nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.

[108] Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,

[109] carbasus ut quondam magnis intenta theatris

[110] dat crepitum malos inter iactata trabesque,

[111] inter dum perscissa furit petulantibus auris

[112] et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;

[113] id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,

[114] aut ubi suspensam vestem chartasque volantis

[115] verberibus venti versant planguntque per auras.

[116] fit quoque enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes

[117] frontibus adversis possint quam de latere ire

[118] diverso motu radentes corpora tractim,

[119] aridus unde auris terget sonus ille diuque

[120] ducitur, exierunt donec regionibus artis.

[121] Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur

[122] omnia saepe gravi tremere et divolsa repente

[123] maxima dissiluisse capacis moenia mundi,

[124] cum subito validi venti conlecta procella

[125] nubibus intorsit sese conclusaque ibidem

[126] turbine versanti magis ac magis undique nubem

[127] cogit uti fiat spisso cava corpore circum,

[128] post ubi conminuit vis eius et impetus acer,

[129] tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.

[130] nec mirum, cum plena animae vensicula parva

[131] saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.

[132] Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,

[133] ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus

[134] nubila saepe modis multis atque aspera ferri;

[135] scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri

[136] perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.

[137] Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti

[138] perscindat nubem perfringens impete recto;

[139] nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,

[140] hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta

[141] arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.

[142] sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur

[143] dant in frangendo graviter; quod item fit in altis

[144] fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.

[145] Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens

[146] fulminis; haec multo si forte umore recepit

[147] ignem, continuo magno clamore trucidat;

[148] ut calidis candens ferrum e fornacibus olim

[149] stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.

[150] Aridior porro si nubes accipit ignem,

[151] uritur ingenti sonitu succensa repente,

[152] lauricomos ut si per montis flamma vagetur

[153] turbine ventorum comburens impete magno;

[154] nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus

[155] terribili sonitu flamma crepitante crematur.

[156] Denique saepe geli multus fragor atque ruina

[157] grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;

[158] ventus enim cum confercit, franguntur in artum

[159] concreti montes nimborum et grandine mixti.

[160] Fulgit item, nubes ignis cum semina multa

[161] excussere suo concursu, ceu lapidem si

[162] percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen

[163] exilit et claras scintillas dissipat ignis.

[164] sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,

[165] fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris

[166] tardius adveniunt quam visum quae moveant res.

[167] id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem

[168] ancipiti videas ferro procul arboris auctum,

[169] ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris

[170] det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante

[171] quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni

[172] e simili causa, concursu natus eodem.

[173] Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt

[174] nubes et tremulo tempestas impete fulgit.

[175] ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem

[176] fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,

[177] mobilitate sua fervescit; ut omnia motu

[178] percalefacta vides ardescere, plumbea vero

[179] glans etiam longo cursu volvenda liquescit.

[180] ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,

[181] dissipat ardoris quasi per vim expressa repente

[182] semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;

[183] inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris

[184] quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.

[185] scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte

[186] extructis aliis alias super impete miro.

[187] ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus

[188] quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.

[189] contemplator enim, cum montibus adsimulata

[190] nubila portabunt venti transversa per auras,

[191] aut ubi per magnos montis cumulata videbis

[192] insuper esse aliis alia atque urguere superna

[193] in statione locata sepultis undique ventis;

[194] tum poteris magnas moles cognoscere eorum

[195] speluncasque vel ut saxis pendentibus structas

[196] cernere, quas venti cum tempestate coorta

[197] conplerunt, magno indignantur murmure clausi

[198] nubibus in caveisque ferarum more minantur,

[199] nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,

[200] quaerentesque viam circum versantur et ignis

[201] semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt

[202] multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,

[203] donec divolsa fulserunt nube corusci.

[204] Hac etiam fit uti de causa mobilis ille

[205] devolet in terram liquidi color aureus ignis,

[206] semina quod nubes ipsas permulta necessust

[207] ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,

[208] flammeus [est] plerumque colos et splendidus ollis.

[209] quippe etenim solis de lumine multa necessest

[210] concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.

[211] hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum

[212] compressitque locum cogens, expressa profundunt

[213] semina, quae faciunt flammae fulgere colores.

[214] Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;

[215] nam cum ventus eas leviter diducit euntis

[216] dissoluitque, cadant ingratius illa necessest

[217] semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro

[218] terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.

[219] Quod superest, [quali] natura praedita constent

[220] fulmina, declarant ictus et inusta vaporis

[221] signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;

[222] ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.

[223] praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum

[224] et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.

[225] hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem

[226] constituit natura minutis mobilibusque

[227] corporibus, cui nil omnino obsistere possit.

[228] transit enim validum fulmen per saepta domorum

[229] clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera

[230] et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.

[231] curat item vasis integris vina repente

[232] diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum

[233] conlaxat rareque facit lateramina vasis

[234] adveniens calor eius et insinuatus in ipsum

[235] mobiliter soluens differt primordia vini.

[236] quod solis vapor aetatem non posse videtur

[237] efficere usque adeo pollens fervore corusco.

[238] tanto mobilior vis et dominantior haec est.

[239] Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto

[240] fiant ut possint ictu discludere turris,

[241] disturbare domos, avellere tigna trabesque

[242] et monimenta virum commoliri atque ciere,

[243] exanimare homines, pecudes prosternere passim,

[244] cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,

[245] expediam neque [te] in promissis plura morabor.

[246] Fulmina gignier e crassis alteque putandumst

[247] nubibus extructis; nam caelo nulla sereno

[248] nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.

[249] nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;

[250] quod tunc per totum concrescunt aeera nubes,

[251] undique uti tenebras omnis Acherunta reamur

[252] liquisse et magnas caeli complesse cavernas,

[253] usque adeo tetra nimborum nocte coorta

[254] inpendent atrae formidinis ora superne,

[255] cum commoliri tempestas fulmina coeptat.

[256] praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,

[257] ut picis e caelo demissum flumen, in undas

[258] sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram

[259] fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,

[260] ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,

[261] in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.

[262] sic igitur supera nostrum caput esse putandumst

[263] tempestatem altam; neque enim caligine tanta

[264] obruerent terras, nisi inaedificata superne

[265] multa forent multis exempto nubila sole;

[266] nec tanto possent venientes opprimere imbri,

[267] flumina abundare ut facerent camposque natare,

[268] si non extructis foret alte nubibus aether.

[269] hic igitur ventis atque ignibus omnia plena

[270] sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.

[271] quippe etenim supra docui permulta vaporis

[272] semina habere cavas nubes et multa necessest

[273] concipere ex solis radiis ardoreque eorum.

[274] hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum

[275] forte locum quemvis, expressit multa vaporis

[276] semina seque simul cum eo commiscuit igni,

[277] insinuatus ibi vortex versatur in arto

[278] et calidis acuit fulmen fornacibus intus;

[279] nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum

[280] mobilitate calescit et e contagibus ignis.

[281] inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis

[282] impetus incessit, maturum tum quasi fulmen

[283] perscindit subito nubem ferturque coruscis

[284] omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.

[285] quem gravis insequitur sonitus, displosa repente

[286] opprimere ut caeli videantur templa superne.

[287] inde tremor terras graviter pertemptat et altum

[288] murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum

[289] tempestas concussa tremit fremitusque moventur.

[290] quo de concussu sequitur gravis imber et uber,

[291] omnis uti videatur in imbrem vertier aether

[292] atque ita praecipitans ad diluviem revocare;

[293] tantus discidio nubis ventique procella

[294] mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.

[295] Est etiam cum vis extrinsecus incita venti

[296] incidit in validam maturo culmine nubem;

[297] quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille

[298] vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.

[299] hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.

[300] Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni

[301] igniscat tamen in spatio longoque meatu,

[302] dum venit amittens in cursu corpora quaedam

[303] grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,

[304] atque alia ex ipso conradens aeere portat

[305] parvola, quae faciunt ignem commixta volando;

[306] non alia longe ratione ac plumbea saepe

[307] fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris

[308] corpora dimittens ignem concepit in auris.

[309] Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,

[310] frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,

[311] ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,

[312] confluere ex ipso possunt elementa vaporis

[313] et simul ex illa quae tum res excipit ictum;

[314] ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,

[315] nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi

[316] semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.

[317] sic igitur quoque res accendi fulmine debet,

[318] opportuna fuit si forte et idonea flammis.

[319] nec temere omnino plane vis frigida venti

[320] esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,

[321] quin, prius in cursu si non accenditur igni,

[322] at tepefacta tamen veniat commixta calore.

[323] Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus

[324] et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,

[325] nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis

[326] colligit et magnum conamen sumit eundi,

[327] inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,

[328] exprimitur vis atque ideo volat impete miro,

[329] ut validis quae de tormentis missa feruntur.

[330] Adde quod e parvis et levibus est elementis,

[331] nec facilest tali naturae obsistere quicquam;

[332] inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,

[333] non igitur multis offensibus in remorando

[334] haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.

[335] Deinde, quod omnino natura pondera deorsum

[336] omnia nituntur, cum plagast addita vero,

[337] mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,

[338] ut vehementius et citius quae cumque morantur

[339] obvia discutiat plagis itinerque sequatur.

[340] Denique quod longo venit impete, sumere debet

[341] mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo

[342] et validas auget viris et roborat ictum;

[343] nam facit ut quae sint illius semina cumque

[344] e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,

[345] omnia coniciens in eum volventia cursum.

[346] Forsitan ex ipso veniens trahat aeere quaedam

[347] corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.

[348] incolumisque venit per res atque integra transit

[349] multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.

[350] multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa

[351] corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.

[352] dissoluit porro facile aes aurumque repente

[353] conferve facit, e parvis quia facta minute

[354] corporibus vis est et levibus ex elementis,

[355] quae facile insinuantur et insinuata repente

[356] dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.

[357] Autumnoque magis stellis fulgentibus alta

[358] concutitur caeli domus undique totaque tellus,

[359] et cum tempora se veris florentia pandunt.

[360] frigore enim desunt ignes ventique calore

[361] deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.

[362] interutrasque igitur cum caeli tempora constant,

[363] tum variae causae concurrunt fulminis omnes.

[364] nam fretus ipse anni permiscet frigus [ad] aestum.

[365] quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,

[366] ut discordia [sit] rerum magnoque tumultu

[367] ignibus et ventis furibundus fluctuet aeer.

[368] prima caloris enim pars est postrema rigoris;

[369] tempus id est vernum; quare pugnare necessest

[370] dissimilis [res] inter se turbareque mixtas.

[371] et calor extremus primo cum frigore mixtus

[372] volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,

[373] hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.

[374] propterea [freta] sunt haec anni nominitanda,

[375] nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt

[376] fulmina tempestasque cietur turbida caelo,

[377] ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,

[378] hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.

[379] Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam

[380] perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,

[381] non Tyrrhena retro volventem carmina frustra

[382] indicia occultae divum perquirere mentis,

[383] unde volans ignis pervenerit aut in utram se

[384] verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta

[385] insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,

[386] quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.

[387] quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi

[388] terrifico quatiunt sonitu caelestia templa

[389] et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,

[390] cur quibus incautum scelus aversabile cumquest

[391] non faciunt icti flammas ut fulguris halent

[392] pectore perfixo, documen mortalibus acre,

[393] et potius nulla sibi turpi conscius in re

[394] volvitur in flammis innoxius inque peditur

[395] turbine caelesti subito correptus et igni?

[396] cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?

[397] an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?

[398] in terraque patris cur telum perpetiuntur

[399] optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?

[400] denique cur numquam caelo iacit undique puro

[401] Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?

[402] an simul ac nubes successere, ipse in eas tum

[403] descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?

[404] in mare qua porro mittit ratione? quid undas

[405] arguit et liquidam molem camposque natantis?

[406] praeterea si vult caveamus fulminis ictum,

[407] cur dubitat facere ut possimus cernere missum?

[408] si nec opinantis autem volt opprimere igni,

[409] cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,

[410] cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?

[411] et simul in multas partis qui credere possis

[412] mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,

[413] ut fierent ictus uno sub tempore plures?

[414] at saepest numero factum fierique necessest,

[415] ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,

[416] fulmina sic uno fieri sub tempore multa.

[417] postremo cur sancta deum delubra suasque

[418] discutit infesto praeclaras fulmine sedes

[419] et bene facta deum frangit simulacra suisque

[420] demit imaginibus violento volnere honorem?

[421] altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius

[422] montibus in summis vestigia cernimus ignis?

[423] Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,

[424] presteras Graii quos ab re nominitarunt,

[425] in mare qua missi veniant ratione superne.

[426] nam fit ut inter dum tam quam demissa columna

[427] in mare de caelo descendat, quam freta circum

[428] fervescunt graviter spirantibus incita flabris,

[429] et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu

[430] navigia in summum veniant vexata periclum.

[431] hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti

[432] rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit

[433] in mare de caelo tam quam demissa columna,

[434] paulatim, quasi quid pugno bracchique superne

[435] coniectu trudatur et extendatur in undas;

[436] quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti

[437] vis et fervorem mirum concinnat in undis;

[438] versabundus enim turbo descendit et illam

[439] deducit pariter lento cum corpore nubem;

[440] quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,

[441] ille in aquam subito totum se inmittit et omne

[442] excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.

[443] Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse

[444] vertex conradens ex aeere semina nubis

[445] et quasi demissum caelo prestera imitetur;

[446] hic ubi se in terras demisit dissoluitque,

[447] turbinis immanem vim provomit atque procellae.

[448] sed quia fit raro omnino montisque necessest

[449] officere in terris, apparet crebrius idem

[450] prospectu maris in magno caeloque patenti.

[451] Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando

[452] hoc super in caeli spatio coiere repente

[453] asperiora, modis quae possint indupedita

[454] exiguis tamen inter se compressa teneri.

[455] haec faciunt primum parvas consistere nubes;

[456] inde ea comprendunt inter se conque gregantur

[457] et coniungendo crescunt ventisque feruntur

[458] usque adeo donec tempestas saeva coortast.

[459] Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo

[460] quam sint quoque magis, tanto magis edita fument

[461] adsidue fulvae nubis caligine crassa

[462] propterea quia, cum consistunt nubila primum,

[463] ante videre oculi quam possint tenvia, venti

[464] portantes cogunt ad summa cacumina montis;

[465] hic demum fit uti turba maiore coorta

[466] et condensa queant apparere et simul ipso

[467] vertice de montis videantur surgere in aethram.

[468] nam loca declarat sursum ventosa patere

[469] res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.

[470] Praeterea permulta mari quoque tollere toto

[471] corpora naturam declarant litore vestis

[472] suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.

[473] quo magis ad nubis augendas multa videntur

[474] posse quoque e salso consurgere momine ponti;

[475] nam ratio consanguineast umoribus omnis.

[476] Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa

[477] surgere de terra nebulas aestumque videmus,

[478] quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur

[479] suffunduntque sua caelum caligine et altas

[480] sufficiunt nubis paulatim conveniundo;

[481] urget enim quoque signiferi super aetheris aestus

[482] et quasi densendo subtexit caerula nimbis.

[483] Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa

[484] corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;

[485] innumerabilem enim numerum summamque profundi

[486] esse infinitam docui, quantaque volarent

[487] corpora mobilitate ostendi quamque repente

[488] immemorabile [per] spatium transire solerent.

[489] haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe

[490] tam magnis ventis tempestas atque tenebrae

[491] coperiant maria ac terras inpensa superne,

[492] undique quandoquidem per caulas aetheris omnis

[493] et quasi per magni circum spiracula mundi

[494] exitus introitusque elementis redditus extat.

[495] Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis

[496] nubibus umor et in terras demissus ut imber

[497] decidat, expediam. primum iam semina aquai

[498] multa simul vincam consurgere nubibus ipsis

[499] omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque

[500] et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,

[501] ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,

[502] sudor item atque umor qui cumque est denique membris.

[503] concipiunt etiam multum quoque saepe marinum

[504] umorem, vel uti pendentia vellera lanae,

[505] cum supera magnum mare venti nubila portant.

[506] consimili ratione ex omnibus amnibus umor

[507] tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum

[508] multa modis multis convenere undique adaucta,

[509] confertae nubes umorem mittere certant

[510] dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa

[511] copia nimborum turba maiore coacta

[512] urget et e supero premit ac facit effluere imbris.

[513] praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis

[514] aut dissolvuntur solis super icta calore,

[515] mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni

[516] cera super calido tabescens multa liquescat.

[517] sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque

[518] nubila vi cumulata premuntur et impete venti.

[519] at retinere diu pluviae longumque morari

[520] consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum

[521] atque aliis aliae nubes nimbique rigantes

[522] insuper atque omni vulgo de parte feruntur,

[523] terraque cum fumans umorem tota redhalat.

[524] hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam

[525] adversa fulsit nimborum aspargine contra,

[526] tum color in nigris existit nubibus arqui.

[527] Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,

[528] et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum

[529] omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae

[530] et vis magna geli, magnum duramen aquarum,

[531] et mora quae fluvios passim refrenat aventis,

[532] perfacilest tamen haec reperire animoque videre,

[533] omnia quo pacto fiant quareve creentur,

[534] cum bene cognoris elementis reddita quae sint.

[535] Nunc age, quae ratio terrai motibus extet

[536] percipe. et in primis terram fac ut esse rearis

[537] supter item ut supera ventosis undique plenam

[538] speluncis multosque lacus multasque lucunas

[539] in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;

[540] multaque sub tergo terrai flumina tecta

[541] volvere vi fluctus summersos [cae]ca putandumst;

[542] undique enim similem esse sui res postulat ipsa.

[543] his igitur rebus subiunctis suppositisque

[544] terra superne tremit magnis concussa ruinis,

[545] subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;

[546] quippe cadunt toti montes magnoque repente

[547] concussu late disserpunt inde tremores.

[548] et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt

[549] tecta viam propter non magno pondere tota,

[550] nec minus exultant, si quidvis cumque viai

[551] ferratos utrimque rotarum succutit orbes.

[552] Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas

[553] gleba vetustate e terra provolvitur ingens,

[554] ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;

[555] ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor

[556] destitit in dubio fluctu iactarier intus.

[557] Praeterea ventus cum per loca subcava terrae

[558] collectus parte ex una procumbit et urget

[559] obnixus magnis speluncas viribus altas,

[560] incumbit tellus quo venti prona premit vis.

[561] tum supera terram quae sunt extructa domorum

[562] ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,

[563] inclinata minent in eandem prodita partem

[564] protractaeque trabes inpendent ire paratae.

[565] et metuunt magni naturam credere mundi

[566] exitiale aliquod tempus clademque manere,

[567] cum videant tantam terrarum incumbere molem!

[568] quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet

[569] res neque ab exitio possit reprehendere euntis;

[570] nunc quia respirant alternis inque gravescunt

[571] et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,

[572] saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas

[573] quam facit; inclinatur enim retroque recellit

[574] et recipit prolapsa suas in pondere sedes.

[575] hac igitur ratione vacillant omnia tecta,

[576] summa magis mediis, media imis, ima perhilum.

[577] Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.

[578] ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam

[579] aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta

[580] in loca se cava terrai coniecit ibique

[581] speluncas inter magnas fremit ante tumultu

[582] versabunda portatur, post incita cum vis

[583] exagitata foras erumpitur et simul altam

[584] diffindens terram magnum concinnat hiatum.

[585] in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi

[586] in Peloponneso, quas exitus hic animai

[587] disturbat urbes et terrae motus obortus.

[588] multaque praeterea ceciderunt moenia magnis

[589] motibus in terris et multae per mare pessum

[590] subsedere suis pariter cum civibus urbes.

[591] quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai

[592] et fera vis venti per crebra foramina terrae

[593] dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;

[594] frigus uti nostros penitus cum venit in artus,

[595] concutit invitos cogens tremere atque movere.

[596] ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,

[597] tecta superne timent, metuunt inferne cavernas

[598] terrai ne dissoluat natura repente,

[599] neu distracta suum late dispandat hiatum

[600] idque suis confusa velit complere ruinis.

[601] proinde licet quamvis caelum terramque reantur

[602] incorrupta fore aeternae mandata saluti:

[603] et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli

[604] subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,

[605] ne pedibus raptim tellus subtracta feratur

[606] in barathrum rerumque sequatur prodita summa

[607] funditus et fiat mundi confusa ruina.

* * * [lacuna] * * *

[608] Principio mare mirantur non reddere maius

[609] naturam, quo sit tantus decursus aquarum,

[610] omnia quo veniant ex omni flumina parte.

[611] adde vagos imbris tempestatesque volantes,

[612] omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;

[613] adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam

[614] guttai vix instar erunt unius adaugmen;

[615] quo minus est mirum mare non augescere magnum.

[616] Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.

[617] quippe videmus enim vestis umore madentis

[618] exsiccare suis radiis ardentibus solem;

[619] at pelage multa et late substrata videmus.

[620] proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol

[621] umoris parvam delibet ab aequore partem,

[622] largiter in tanto spatio tamen auferet undis.

[623] Tum porro venti quoque magnam tollere partem

[624] umoris possunt verrentes aequora, ventis

[625] una nocte vias quoniam persaepe videmus

[626] siccari mollisque luti concrescere crustas.

[627] Praeterea docui multum quoque tollere nubes

[628] umorem magno conceptum ex aequore ponti

[629] et passim toto terrarum spargere in orbi,

[630] cum pluit in terris et venti nubila portant.

[631] Postremo quoniam raro cum corpore tellus

[632] est et coniunctast oras maris undique cingens,

[633] debet, ut in mare de terris venit umor aquai,

[634] in terras itidem manare ex aequore salso;

[635] percolatur enim virus retroque remanat

[636] materies umoris et ad caput amnibus omnis

[637] confluit, inde super terras redit agmine dulci

[638] qua via secta semel liquido pede detulit undas.

[639] Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae

[640] expirent ignes inter dum turbine tanto,

[641] expediam; neque enim mediocri clade coorta

[642] flammae tempestas Siculum dominata per agros

[643] finitimis ad se convertit gentibus ora,

[644] fumida cum caeli scintillare omnia templa

[645] cernentes pavida complebant pectora cura,

[646] quid moliretur rerum natura novarum.

[647] Hisce tibi in rebus latest alteque videndum

[648] et longe cunctas in partis dispiciendum,

[649] ut reminiscaris summam rerum esse profundam

[650] et videas caelum summai totius unum

[651] quam sit parvula pars et quam multesima constet

[652] nec tota pars, homo terrai quota totius unus.

[653] quod bene propositum si plane contueare

[654] ac videas plane, mirari multa relinquas.

[655] numquis enim nostrum miratur, siquis in artus

[656] accepit calido febrim fervore coortam

[657] aut alium quemvis morbi per membra dolorem?

[658] opturgescit enim subito pes, arripit acer

[659] saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,

[660] existit sacer ignis et urit corpore serpens

[661] quam cumque arripuit partem repitque per artus,

[662] ni mirum quia sunt multarum semina rerum

[663] et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,

[664] unde queat vis immensi procrescere morbi.

[665] sic igitur toti caelo terraeque putandumst

[666] ex infinito satis omnia suppeditare,

[667] unde repente queat tellus concussa moveri

[668] perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,

[669] ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;

[670] id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa

[671] et tempestates pluviae graviore coortu

[672] sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.

[673] ‘at nimis est ingens incendi turbidus ardor.’

[674] scilicet et fluvius qui visus maximus ei,

[675] qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens

[676] arbor homoque videtur et omnia de genere omni

[677] maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,

[678] cum tamen omnia cum caelo terraque marique

[679] nil sint ad summam summai totius omnem.

[680] Nunc tamen illa modis quibus inritata repente

[681] flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,

[682] expediam. primum totius subcava montis

[683] est natura fere silicum suffulta cavernis.

[684] omnibus est porro in speluncis ventus et aeer.

[685] ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeer.

[686] hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum

[687] saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis

[688] excussit calidum flammis velocibus ignem,

[689] tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.

[690] fert itaque ardorem longe longeque favillam

[691] differt et crassa volvit caligine fumum

[692] extruditque simul mirando pondere saxa;

[693] ne dubites quin haec animai turbida sit vis.

[694] praeterea magna ex parti mare montis ad eius

[695] radices frangit fluctus aestumque resolvit.

[696] ex hoc usque mari speluncae montis ad altas

[697] perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst

* * * [lacuna] * * *

[698] et penetrare mari penitus res cogit aperto

[699] atque efflare foras ideoque extollere flammam

[700] saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.

[701] in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi

[702] nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.

[703] Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam

[704] non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;

[705] corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere

[706] conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas

[707] conveniat leti, dicatur ut illius una;

[708] nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis

[709] interiisse neque a morbo neque forte veneno,

[710] verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei

[711] scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.

[712] Nilus in aestatem crescit campisque redundat

[713] unicus in terris, Aegypti totius amnis.

[714] is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,

[715] aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,

[716] anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,

[717] et contra fluvium flantes remorantur et undas

[718] cogentes sursus replent coguntque manere.

[719] nam dubio procul haec adverso flabra feruntur

[720] flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;

[721] ille ex aestifera parti venit amnis ab austro

[722] inter nigra virum percocto saecla colore

[723] exoriens penitus media ab regione diei.

[724] est quoque uti possit magnus congestus harenae

[725] fluctibus adversis oppilare ostia contra,

[726] cum mare permotum ventis ruit intus harenam;

[727] quo fit uti pacto liber minus exitus amnis

[728] et proclivis item fiat minus impetus undis.

[729] fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei

[730] tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum

[731] nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.

[732] scilicet, ad mediam regionem eiecta diei

[733] cum convenerunt, ibi ad altos denique montis

[734] contrusae nubes coguntur vique premuntur.

[735] forsitan Aethiopum penitus de montibus altis

[736] crescat, ubi in campos albas descendere ningues

[737] tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.

[738] Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,

[739] expediam, quali natura praedita constent.

[740] principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re

[741] inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,

[742] e regione ea quod loca cum venere volantes,

[743] remigii oblitae pennarum vela remittunt

[744] praecipitesque cadunt molli cervice profusae

[745] in terram, si forte ita fert natura locorum,

[746] aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.

[747] is locus est Cumas aput, acri sulpure montis

[748] oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.

[749] est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso

[750] vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,

[751] quo numquam pennis appellunt corpora raucae

[752] cornices, non cum fumant altaria donis;

[753] usque adeo fugitant non iras Palladis acris

[754] pervigili causa, Graium ut cecinere poeetae,

[755] sed natura loci opus efficit ipsa suapte.

[756] in Syria quoque fertur item locus esse videri,

[757] quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum

[758] intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,

[759] manibus ut si sint divis mactata repente.

[760] omnia quae naturali ratione geruntur,

[761] et quibus e fiant causis apparet origo;

[762] ianua ne pote eis Orci regionibus esse

[763] credatur, post hinc animas Acheruntis in oras

[764] ducere forte deos manis inferne reamur,

[765] naribus alipedes ut cervi saepe putantur

[766] ducere de latebris serpentia saecla ferarum.

[767] quod procul a vera quam sit ratione repulsum

[768] percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.

[769] Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,

[770] in terra cuiusque modi rerum esse figuras;

[771] multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos

[772] incutere et mortem quae possint adcelerare.

[773] et magis esse aliis alias animantibus aptas

[774] res ad vitai rationem ostendimus ante

[775] propter dissimilem naturam dissimilisque

[776] texturas inter sese primasque figuras.

[777] multa meant inimica per auris, multa per ipsas

[778] insinuant naris infesta atque aspera tactu,

[779] nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem

[780] aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.

[781] Deinde videre licet quam multae sint homini res

[782] acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;

[783] arboribus primum certis gravis umbra tributa

[784] usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,

[785] siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.

[786] est etiam magnis Heliconis montibus arbos

[787] floris odore hominem taetro consueta necare.

[788] scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,

[789] multa modis multis multarum semina rerum

[790] quod permixta gerit tellus discretaque tradit.

[791] nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri

[792] nidore offendit nares, consopit ibidem,

[793] concidere et spumas qui morbo mittere suevit.

[794] castoreoque gravi mulier sopita recumbit,

[795] et manibus nitidum teneris opus effluit ei,

[796] tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.

[797] multaque praeterea languentia membra per artus

[798] solvunt atque animam labefactant sedibus intus.

[799] denique si calidis etiam cunctere lavabris

[800] plenior et lueris, solio ferventis aquai

[801] quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!

[802] carbonumque gravis vis atque odor insinuatur

[803] quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!

[804] at cum membra domans percepit fervida febris,

[805] tum fit odor vini plagae mactabilis instar.

[806] nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa

[807] gignier et taetro concrescere odore bitumen,

[808] denique ubi argenti venas aurique secuntur,

[809] terrai penitus scrutantes abdita ferro,

[810] qualis expiret Scaptensula subter odores?

[811] quidve mali fit ut exalent aurata metalla!

[812] quas hominum reddunt facies qualisque colores!

[813] nonne vides audisve perire in tempore parvo

[814] quam soleant et quam vitai copia desit,

[815] quos opere in tali cohibet vis magna necessis?

[816] hos igitur tellus omnis exaestuat aestus

[817] expiratque foras in apertum promptaque caeli.

[818] Sic et Averna loca alitibus summittere debent

[819] mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,

[820] ut spatium caeli quadam de parte venenet;

[821] quo simul ac primum pennis delata sit ales,

[822] impediatur ibi caeco correpta veneno,

[823] ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.

[824] quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus

[825] reliquias vitae membris ex omnibus aufert.

[826] quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;

[827] posterius fit uti. cum iam cecidere veneni

[828] in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,

[829] propterea quod magna mali fit copia circum.

[830] Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni

[831] aeera, qui inter avis cumquest terramque locatus.

[832] discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.

[833] cuius ubi e regione loci venere volantis,

[834] claudicat extemplo pinnarum nisus inanis

[835] et conamen utrimque alarum proditur omne.

[836] hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,

[837] scilicet in terram delabi pondere cogit

[838] natura, et vacuum prope iam per inane iacentes

[839] dispergunt animas per caulas corporis omnis.

* * * [lacuna] * * *

[840] frigidior porro in puteis aestate fit umor,

[841] arescit quia terra calore et semina si qua

[842] forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.

[843] quo magis est igitur tellus effeta calore,

[844] fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.

[845] frigore cum premitur porro omnis terra coitque

[846] et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo

[847] exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.

[848] Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna

[849] frigidus et calidus nocturno tempore fertur.

[850] hunc homines fontem nimis admirantur et acri

[851] sole putant subter terras fervescere partim,

[852] nox ubi terribili terras caligine texit.

[853] quod nimis a verast longe ratione remotum.

[854] quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai

[855] non quierit calidum supera de reddere parte,

[856] cum superum lumen tanto fervore fruatur,

[857] qui queat hic supter tam crasso corpore terram

[858] perquoquere umorem et calido focilare vapore?

[859] praesertim cum vix possit per saepta domorum

[860] insinuare suum radiis ardentibus aestum.

[861] quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod

[862] rara tenet circum fontem quam cetera tellus

[863] multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

[864] hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,

[865] extemplo penitus frigescit terra coitque.

[866] hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,

[867] exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,

[868] quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.

[869] inde ubi sol radiis terram dimovit obortus

[870] et rare fecit calido miscente vapore,

[871] rursus in antiquas redeunt primordia sedes

[872] ignis et in terram cedit calor omnis aquai.

[873] frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

[874] praeterea solis radiis iactatur aquai

[875] umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;

[876] propterea fit uti quae semina cumque habet ignis

[877] dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,

[878] mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.

[879] Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe

[880] stuppa iacit flammam concepto protinus igni,

[881] taedaque consimili ratione accensa per undas

[882] conlucet, quo cumque natans impellitur auris.

[883] ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis

[884] semina de terraque necessest funditus ipsa

[885] ignis corpora per totum consurgere fontem

[886] et simul exspirare foras exireque in auras,

[887] non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;

[888] praeterea dispersa foras erumpere cogit

[889] vis per aquam subito sursumque ea conciliari.

[890] quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai

[891] qui scatit et salsas circum se dimovet undas;

[892] et multis aliis praebet regionibus aequor

[893] utilitatem opportunam sitientibus nautis,

[894] quod dulcis inter salsas intervomit undas.

[895] sic igitur per eum possunt erumpere fontem

[896] et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum

[897] conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,

[898] ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se

[899] semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.

[900] nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum

[901] nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante

[902] quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?

[903] multaque praeterea prius ipso tacta vapore

[904] eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.

[905] hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.

[906] Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat

[907] naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,

[908] quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,

[909] Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.

[910] hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam

[911] saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.

[912] quinque etenim licet inter dum pluresque videre

[913] ordine demisso levibus iactarier auris,

[914] unus ubi ex uno dependet supter adhaerens

[915] ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;

[916] usque adeo permananter vis pervalet eius.

[917] Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam

[918] ipsius rei rationem reddere possis,

[919] et nimium longis ambagibus est adeundum;

[920] quo magis attentas auris animumque reposco.

[921] Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,

[922] perpetuo fluere ac mitti spargique necessest

[923] corpora quae feriant oculos visumque lacessant.

[924] perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;

[925] frigus ut [a] fluviis, calor a sole, aestus ab undis

[926] aequoris, exesor moerorum, litora propter;

[927] nec varii cessant sonitus manare per auras;

[928] denique in os salsi venit umor saepe saporis,

[929] cum mare versamur propter, dilutaque contra

[934] cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

[935] usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter

[930] fertur et in cunctas dimittitur undique partis

[931] nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,

[932] perpetuo quoniam sentimus et omnia semper

[933] cernere odorari licet et sentire sonare.

[936] Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res

[937] commemorare; quod in primo quoque carmine claret.

[938] quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res

[939] noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,

[940] qua de disserere adgredior, firmare necessest

[941] nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.

[942] principio fit ut in speluncis saxa superna

[943] sudent umore et guttis manantibus stillent.

[944] manat item nobis e toto corpore sudor,

[945] crescit barba pilique per omnia membra, per artus.

[946] diditur in venas cibus omnis, auget alitque

[947] corporis extremas quoque partis unguiculosque.

[948] frigus item transire per aes calidumque vaporem

[949] sentimus, sentimus item transire per aurum

[950] atque per argentum, cum pocula plena tenemus.

[951] denique per dissaepta domorum saxea voces

[952] pervolitant, permanat odor frigusque vaposque

[953] ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueevit,

[954] denique qua circum caeli lorica coeercet,

* * * [lacuna] * * *

[955] morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;

[956] et tempestate in terra caeloque coorta

[957] in caelum terrasque remotae iure facessunt;

[958] quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.

[959] Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur

[960] corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu

[961] atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.

[962] principio terram sol excoquit et facit are,

[963] at glaciem dissolvit et altis montibus altas

[964] extructas[que] nives radiis tabescere cogit;

[965] denique cera lique fit in eius posta vapore.

[966] ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,

[967] at coria et carnem trahit et conducit in unum.

[968] umor aquae porro ferrum condurat ab igni,

[969] at coria et carnem mollit durata calore.

[970] barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,

[971] effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;

[972] qua nihil est homini quod amarius fronde ac[ida] extet.

[973] denique amaracinum fugitat sus et timet omne

[974] unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;

[975] quod nos inter dum tam quam recreare videtur.

[976] at contra nobis caenum taeterrima cum sit

[977] spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,

[978] insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.

[979] Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re

[980] adgredior, quod dicendum prius esse videtur.

[981] multa foramina cum variis sint reddita rebus,

[982] dissimili inter se natura praedita debent

[983] esse et habere suam naturam quaeque viasque.

[984] quippe etenim varii sensus animantibus insunt,

[985] quorum quisque suam proprie rem percipit in se;

[986] nam penetrare alio sonitus alioque saporem

[987] cernimus e sucis, alio nidoris odores.

[988] [scilicet id fieri cogit natura viarum

[989] multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.]

[991] praeterea manare aliud per saxa videtur,

[992] atque aliud lignis, aliud transire per aurum,

[993] argentoque foras aliud vitroque meare;

[994] nam fluere hac species, illac calor ire videtur,

[995] atque aliis aliud citius transmittere eadem.

[996] scilicet id fieri cogit natura viarum

[997] multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,

[990] propter dissimilem naturam textaque rerum.

[998] Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata

[999] omnia constiterint nobis praeposta parata,

[1000] quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis

[1001] causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.

[1002] Principio fluere e lapide hoc permulta necessest

[1003] semina sive aestum, qui discutit aeera plagis,

[1004] inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.

[1005] hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit

[1006] in medio locus, extemplo primordia ferri

[1007] in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque

[1008] anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.

[1009] nec res ulla magis primoribus ex elementis

[1010] indupedita suis arte conexa cohaeret

[1011] quam validi ferri natura et frigidus horror.

[1012] quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,

[1013] corpora si nequeunt e ferro plura coorta

[1014] in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;

[1015] quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum

[1016] iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.

[1017] hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit

[1018] cumque locus, sive e transverso sive superne,

[1019] corpora continuo in vacuum vicina feruntur;

[1020] quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa

[1021] sponte sua sursum possunt consurgere in auras.

[1022] huc accedit item, quare queat id magis esse,

[1023] haec quoque res adiumento motuque iuvatur,

[1024] quod, simul a fronte est anelli rarior aeer

[1025] factus inanitusque locus magis ac vacuatus,

[1003] continuo fit uti qui post est cumque locatus

[1026] aeer a tergo quasi provehat atque propellat.

[1027] semper enim circum positus res verberat aeer;

[1028] sed tali fit uti propellat tempore ferrum,

[1029] parte quod ex una spatium vacat et capit in se.

[1030] hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri

[1031] parvas ad partis subtiliter insinuatus

[1032] trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.

[1034] denique res omnes debent in corpore habere

[1035] aeera, quandoquidem raro sunt corpore et aeer

[1036] omnibus est rebus circum datus adpositusque.

[1037] hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeer,

[1038] sollicito motu semper iactatur eoque

[1039] verberat anellum dubio procul et ciet intus,

[1040] scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit

[1041] iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.

[1042] Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat

[1043] inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.

[1044] exultare etiam Samothracia ferrea vidi

[1045] et ramenta simul ferri furere intus ahenis

[1046] in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;

[1047] usque adeo fugere a saxo gestire videtur.

[1048] aere interposito discordia tanta creatur

[1049] propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris

[1050] praecepit ferrique vias possedit apertas,

[1051] posterior lapidis venit aestus et omnia plena

[1052] invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;

[1053] cogitur offensare igitur pulsareque fluctu

[1054] ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se

[1055] atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.

[1056] Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus

[1057] non valet e lapide hoc alias impellere item res.

[1058] pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;

[1059] at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus

[1060] pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,

[1061] lignea materies in quo genere esse videtur.

[1062] interutrasque igitur ferri natura locata

[1063] aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,

[1064] inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.

[1065] nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,

[1066] ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,

[1067] quae memorare queam inter se singlariter apta.

[1068] saxa vides primum sola colescere calce.

[1069] glutine materies taurino iungitur una,

[1070] ut vitio venae tabularum saepius hiscant

[1071] quam laxare queant compages taurea vincla.

[1072] vitigeni latices aquai fontibus audent

[1073] misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.

[1074] purpureusque colos conchyli iungitur uno

[1075] corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,

[1076] non si Neptuni fluctu renovare operam des,

[1077] non mare si totum velit eluere omnibus undis.

[1078] denique res auro non aurum copulat una,

[1079] aerique [aes] plumbo fit uti iungatur ab albo?

[1080] cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?

[1081] nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam

[1082] nec me tam multam hic operam consumere par est,

[1083] sed breviter paucis praestat comprendere multa.

[1084] quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,

[1085] ut cava conveniant plenis haec illius illa

[1086] huiusque inter se, iunctura haec optima constat.

[1087] est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata

[1088] inter se quaedam possint coplata teneri;

[1089] quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.

[1090] Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente

[1091] mortiferam possit cladem conflare coorta

[1092] morbida vis hominum generi pecudumque catervis,

[1093] expediam, primum multarum semina rerum

[1094] esse supra docui quae sint vitalia nobis,

[1095] et contra quae sint morbo mortique necessest

[1096] multa volare; ea cum casu sunt forte coorta

[1097] et perturbarunt caelum, fit morbidus aeer.

[1098] atque ea vis omnis morborum pestilitasque

[1099] aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne

[1100] per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta

[1101] de terra surgunt, ubi putorem umida nactast

[1102] intempestivis pluviisque et solibus icta.

[1103] nonne vides etiam caeli novitate et aquarum

[1104] temptari procul a patria qui cumque domoque

[1105] adveniunt ideo quia longe discrepitant res?

[1106] nam quid Brittannis caelum differre putamus,

[1107] et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,

[1108] quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque

[1109] usque ad nigra virum percocto saecla colore?

[1110] quae cum quattuor inter se diversa videmus

[1111] quattuor a ventis et caeli partibus esse,

[1112] tum color et facies hominum distare videntur

[1113] largiter et morbi generatim saecla tenere.

[1114] est elephas morbus qui propter flumina Nili

[1115] gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.

[1116] Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis

[1117] finibus. inde aliis alius locus est inimicus

[1118] partibus ac membris; varius concinnat id aeer.

[1119] proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,

[1120] commovet atque aeer inimicus serpere coepit,

[1121] ut nebula ac nubes paulatim repit et omne

[1122] qua graditur conturbat et immutare coactat,

[1123] fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,

[1124] corrumpat reddatque sui simile atque alienum.

[1125] haec igitur subito clades nova pestilitasque

[1126] aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas

[1127] aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,

[1128] aut etiam suspensa manet vis aeere in ipso

[1129] et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,

[1130] illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.

[1131] consimili ratione venit bubus quoque saepe

[1132] pestilitas et iam pigris balantibus aegror.

[1133] nec refert utrum nos in loca deveniamus

[1134] nobis adversa et caeli mutemus amictum,

[1135] an caelum nobis ultro natura corumptum

[1136] deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,

[1137] quod nos adventu possit temptare recenti.

[1138] Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus

[1139] finibus in Cecropis funestos reddidit agros

[1140] vastavitque vias, exhausit civibus urbem.

[1141] nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,

[1142] aeera permensus multum camposque natantis,

[1143] incubuit tandem populo Pandionis omni.

[1144] inde catervatim morbo mortique dabantur.

[1145] principio caput incensum fervore gerebant

[1146] et duplicis oculos suffusa luce rubentes.

[1147] sudabant etiam fauces intrinsecus atrae

[1148] sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat

[1149] atque animi interpres manabat lingua cruore

[1150] debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.

[1151] inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum

[1152] morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,

[1153] omnia tum vero vitai claustra lababant.

[1154] spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,

[1155] rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.

[1156] atque animi prorsum [tum] vires totius, omne

[1157] languebat corpus leti iam limine in ipso.

[1158] intolerabilibusque malis erat anxius angor

[1159] adsidue comes et gemitu commixta querella,

[1160] singultusque frequens noctem per saepe diemque

[1161] corripere adsidue nervos et membra coactans

[1162] dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.

[1163] nec nimio cuiquam posses ardore tueri

[1164] corporis in summo summam fervescere partem,

[1165] sed potius tepidum manibus proponere tactum

[1166] et simul ulceribus quasi inustis omne rubere

[1167] corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.

[1168] intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,

[1169] flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.

[1170] nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris

[1171] vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.

[1172] in fluvios partim gelidos ardentia morbo

[1173] membra dabant nudum iacientes corpus in undas.

[1178] multi praecipites nymphis putealibus alte

[1174] inciderunt ipso venientes ore patente:

[1175] insedabiliter sitis arida corpora mersans

[1176] aequabat multum parvis umoribus imbrem.

[1177] nec requies erat ulla mali: defessa iacebant

[1179] corpora. mussabat tacito medicina timore,

[1180] quippe patentia cum totiens ardentia morbis

[1181] lumina versarent oculorum expertia somno.

[1182] multaque praeterea mortis tum signa dabantur:

[1183] perturbata animi mens in maerore metuque,

[1184] triste supercilium, furiosus voltus et acer,

[1185] sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,

[1186] creber spiritus aut ingens raroque coortus,

[1187] sudorisque madens per collum splendidus umor,

[1188] tenvia sputa minuta, croci contacta colore

[1189] salsaque per fauces rauca vix edita tussi.

[1190] in manibus vero nervi trahere et tremere artus

[1191] a pedibusque minutatim succedere frigus

[1192] non dubitabat. item ad supremum denique tempus

[1193] conpressae nares, nasi primoris acumen

[1194] tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis

[1195] duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.

[1196] nec nimio rigida post artus morte iacebant.

[1197] octavoque fere candenti lumine solis

[1198] aut etiam nona reddebant lampade vitam.

[1199] quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,

[1200] ulceribus taetris et nigra proluvie alvi

[1201] posterius tamen hunc tabes letumque manebat,

[1202] aut etiam multus capitis cum saepe dolore

[1203] corruptus sanguis expletis naribus ibat.

[1204] huc hominis totae vires corpusque fluebat.

[1205] profluvium porro qui taetri sanguinis acre

[1206] exierat, tamen in nervos huic morbus et artus

[1207] ibat et in partis genitalis corporis ipsas.

[1208] et graviter partim metuentes limina leti

[1209] vivebant ferro privati parte virili,

[1210] et manibus sine non nulli pedibusque manebant

[1211] in vita tamen et perdebant lumina partim.

[1212] usque adeo mortis metus iis incesserat acer.

[1213] atque etiam quosdam cepere oblivia rerum

[1214] cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.

[1215] multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra

[1216] corporibus, tamen alituum genus atque ferarum

[1217] aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,

[1218] aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.

[1219] nec tamen omnino temere illis solibus ulla

[1220] comparebat avis, nec tristia saecla ferarum

[1221] exibant silvis. languebant pleraque morbo

[1222] et moriebantur. cum primis fida canum vis

[1223] strata viis animam ponebat in omnibus aegre;

[1224] extorquebat enim vitam vis morbida membris.

[1225] incomitata rapi certabant funera vasta

[1226] nec ratio remedii communis certa dabatur;

[1227] nam quod ali dederat vitalis aeeris auras

[1228] volvere in ore licere et caeli templa tueri,

[1229] hoc aliis erat exitio letumque parabat.

[1230] Illud in his rebus miserandum magnopere unum

[1231] aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat

[1232] implicitum morbo, morti damnatus ut esset,

[1233] deficiens animo maesto cum corde iacebat,

[1234] funera respectans animam amittebat ibidem.

[1235] quippe etenim nullo cessabant tempore apisci

[1236] ex aliis alios avidi contagia morbi,

[1245] lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,

[1237] idque vel in primis cumulabat funere funus

[1238] nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,

[1239] vitai nimium cupidos mortisque timentis

[1240] poenibat paulo post turpi morte malaque,

[1241] desertos, opis expertis, incuria mactans.

[1242] qui fuerant autem praesto, contagibus ibant

[1243] atque labore, pudor quem tum cogebat obire

[1244] blandaque lassorum vox mixta voce querellae.

[1246] optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.

[1252] Praeterea iam pastor et armentarius omnis

[1253] et robustus item curvi moderator aratri

[1254] languebat, penitusque casa contrusa iacebant

[1255] corpora paupertate et morbo dedita morti.

[1256] exanimis pueris super exanimata parentum

[1257] corpora non numquam posses retroque videre

[1258] matribus et patribus natos super edere vitam.

[1259] nec minimam partem ex agris maeror is in urbem

[1260] confluxit, languens quem contulit agricolarum

[1261] copia conveniens ex omni morbida parte.

[1262] omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,

[1263] confertos ita acervatim mors accumulabat.

[1264] multa siti prostrata viam per proque voluta

[1265] corpora silanos ad aquarum strata iacebant

[1266] interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,

[1267] multaque per populi passim loca prompta viasque

[1268] languida semanimo cum corpore membra videres

[1269] horrida paedore et pannis cooperta perire,

[1270] corporis inluvie, pelli super ossibus una,

[1271] ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.

[1272] omnia denique sancta deum delubra replerat

[1273] corporibus mors exanimis onerataque passim

[1274] cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,

[1275] hospitibus loca quae complerant aedituentes.

[1276] nec iam religio divom nec numina magni

[1277] pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.

[1278] nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,

[1279] quo prius hic populus semper consuerat humari;

[1280] perturbatus enim totus trepidabat et unus

[1281] quisque suum pro re [cognatum] maestus humabat.

[1282] multaque [res] subita et paupertas horrida suasit;

[1283] namque suos consanguineos aliena rogorum

[1284] insuper extructa ingenti clamore locabant

[1285] subdebantque faces, multo cum sanguine saepe

[1286] rixantes, potius quam corpora desererentur,

[1247] inque aliis alium populum sepelire suorum

[1248] certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;

[1249] inde bonam partem in lectum maerore dabantur;

[1250] nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus

[1251] nec mors nec luctus temptaret tempore tali.