LIBER V
[1] Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
[2] condere pro rerum maiestate hisque repertis?
[3] quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
[4] pro meritis eius possit, qui talia nobis
[5] pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
[6] nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
[7] nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
[8] dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
[9] qui princeps vitae rationem invenit eam quae
[10] nunc appellatur sapientia, quique per artem
[11] fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
[12] in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
[13] confer enim divina aliorum antiqua reperta.
[14] namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
[15] vitigeni laticem mortalibus instituisse;
[16] cum tamen his posset sine rebus vita manere,
[17] ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
[18] at bene non poterat sine puro pectore vivi;
[19] quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
[20] ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
[21] dulcia permulcent animos solacia vitae.
[22] Herculis antistare autem si facta putabis,
[23] longius a vera multo ratione ferere.
[24] quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
[25] ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
[30] tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
[26] denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
[27] hydra venenatis posset vallata colubris?
[28] quidve tripectora tergemini vis Geryonai
[29] et Diomedis equi spirantes naribus ignem
[31] Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
[32] aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
[33] asper, acerba tuens, immani corpore serpens
[34] arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
[35] propter Atlanteum litus pelagique severa,
[36] quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
[37] cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
[38] si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
[39] nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
[40] nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
[41] per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
[42] quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
[43] at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
[44] atque pericula tumst ingratis insinuandum!
[45] quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
[46] sollicitum curae quantique perinde timores!
[47] quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
[48] efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
[49] haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
[50] expulerit dictis, non armis, nonne decebit
[51] hunc hominem numero divom dignarier esse?
[52] cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
[53] iam mortalibus e divis dare dicta suerit
[54] atque omnem rerum naturam pandere dictis.
[55] Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
[56] persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
[57] foedere sint, in eo quam sit durare necessum
[58] nec validas valeant aevi rescindere leges,
[59] quo genere in primis animi natura reperta est
[60] nativo primum consistere corpore creta,
[61] nec posse incolumem magnum durare per aevum,
[62] sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
[63] cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
[64] quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
[65] ut mihi mortali consistere corpore mundum
[66] nativomque simul ratio reddunda sit esse;
[67] et quibus ille modis congressus materiai
[68] fundarit terram caelum mare sidera solem
[69] lunaique globum; tum quae tellure animantes
[70] extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
[71] quove modo genus humanum variante loquella
[72] coeperit inter se vesci per nomina rerum;
[73] et quibus ille modis divom metus insinuarit
[74] pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
[75] fana lacus lucos aras simulacraque divom.
[76] praeterea solis cursus lunaeque meatus
[77] expediam qua vi flectat natura gubernans;
[78] ne forte haec inter caelum terramque reamur
[79] libera sponte sua cursus lustrare perennis,
[80] morigera ad fruges augendas atque animantis,
[81] neve aliqua divom volvi ratione putemus.
[82] nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
[83] si tamen interea mirantur qua ratione
[84] quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
[85] quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
[86] rursus in antiquas referuntur religiones
[87] et dominos acris adsciscunt, omnia posse
[88] quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
[89] quid nequeat, finita potestas denique cuique
[90] qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
[91] Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
[92] principio maria ac terras caelumque tuere;
[93] quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
[94] tris species tam dissimilis, tria talia texta,
[95] una dies dabit exitio, multosque per annos
[96] sustentata ruet moles et machina mundi.
[97] nec me animi fallit quam res nova miraque menti
[98] accidat exitium caeli terraeque futurum,
[99] et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
[100] ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
[101] nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
[102] nec iacere indu manus, via qua munita fidei
[103] proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
[104] sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
[105] forsitan et graviter terrarum motibus ortis
[106] omnia conquassari in parvo tempore cernes.
[107] quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
[108] et ratio potius quam res persuadeat ipsa
[109] succidere horrisono posse omnia victa fragore.
[110] Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
[111] sanctius et multo certa ratione magis quam
[112] Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
[113] multa tibi expediam doctis solacia dictis;
[114] religione refrenatus ne forte rearis
[115] terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
[116] corpore divino debere aeterna manere,
[117] proptereaque putes ritu par esse Gigantum
[118] pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
[119] qui ratione sua disturbent moenia mundi
[120] praeclarumque velint caeli restinguere solem
[121] inmortalia mortali sermone notantes;
[122] quae procul usque adeo divino a numine distent
[123] inque deum numero quae sint indigna videri,
[124] notitiam potius praebere ut posse putentur
[125] quid sit vitali motu sensuque remotum.
[126] quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
[127] posse animi natura putetur consiliumque.
[128] sicut in aethere non arbor, non aequore salso
[129] nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
[130] nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
[131] certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
[132] sic animi natura nequit sine corpore oriri
[133] sola neque a nervis et sanguine longius esse.
[134] quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
[135] in capite aut umeris aut imis calcibus esse
[136] posset et innasci quavis in parte soleret,
[137] tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
[138] quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
[139] dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
[140] seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
[141] totum posse extra corpus formamque animalem
[142] putribus in glebis terrarum aut solis in igni
[143] aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
[144] haud igitur constant divino praedita sensu,
[145] quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
[146] Illud item non est ut possis credere, sedes
[147] esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
[148] tenvis enim natura deum longeque remota
[149] sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
[150] quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
[151] tactile nil nobis quod sit contingere debet;
[152] tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
[153] quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
[154] dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
[155] quae tibi posterius largo sermone probabo.
[156] Dicere porro hominum causa voluisse parare
[157] praeclaram mundi naturam proptereaque
[158] adlaudabile opus divom laudare decere
[159] aeternumque putare atque inmortale futurum,
[160] nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
[161] gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
[162] sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
[163] nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
[164] cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
[165] desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
[166] gratia nostra queat largirier emolumenti,
[167] ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
[168] quidve novi potuit tanto post ante quietos
[169] inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
[170] nam gaudere novis rebus debere videtur
[171] cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
[172] tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
[173] quid potuit novitatis amorem accendere tali?
[174] quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
[175] an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
[176] donec diluxit rerum genitalis origo?
[177] natus enim debet qui cumque est velle manere
[178] in vita, donec retinebit blanda voluptas;
[179] qui numquam vero vitae gustavit amorem
[180] nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
[181] exemplum porro gignundis rebus et ipsa
[182] notities hominum divis unde insita primum est,
[183] quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
[184] quove modost umquam vis cognita principiorum
[185] quidque inter sese permutato ordine possent.
[186] si non ipsa dedit speciem natura creandi?
[187] namque ita multa modis multis primordia rerum
[188] ex infinito iam tempore percita plagis
[189] ponderibusque suis consuerunt concita ferri
[190] omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
[191] quae cumque inter se possint congressa creare,
[192] ut non sit mirum, si in talis disposituras
[193] deciderunt quoque et in talis venere meatus,
[194] qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
[195] Quod [si] iam rerum ignorem primordia quae sint,
[196] hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
[197] confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
[198] nequaquam nobis divinitus esse paratam
[199] naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
[200] principio quantum caeli tegit impetus ingens,
[201] inde avidam partem montes silvaeque ferarum
[202] possedere, tenent rupes vastaeque paludes
[203] et mare, quod late terrarum distinet oras.
[204] inde duas porro prope partis fervidus ardor
[205] adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
[206] quod super est arvi, tamen id natura sua vi
[207] sentibus obducat, ni vis humana resistat
[208] vitai causa valido consueta bidenti
[209] ingemere et terram pressis proscindere aratris.
[210] si non fecundas vertentes vomere glebas
[211] terraique solum subigentes cimus ad ortus.
[212] sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
[213] et tamen inter dum magno quaesita labore
[214] cum iam per terras frondent atque omnia florent,
[215] aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
[216] aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
[217] flabraque ventorum violento turbine vexant.
[218] praeterea genus horriferum natura ferarum
[219] humanae genti infestum terraque marique
[220] cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
[221] adportant? quare mors inmatura vagatur?
[222] tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
[223] navita, nudus humi iacet infans indigus omni
[224] vitali auxilio, cum primum in luminis oras
[225] nixibus ex alvo matris natura profudit,
[226] vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
[227] cui tantum in vita restet transire malorum.
[228] at variae crescunt pecudes armenta feraeque
[229] nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
[230] almae nutricis blanda atque infracta loquella
[231] nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
[232] denique non armis opus est, non moenibus altis,
[233] qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
[234] tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
[235] Principio quoniam terrai corpus et umor
[236] aurarumque leves animae calidique vapores,
[237] e quibus haec rerum consistere summa videtur,
[238] omnia nativo ac mortali corpore constant,
[239] debet eodem omnis mundi natura putari.
[240] quippe etenim, quorum partis et membra videmus
[241] corpore nativo mortalibus esse figuris,
[242] haec eadem ferme mortalia cernimus esse
[243] et nativa simul. qua propter maxima mundi
[244] cum videam membra ac partis consumpta regigni,
[245] scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
[246] principiale aliquod tempus clademque futuram.
[247] Illud in his rebus ne corripuisse rearis
[248] me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
[249] esse neque umorem dubitavi aurasque perire
[250] atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
[251] principio pars terrai non nulla, perusta
[252] solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
[253] pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
[254] quas validi toto dispergunt aere venti.
[255] pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
[256] imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
[257] praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
[258] redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
[259] omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
[260] ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
[261] Quod super est, umore novo mare flumina fontes
[262] semper abundare et latices manare perennis
[263] nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
[264] undique declarat. sed primum quicquid aquai
[265] tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
[266] partim quod validi verrentes aequora venti
[267] deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
[268] partim quod supter per terras diditur omnis;
[269] percolatur enim virus retroque remanat
[270] materies umoris et ad caput amnibus omnis
[271] convenit, inde super terras fluit agmine dulci
[272] qua via secta semel liquido pede detulit undas.
[273] Aera nunc igitur dicam, qui corpore toto
[274] innumerabiliter privas mutatur in horas.
[275] semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
[276] aeris in magnum fertur mare; qui nisi contra
[277] corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
[278] omnia iam resoluta forent et in aera versa.
[279] haut igitur cessat gigni de rebus et in res
[280] reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
[281] Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
[282] inrigat adsidue caelum candore recenti
[283] suppeditatque novo confestim lumine lumen.
[284] nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
[285] quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
[286] quod simul ac primum nubes succedere soli
[287] coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
[288] extemplo inferior pars horum disperit omnis
[289] terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
[290] ut noscas splendore novo res semper egere
[291] et primum iactum fulgoris quemque perire
[292] nec ratione alia res posse in sole videri,
[293] perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
[294] quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
[295] lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
[296] fulguribus pingues multa caligine taedae
[297] consimili properant ratione, ardore ministro,
[298] suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
[299] instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
[300] usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
[301] exitium celeri celeratur origine flammae.
[302] sic igitur solem lunam stellasque putandum
[303] ex alio atque alio lucem iactare subortu
[304] et primum quicquid flammarum perdere semper,
[305] inviolabilia haec ne credas forte vigere.
[306] Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
[307] non altas turris ruere et putrescere saxa,
[308] non delubra deum simulacraque fessa fatisci
[309] nec sanctum numen fati protollere finis
[310] posse neque adversus naturae foedera niti?
[311] denique non monimenta virum dilapsa videmus,
[312] [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,]
[313] non ruere avolsos silices a montibus altis
[314] nec validas aevi vires perferre patique
[315] finiti? neque enim caderent avolsa repente,
[316] ex infinito quae tempore pertolerassent
[317] omnia tormenta aetatis, privata fragore.
[318] Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
[319] continet amplexu terram: si procreat ex se
[320] omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
[321] totum nativum mortali corpore constat.
[322] nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
[323] deminui debet, recreari, cum recipit res.
[324] Praeterea si nulla fuit genitalis origo
[325] terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
[326] cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
[327] non alias alii quoque res cecinere poetae?
[328] quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
[329] aeternis famae monimentis insita florent?
[330] verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
[331] naturast mundi neque pridem exordia cepit.
[332] quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
[333] nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
[334] multa, modo organici melicos peperere sonores,
[335] denique natura haec rerum ratioque repertast
[336] nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
[337] nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
[338] Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
[339] sed periise hominum torrenti saecla vapore,
[340] aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
[341] aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
[342] per terras amnes atque oppida coperuisse.
[343] tanto quique magis victus fateare necessest
[344] exitium quoque terrarum caelique futurum;
[345] nam cum res tantis morbis tantisque periclis
[346] temptarentur, ibi si tristior incubuisset
[347] causa, darent late cladem magnasque ruinas.
[348] nec ratione alia mortales esse videmur,
[349] inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
[350] atque illi quos a vita natura removit.
[351] Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
[352] aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
[353] nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
[354] dissociare intus partis, ut materiai
[355] corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
[356] aut ideo durare aetatem posse per omnem,
[357] plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
[358] quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
[359] aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
[360] quo quasi res possint discedere dissoluique,
[361] sicut summarum summa est aeterna, neque extra
[362] qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
[363] possint incidere et valida dissolvere plaga.
[364] at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
[365] naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
[366] nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
[367] ex infinito quae possint forte coorta
[368] corruere hanc rerum violento turbine summam
[369] aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
[370] nec porro natura loci spatiumque profundi
[371] deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
[372] aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
[373] haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
[374] nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
[375] sed patet immani et vasto respectat hiatu.
[376] quare etiam nativa necessumst confiteare
[377] haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
[378] ex infinito iam tempore adhuc potuissent
[379] inmensi validas aevi contemnere vires.
[380] Denique tantopere inter se cum maxima mundi
[381] pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
[382] nonne vides aliquam longi certaminis ollis
[383] posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
[384] omnibus epotis umoribus exsuperarint?
[385] quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
[386] tantum suppeditant amnes ultraque minantur
[387] omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
[388] ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
[389] deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
[390] et siccare prius confidunt omnia posse
[391] quam liquor incepti possit contingere finem.
[392] tantum spirantes aequo certamine bellum
[393] magnis [inter se] de rebus cernere certant,
[394] cum semel interea fuerit superantior ignis
[395] et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
[396] ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
[397] avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
[398] aethere raptavit toto terrasque per omnis.
[399] at pater omnipotens ira tum percitus acri
[400] magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
[401] deturbavit equis in terram, Solque cadenti
[402] obvius aeternam succepit lampada mundi
[403] disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
[404] inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
[405] scilicet ut veteres Graium cecinere poetae.
[406] quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
[407] ignis enim superare potest ubi materiai
[408] ex infinito sunt corpora plura coorta;
[409] inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
[410] aut pereunt res exustae torrentibus auris.
[411] umor item quondam coepit superare coortus,
[412] ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
[413] inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
[414] ex infinito fuerat quae cumque coorta,
[415] constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
[416] Sed quibus ille modis coniectus materiai
[417] fundarit terram et caelum pontique profunda,
[418] solis lunai cursus, ex ordine ponam.
[419] nam certe neque consilio primordia rerum
[420] ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
[421] nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
[422] sed quia multa modis multis primordia rerum
[423] ex infinito iam tempore percita plagis
[424] ponderibusque suis consuerunt concita ferri
[425] omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
[426] quae cumque inter se possent congressa creare,
[427] propterea fit uti magnum volgata per aevom
[428] omnigenus coetus et motus experiundo
[429] tandem conveniant ea quae coniecta repente
[430] magnarum rerum fiunt exordia saepe,
[431] terrai maris et caeli generisque animantum.
[432] Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
[433] altivolans poterat nec magni sidera mundi
[434] nec mare nec caelum nec denique terra neque aer
[435] nec similis nostris rebus res ulla videri,
[436] sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
[437] diffugere inde loci partes coepere paresque
[438] cum paribus iungi res et discludere mundum
[439] membraque dividere et magnas disponere partes
[440] omnigenis e principiis, discordia quorum
[441] intervalla vias conexus pondera plagas
[442] concursus motus turbabat proelia miscens
[443] propter dissimilis formas variasque figuras,
[444] quod non omnia sic poterant coniuncta manere
[445] nec motus inter sese dare convenientis,
[446] hoc est, a terris altum secernere caelum,
[447] et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
[448] seorsus item puri secretique aetheris ignes.
[449] Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
[450] propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
[451] in medio atque imas capiebant omnia sedes;
[452] quae quanto magis inter se perplexa coibant,
[453] tam magis expressere ea quae mare sidera solem
[454] lunamque efficerent et magni moenia mundi;
[455] omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
[456] seminibus multoque minoribus sunt elementis
[457] quam tellus. ideo per rara foramina terrae
[458] partibus erumpens primus se sustulit aether
[459] ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
[460] non alia longe ratione ac saepe videmus,
[461] aurea cum primum gemmantis rore per herbas
[462] matutina rubent radiati lumina solis
[463] exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
[464] ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
[465] omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
[466] corpore concreto subtexunt nubila caelum.
[467] sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
[468] corpore concreto circum datus undique saepsit
[469] et late diffusus in omnis undique partis
[470] omnia sic avido complexu cetera saepsit.
[471] hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
[472] interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
[473] quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
[474] quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
[475] nec levia ut possent per summas labier oras,
[476] et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
[477] versent et partes ut mundi totius extent;
[478] quod genus in nobis quaedam licet in statione
[479] membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
[480] his igitur rebus retractis terra repente,
[481] maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
[482] succidit et salso suffudit gurgite fossas.
[483] inque dies quanto circum magis aetheris aestus
[484] et radii solis cogebant undique terram
[485] verberibus crebris extrema ad limina fartam
[486] in medio ut propulsa suo condensa coiret,
[487] tam magis expressus salsus de corpore sudor
[488] augebat mare manando camposque natantis,
[489] et tanto magis illa foras elapsa volabant
[490] corpora multa vaporis et aeris altaque caeli
[491] densabant procul a terris fulgentia templa.
[492] sidebant campi, crescebant montibus altis
[493] ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
[494] nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
[495] Sic igitur terrae concreto corpore pondus
[496] constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
[497] confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
[498] inde mare, inde aer, inde aether ignifer ipse
[499] corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
[500] et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
[501] atque levissimus aerias super influit auras
[502] nec liquidum corpus turbantibus aeris auris
[503] commiscet; sinit haec violentis omnia verti
[504] turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
[505] ipse suos ignis certo fert impete labens.
[506] nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
[507] significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
[508] unum labendi conservans usque tenorem.
[509] Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
[510] principio magnus caeli si vortitur orbis,
[511] ex utraque polum parti premere aera nobis
[512] dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
[513] inde alium supra fluere atque intendere eodem
[514] quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
[515] aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
[516] ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
[517] est etiam quoque uti possit caelum omne manere
[518] in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
[519] sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
[520] quaerentesque viam circum versantur et ignes
[521] passim per caeli volvunt summania templa,
[522] sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aer
[523] versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
[524] quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
[525] flammea per caelum pascentis corpora passim.
[526] nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
[527] difficilest; sed quid possit fiatque per omne
[528] in variis mundis varia ratione creatis,
[529] id doceo plurisque sequor disponere causas,
[530] motibus astrorum quae possint esse per omne;
[531] e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
[532] quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
[533] praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
[534] Terraque ut in media mundi regione quiescat,
[535] evanescere paulatim et decrescere pondus
[536] convenit atque aliam naturam supter habere
[537] ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
[538] partibus aeriis mundi, quibus insita vivit.
[539] propterea non est oneri neque deprimit auras,
[540] ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
[541] nec caput est oneri collo nec denique totum
[542] corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
[543] at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
[544] pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
[545] usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
[546] sic igitur tellus non est aliena repente
[547] allata atque auris aliunde obiecta alienis,
[548] sed pariter prima concepta ab origine mundi
[549] certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
[550] Praeterea grandi tonitru concussa repente
[551] terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
[552] quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
[553] partibus aeriis mundi caeloque revincta;
[554] nam communibus inter se radicibus haerent
[555] ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
[556] Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
[557] sustineat corpus tenuissima vis animai,
[558] propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
[559] Denique iam saltu pernici tollere corpus
[560] quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
[561] iamne vides quantum tenuis natura valere
[562] possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer
[563] coniunctus terris et nobis est animi vis?
[564] Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
[565] esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
[566] nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
[567] adiicere et calidum membris adflare vaporem,
[568] nil magnis intervallis de corpore libant
[569] flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
[573] proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
[570] perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
[571] forma quoque hinc solis debet filumque videri,
[572] nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
[574] [perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent]
[575] lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
[576] sive suam proprio iactat de corpore lucem,
[577] quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
[578] quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
[579] nam prius omnia, quae longe semota tuemur
[580] aera per multum, specie confusa videntur
[581] quam minui filum. quapropter luna necesse est,
[582] quandoquidem claram speciem certamque figuram
[583] praebet, ut est oris extremis cumque notata,
[584] quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
[585] postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
[594] scire licet perquam pauxillo posse minores
[595] esse vel exigua maioris parte brevique.
[586] quandoquidem quos cumque in terris cernimus [ignes],
[587] dum tremor [et] clarus dum cernitur ardor eorum,
[588] perparvom quiddam inter dum mutare videntur
[589] alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
[590] Illud item non est mirandum, qua ratione
[591] tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
[592] quod maria ac terras omnis caelumque rigando
[593] compleat et calido perfundat cuncta vapore.
[596] [quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto]
[597] nam licet hinc mundi patefactum totius unum
[598] largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
[599] ex omni mundo quia sic elementa vaporis
[600] undique conveniunt et sic coniectus eorum
[601] confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
[602] nonne vides etiam quam late parvus aquai
[603] prata riget fons inter dum campisque redundet?
[604] est etiam quoque uti non magno solis ab igni
[605] aera percipiat calidis fervoribus ardor,
[606] opportunus ita est si forte et idoneus aer,
[607] ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
[608] quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
[609] accidere ex una scintilla incendia passim.
[610] forsitan et rosea sol alte lampade lucens
[611] possideat multum caecis fervoribus ignem
[612] circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
[613] aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
[614] Nec ratio solis simplex [et] recta patescit,
[615] quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
[616] brumalis adeat flexus atque inde revertens
[617] canceris ut vertat metas ad solstitialis,
[618] lunaque mensibus id spatium videatur obire,
[619] annua sol in quo consumit tempora cursu.
[620] non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
[621] nam fieri vel cum primis id posse videtur,
[622] Democriti quod sancta viri sententia ponit,
[623] quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
[624] tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
[625] evanescere enim rapidas illius et acris
[626] imminui supter viris, ideoque relinqui
[627] paulatim solem cum posterioribus signis,
[628] inferior multo quod sit quam fervida signa.
[629] et magis hoc lunam: quanto demissior eius
[630] cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
[631] tanto posse minus cum signis tendere cursum.
[632] flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
[633] inferior quam sol, tanto magis omnia signa
[634] hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
[635] propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
[636] mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
[637] fit quoque ut e mundi transversis partibus aer
[638] alternis certo fluere alter tempore possit,
[639] qui queat aestivis solem detrudere signis
[640] brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
[641] et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
[642] aestiferas usque in partis et fervida signa.
[643] et ratione pari lunam stellasque putandumst,
[644] quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
[645] aeribus posse alternis e partibus ire.
[646] nonne vides etiam diversis nubila ventis
[647] diversas ire in partis inferna supernis?
[648] qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
[649] aestibus inter se diversis sidera ferri?
[650] At nox obruit ingenti caligine terras,
[651] aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
[652] impulit atque suos efflavit languidus ignis
[653] concussos itere et labefactos aere multo,
[654] aut quia sub terras cursum convortere cogit
[655] vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
[656] Tempore item certo roseam Matuta per oras
[657] aetheris auroram differt et lumina pandit,
[658] aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
[659] anticipat caelum radiis accendere temptans,
[660] aut quia conveniunt ignes et semina multa
[661] confluere ardoris consuerunt tempore certo,
[662] quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
[663] quod genus Idaeis fama est e montibus altis
[664] dispersos ignis orienti lumine cerni,
[665] inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
[666] nec tamen illud in his rebus mirabile debet
[667] esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
[668] semina confluere et solis reparare nitorem.
[669] multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
[670] omnibus in rebus. florescunt tempore certo
[671] arbusta et certo dimittunt tempore florem.
[672] nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
[673] tempore et inpubem molli pubescere veste
[674] et pariter mollem malis demittere barbam.
[675] fulmina postremo nix imbres nubila venti
[676] non nimis incertis fiunt in partibus anni.
[677] namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
[678] atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
[679] conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
[680] Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
[681] et minui luces, cum sumant augmina noctis,
[682] aut quia sol idem sub terras atque superne
[683] imparibus currens amfractibus aetheris oras
[684] partit et in partis non aequas dividit orbem,
[685] et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
[686] eius in adversa tanto plus parte relatus,
[687] donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
[688] nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
[689] nam medio cursu flatus aquilonis et austri
[690] distinet aequato caelum discrimine metas
[691] propter signiferi posituram totius orbis,
[692] annua sol in quo concludit tempora serpens,
[693] obliquo terras et caelum lumine lustrans,
[694] ut ratio declarat eorum qui loca caeli
[695] omnia dispositis signis ornata notarunt.
[696] aut quia crassior est certis in partibus aer,
[697] sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
[698] nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
[699] propterea noctes hiberno tempore longae
[700] cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
[701] aut etiam, quia sic alternis partibus anni
[702] tardius et citius consuerunt confluere ignes,
[703] qui faciunt solem certa de surgere parte,
[704] propterea fit uti videantur dicere verum.
[705] Luna potest solis radiis percussa nitere
[706] inque dies magis [id] lumen convertere nobis
[707] ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
[708] donique eum contra pleno bene lumine fulsit
[709] atque oriens obitus eius super edita vidit;
[710] inde minutatim retro quasi condere lumen
[711] debet item, quanto propius iam solis ad ignem
[712] labitur ex alia signorum parte per orbem;
[713] ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
[714] consimilem cursusque viam sub sole tenere.
[715] est etiam quare proprio cum lumine possit
[716] volvier et varias splendoris reddere formas;
[717] corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
[718] labitur omnimodis occursans officiensque,
[719] nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
[720] versarique potest, globus ut, si forte, pilai
[721] dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
[722] versandoque globum variantis edere formas,
[723] donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
[724] ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
[725] inde minutatim retro contorquet et aufert
[726] luciferam partem glomeraminis atque pilai;
[727] ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
[728] astrologorum artem contra convincere tendit,
[729] proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
[730] aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
[731] denique cur nequeat semper nova luna creari
[732] ordine formarum certo certisque figuris
[733] inque dies privos aborisci quaeque creata
[734] atque alia illius reparari in parte locoque,
[735] difficilest ratione docere et vincere verbis,
[736] ordine cum [videas] tam certo multa creari.
[737] it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
[738] pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
[739] Flora quibus mater praespargens ante viai
[740] cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
[741] inde loci sequitur Calor aridus et comes una
[742] pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
[743] inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
[744] inde aliae tempestates ventique secuntur,
[745] altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
[746] tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
[747] reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
[748] quo minus est mirum, si certo tempore luna
[749] gignitur et certo deletur tempore rusus,
[750] cum fieri possint tam certo tempore multa.
[751] Solis item quoque defectus lunaeque latebras
[752] pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
[753] nam cur luna queat terram secludere solis
[754] lumine et a terris altum caput obstruere ei,
[755] obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
[756] tempore eodem aliut facere id non posse putetur
[757] corpus, quod cassum labatur lumine semper?
[758] solque suos etiam dimittere languidus ignis
[759] tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
[760] cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
[761] quae faciunt ignis interstingui atque perire?
[762] et cur terra queat lunam spoliare vicissim
[763] lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
[764] menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
[765] tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
[766] corpus vel supra solis perlabier orbem,
[767] quod radios inter rumpat lumenque profusum?
[768] et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
[769] cur nequeat certa mundi languescere parte,
[770] dum loca luminibus propriis inimica per exit?
[771] [menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras].
[772] Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
[773] qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
[774] solis uti varios cursus lunaeque meatus
[775] noscere possemus quae vis et causa cieret,
[776] quove modo [possent] offecto lumine obire
[777] et neque opinantis tenebris obducere terras,
[778] cum quasi conivent et aperto lumine rursum
[779] omnia convisunt clara loca candida luce,
[780] nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
[781] arva, novo fetu quid primum in luminis oras
[782] tollere et incertis crerint committere ventis.
[783] Principio genus herbarum viridemque nitorem
[784] terra dedit circum collis camposque per omnis,
[785] florida fulserunt viridanti prata colore,
[786] arboribusque datumst variis exinde per auras
[787] crescendi magnum inmissis certamen habenis.
[788] ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
[789] quadripedum membris et corpore pennipotentum,
[790] sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
[791] sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
[792] multa modis multis varia ratione coorta.
[793] nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
[794] nec terrestria de salsis exisse lacunis.
[795] linquitur ut merito maternum nomen adepta
[796] terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
[797] multaque nunc etiam existunt animalia terris
[798] imbribus et calido solis concreta vapore;
[799] quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
[800] et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
[801] principio genus alituum variaeque volucres
[802] ova relinquebant exclusae tempore verno,
[803] folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
[804] lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
[805] tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
[806] multus enim calor atque umor superabat in arvis.
[807] hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
[808] crescebant uteri terram radicibus apti;
[809] quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
[810] infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
[811] convertebat ibi natura foramina terrae
[812] et sucum venis cogebat fundere apertis
[813] consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
[814] cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
[815] impetus in mammas convertitur ille alimenti.
[816] terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
[817] praebebat multa et molli lanugine abundans.
[818] at novitas mundi nec frigora dura ciebat
[819] nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
[820] omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
[821] Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
[822] terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
[823] humanum atque animal prope certo tempore fudit
[824] omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
[825] aeriasque simul volucres variantibus formis.
[826] sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
[827] destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
[828] mutat enim mundi naturam totius aetas
[829] ex alioque alius status excipere omnia debet
[830] nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
[831] omnia commutat natura et vertere cogit.
[832] namque aliud putrescit et aevo debile languet,
[833] porro aliud [suc]crescit et [e] contemptibus exit.
[834] sic igitur mundi naturam totius aetas
[835] mutat, et ex alio terram status excipit alter,
[836] quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
[837] Multaque tum tellus etiam portenta creare
[838] conatast mira facie membrisque coorta,
[839] androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
[840] orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
[841] muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
[842] vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
[843] nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
[844] nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
[845] cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
[846] ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
[847] nec potuere cupitum aetatis tangere florem
[848] nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
[849] multa videmus enim rebus concurrere debere,
[850] ut propagando possint procudere saecla;
[851] pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
[852] semina qua possint membris manare remissis,
[853] feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
[854] mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
[855] Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
[856] nec potuisse propagando procudere prolem.
[857] nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
[858] aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
[859] ex ineunte aevo genus id tuta reservans.
[860] multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
[861] commendata manent, tutelae tradita nostrae.
[862] principio genus acre leonum saevaque saecla
[863] tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
[864] at levisomna canum fido cum pectore corda,
[865] et genus omne quod est veterino semine partum
[866] lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
[867] omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
[868] nam cupide fugere feras pacemque secuta
[869] sunt et larga suo sine pabula parta labore,
[870] quae damus utilitatis eorum praemia causa.
[871] at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
[872] sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
[873] utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
[874] praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
[875] scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
[876] indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
[877] donec ad interitum genus id natura redegit.
[878] Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
[879] esse queunt duplici natura et corpore bino
[880] ex alienigenis membris compacta, potestas
[881] hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
[882] id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
[883] principio circum tribus actis impiger annis
[884] floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
[885] ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
[886] post ubi equum validae vires aetate senecta
[887] membraque deficiunt fugienti languida vita,
[888] tum demum puerili aevo florenta iuventas
[889] officit et molli vestit lanugine malas;
[890] ne forte ex homine et veterino semine equorum
[891] confieri credas Centauros posse neque esse,
[892] aut rapidis canibus succinctas semimarinis
[893] corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
[894] inter se quorum discordia membra videmus;
[895] quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
[896] corporibus neque proiciunt aetate senecta
[897] nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
[898] conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
[899] quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
[900] barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
[901] flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum
[902] tam soleat torrere atque urere quam genus omne
[903] visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
[904] qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
[905] prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
[906] ore foras acrem flaret de corpore flammam?
[907] quare etiam tellure nova caeloque recenti
[908] talia qui fingit potuisse animalia gigni,
[909] nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
[910] multa licet simili ratione effutiat ore,
[911] aurea tum dicat per terras flumina vulgo
[912] fluxisse et gemmis florere arbusta suesse
[913] aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
[914] trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
[915] et manibus totum circum se vertere caelum.
[916] nam quod multa fuere in terris semina rerum,
[917] tempore quo primum tellus animalia fudit,
[918] nil tamen est signi mixtas potuisse creari
[919] inter se pecudes compactaque membra animantum,
[920] propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
[921] herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
[922] non tamen inter se possunt complexa creari,
[923] sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
[924] foedere naturae certo discrimina servant.
[925] Et genus humanum multo fuit illud in arvis
[926] durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
[927] et maioribus et solidis magis ossibus intus
[928] fundatum, validis aptum per viscera nervis,
[929] nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
[930] nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
[931] multaque per caelum solis volventia lustra
[932] volgivago vitam tractabant more ferarum.
[933] nec robustus erat curvi moderator aratri
[934] quisquam, nec scibat ferro molirier arva
[935] nec nova defodere in terram virgulta neque altis
[936] arboribus veteres decidere falcibus ramos.
[937] quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
[938] sponte sua, satis id placabat pectora donum.
[939] glandiferas inter curabant corpora quercus
[940] plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
[941] arbita puniceo fieri matura colore,
[942] plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
[943] multaque praeterea novitas tum florida mundi
[944] pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
[945] at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
[946] ut nunc montibus e magnis decursus aquai
[947] claricitat late sitientia saecla ferarum.
[948] denique nota vagis silvestria templa tenebant
[949] nympharum, quibus e scibant umore fluenta
[950] lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
[951] umida saxa, super viridi stillantia musco,
[952] et partim plano scatere atque erumpere campo.
[953] necdum res igni scibant tractare neque uti
[954] pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
[955] sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
[956] et frutices inter condebant squalida membra
[957] verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
[958] nec commune bonum poterant spectare neque ullis
[959] moribus inter se scibant nec legibus uti.
[960] quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
[961] sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
[962] et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
[963] conciliabat enim vel mutua quamque cupido
[964] vel violenta viri vis atque inpensa libido
[965] vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
[966] et manuum mira freti virtute pedumque
[967] consectabantur silvestria saecla ferarum
[975] missilibus saxis et magno pondere clavae.
[968] multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
[969] saetigerisque pares subus silvestria membra
[970] nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
[971] circum se foliis ac frondibus involventes.
[972] nec plangore diem magno solemque per agros
[973] quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
[974] sed taciti respectabant somnoque sepulti,
[976] dum rosea face sol inferret lumina caelo.
[977] a parvis quod enim consuerant cernere semper
[978] alterno tenebras et lucem tempore gigni,
[979] non erat ut fieri posset mirarier umquam
[980] nec diffidere, ne terras aeterna teneret
[981] nox in perpetuum detracto lumine solis.
[982] sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
[983] infestam miseris faciebant saepe quietem.
[984] eiectique domo fugiebant saxea tecta
[985] spumigeri suis adventu validique leonis
[986] atque intempesta cedebant nocte paventes
[987] hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
[988] Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
[989] dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
[990] unus enim tum quisque magis deprensus eorum
[991] pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
[992] et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
[993] viva videns vivo sepeliri viscera busto.
[994] at quos effugium servarat corpore adeso,
[995] posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
[996] palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
[997] donique eos vita privarant vermina saeva
[998] expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
[999] at non multa virum sub signis milia ducta
[1000] una dies dabat exitio nec turbida ponti
[1001] aequora lidebant navis ad saxa virosque.
[1002] nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
[1003] saevibat leviterque minas ponebat inanis,
[1004] nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
[1005] subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
[1006] improba navigii ratio tum caeca iacebat.
[1007] tum penuria deinde cibi languentia leto
[1008] membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
[1009] illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
[1010] vergebant, nunc dant [aliis] sollertius ipsi.
[1011] Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
[1012] et mulier coniuncta viro concessit in unum
* * * [lacuna] * * *
[1013] cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
[1014] tum genus humanum primum mollescere coepit.
[1015] ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
[1016] non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
[1017] et Venus inminuit viris puerique parentum
[1018] blanditiis facile ingenium fregere superbum.
[1019] tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
[1020] finitimi inter se nec laedere nec violari,
[1021] et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
[1022] vocibus et gestu cum balbe significarent
[1023] imbecillorum esse aequum misererier omnis.
[1024] nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
[1025] sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
[1026] aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
[1027] nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
[1028] At varios linguae sonitus natura subegit
[1029] mittere et utilitas expressit nomina rerum,
[1030] non alia longe ratione atque ipsa videtur
[1031] protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
[1032] cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
[1033] sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
[1034] cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
[1035] illis iratus petit atque infestus inurget.
[1036] at catuli pantherarum scymnique leonum
[1037] unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
[1038] vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
[1039] alituum porro genus alis omne videmus
[1040] fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
[1041] proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
[1042] rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
[1043] desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
[1044] vocibus et varios sonitus emittere linguae,
[1045] tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
[1046] praeterea si non alii quoque vocibus usi
[1047] inter se fuerant, unde insita notities est
[1048] utilitatis et unde data est huic prima potestas,
[1049] quid vellet facere ut sciret animoque videret?
[1050] cogere item pluris unus victosque domare
[1051] non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
[1052] nec ratione docere ulla suadereque surdis,
[1053] quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
[1054] nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
[1055] vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
[1056] postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
[1057] si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
[1058] pro vario sensu varia res voce notaret?
[1059] cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
[1060] dissimilis soleant voces variasque ciere,
[1061] cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
[1062] quippe [et]enim licet id rebus cognoscere apertis.
[1063] inritata canum cum primum magna Molossum
[1064] mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
[1065] longe alio sonitu rabies [re]stricta minatur,
[1066] et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
[1067] at catulos blande cum lingua lambere temptant
[1068] aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
[1069] suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
[1070] longe alio pacto gannitu vocis adulant,
[1071] et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
[1072] plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
[1073] denique non hinnitus item differre videtur,
[1074] inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
[1075] pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
[1076] et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
[1077] et cum sic alias concussis artibus hinnit?
[1078] postremo genus alituum variaeque volucres,
[1079] accipitres atque ossifragae mergique marinis
[1080] fluctibus in salso victum vitamque petentes,
[1081] longe alias alio iaciunt in tempore voces,
[1082] et quom de victu certant praedaque repugnant.
[1083] et partim mutant cum tempestatibus una
[1084] raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
[1085] corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
[1086] poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
[1087] ergo si varii sensus animalia cogunt,
[1088] muta tamen cum sint, varias emittere voces,
[1089] quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
[1090] dissimilis alia atque alia res voce notare!
[1091] Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
[1092] fulmen detulit in terram mortalibus ignem
[1093] primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
[1094] multa videmus enim caelestibus insita flammis
[1095] fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
[1096] et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
[1097] aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
[1098] exprimitur validis extritus viribus ignis,
[1099] emicat inter dum flammai fervidus ardor,
[1100] mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
[1101] quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
[1102] inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
[1103] sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
[1104] verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
[1105] Inque dies magis hi victum vitamque priorem
[1106] commutare novis monstrabant rebus et igni,
[1107] ingenio qui praestabant et corde vigebant.
[1108] condere coeperunt urbis arcemque locare
[1109] praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
[1110] et pecudes et agros divisere atque dedere
[1111] pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
[1112] nam facies multum valuit viresque vigebant.
[1113] posterius res inventast aurumque repertum,
[1114] quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
[1115] divitioris enim sectam plerumque secuntur
[1116] quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
[1117] quod siquis vera vitam ratione gubernet,
[1118] divitiae grandes homini sunt vivere parce
[1119] aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
[1120] at claros homines voluerunt se atque potentes,
[1121] ut fundamento stabili fortuna maneret
[1122] et placidam possent opulenti degere vitam,
[1123] ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
[1124] certantes iter infestum fecere viai,
[1125] et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
[1126] invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
[1131] invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
[1132] plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
[1127] ut satius multo iam sit parere quietum
[1128] quam regere imperio res velle et regna tenere.
[1129] proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
[1130] angustum per iter luctantes ambitionis;
[1133] quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
[1134] res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
[1135] nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
[1136] Ergo regibus occisis subversa iacebat
[1137] pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
[1138] et capitis summi praeclarum insigne cruentum
[1139] sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
[1140] nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
[1141] res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
[1142] imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
[1143] inde magistratum partim docuere creare
[1144] iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
[1145] nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
[1146] ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
[1147] sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
[1148] acrius ex ira quod enim se quisque parabat
[1149] ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
[1150] hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
[1151] inde metus maculat poenarum praemia vitae.
[1152] circumretit enim vis atque iniuria quemque
[1153] atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
[1154] nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
[1155] qui violat factis communia foedera pacis.
[1156] etsi fallit enim divom genus humanumque,
[1157] perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
[1158] quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
[1159] aut morbo delirantes protraxe ferantur
[1160] et celata [mala] in medium et peccata dedisse.
[1161] Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
[1162] pervulgarit et ararum compleverit urbis
[1163] suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
[1164] quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
[1165] unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
[1166] qui delubra deum nova toto suscitat orbi
[1167] terrarum et festis cogit celebrare diebus,
[1168] non ita difficilest rationem reddere verbis.
[1169] quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
[1170] egregias animo facies vigilante videbant
[1171] et magis in somnis mirando corporis auctu.
[1172] his igitur sensum tribuebant propterea quod
[1173] membra movere videbantur vocesque superbas
[1174] mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
[1175] aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
[1176] subpeditabatur facies et forma manebat,
[1177] et tamen omnino quod tantis viribus auctos
[1178] non temere ulla vi convinci posse putabant.
[1179] fortunisque ideo longe praestare putabant,
[1180] quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
[1181] et simul in somnis quia multa et mira videbant
[1182] efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
[1183] praeterea caeli rationes ordine certo
[1184] et varia annorum cernebant tempora verti
[1185] nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
[1186] ergo perfugium sibi habebant omnia divis
[1187] tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
[1188] in caeloque deum sedes et templa locarunt,
[1189] per caelum volvi quia nox et luna videtur,
[1190] luna dies et nox et noctis signa severa
[1191] noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
[1192] nubila sol imbres nix venti fulmina grando
[1193] et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
[1194] O genus infelix humanum, talia divis
[1195] cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
[1196] quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
[1197] volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
[1198] nec pietas ullast velatum saepe videri
[1199] vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
[1200] nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
[1201] ante deum delubra nec aras sanguine multo
[1202] spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
[1203] sed mage pacata posse omnia mente tueri.
[1204] nam cum suspicimus magni caelestia mundi
[1205] templa super stellisque micantibus aethera fixum,
[1206] et venit in mentem solis lunaeque viarum,
[1207] tunc aliis oppressa malis in pectora cura
[1208] illa quoque expergefactum caput erigere infit,
[1209] ne quae forte deum nobis inmensa potestas
[1210] sit, vario motu quae candida sidera verset;
[1211] temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
[1212] ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
[1213] et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
[1214] et taciti motus hunc possint ferre laborem,
[1215] an divinitus aeterna donata salute
[1216] perpetuo possint aevi labentia tractu
[1217] inmensi validas aevi contemnere viris.
[1218] praeterea cui non animus formidine divum
[1219] contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
[1220] fulminis horribili cum plaga torrida tellus
[1221] contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
[1222] non populi gentesque tremunt, regesque superbi
[1223] corripiunt divum percussi membra timore,
[1224] ne quod ob admissum foede dictumve superbe
[1225] poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
[1226] summa etiam cum vis violenti per mare venti
[1227] induperatorem classis super aequora verrit
[1228] cum validis pariter legionibus atque elephantis,
[1229] non divom pacem votis adit ac prece quaesit
[1230] ventorum pavidus paces animasque secundas?
[1231] ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
[1232] correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
[1233] usque adeo res humanas vis abdita quaedam
[1234] opterit et pulchros fascis saevasque secures
[1235] proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
[1236] denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
[1237] concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
[1238] quid mirum si se temnunt mortalia saecla
[1239] atque potestatis magnas mirasque relinquunt
[1240] in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
[1241] Quod super est, ae[s at]que aurum ferrumque repertumst
[1242] et simul argenti pondus plumbique potestas,
[1243] ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
[1244] montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
[1245] sive quod inter se bellum silvestre gerentes
[1246] hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
[1247] sive quod inducti terrae bonitate volebant
[1248] pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
[1249] sive feras interficere et ditescere praeda;
[1250] nam fovea atque igni prius est venarier ortum
[1251] quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
[1252] quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
[1253] horribili sonitu silvas exederat altis
[1254] a radicibus et terram percoxerat igni,
[1255] manabat venis ferventibus in loca terrae
[1256] concava conveniens argenti rivus et auri,
[1257] aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
[1258] posterius claro in terra splendere colore,
[1259] tollebant nitido capti levique lepore,
[1260] et simili formata videbant esse figura
[1261] atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
[1262] tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
[1263] quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
[1264] et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
[1265] mucronum duci fastigia procudendo,
[1266] ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
[1267] materiemque dolare et levia radere tigna
[1268] et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
[1269] nec minus argento facere haec auroque parabant
[1270] quam validi primum violentis viribus aeris,
[1271] ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
[1272] nec poterant pariter durum sufferre laborem.
[1273] nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
[1274] propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
[1275] nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
[1276] sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
[1277] quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
[1278] porro aliud succedit et [e] contemptibus exit
[1279] inque dies magis adpetitur floretque repertum
[1280] laudibus et miro est mortalis inter honore.
[1281] Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
[1282] sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
[1283] arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
[1284] et lapides et item silvarum fragmina rami
[1285] et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
[1286] posterius ferri vis est aerisque reperta.
[1287] et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
[1288] quo facilis magis est natura et copia maior.
[1289] aere solum terrae tractabant, aereque belli
[1290] miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
[1291] et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
[1292] omnia cedebant armatis nuda et inerma.
[1293] inde minutatim processit ferreus ensis
[1294] versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
[1295] et ferro coepere solum proscindere terrae
[1296] exaequataque sunt creperi certamina belli.
[1297] et prius est armatum in equi conscendere costas
[1298] et moderarier hunc frenis dextraque vigere
[1299] quam biiugo curru belli temptare pericla.
[1300] et biiugo prius est quam bis coniungere binos
[1301] et quam falciferos armatum escendere currus.
[1302] inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
[1303] anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
[1304] sufferre et magnas Martis turbare catervas.
[1305] sic alid ex alio peperit discordia tristis,
[1306] horribile humanis quod gentibus esset in armis,
[1307] inque dies belli terroribus addidit augmen.
[1308] Temptarunt etiam tauros in moenere belli
[1309] expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
[1310] et validos partim prae se misere leones
[1311] cum doctoribus armatis saevisque magistris,
[1312] qui moderarier his possent vinclisque tenere,
[1313] ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
[1314] turbabant saevi nullo discrimine turmas,
[1315] terrificas capitum quatientis undique cristas,
[1316] nec poterant equites fremitu perterrita equorum
[1317] pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
[1318] inritata leae iaciebant corpora saltu
[1319] undique et adversum venientibus ora patebant
[1320] et nec opinantis a tergo deripiebant
[1321] deplexaeque dabant in terram volnere victos,
[1322] morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
[1323] iactabantque suos tauri pedibusque terebant
[1324] et latera ac ventres hauribant supter equorum
[1325] cornibus et terram minitanti mente ruebant.
[1326] et validis socios caedebant dentibus apri
[1327] tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
[1328] [in se fracta suo tinguentes sanguine tela,]
[1329] permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
[1330] nam transversa feros exibant dentis adactus
[1331] iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
[1332] ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
[1333] concidere atque gravi terram consternere casu.
[1334] si quos ante domi domitos satis esse putabant,
[1335] effervescere cernebant in rebus agundis
[1336] volneribus clamore fuga terrore tumultu,
[1337] nec poterant ullam partem redducere eorum;
[1338] diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
[1339] ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
[1340] diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
[1347] Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
[1348] quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
[1349] qui numero diffidebant armisque vacabant,
[1341] si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
[1342] non quierint animo praesentire atque videre,
[1343] quam commune malum fieret foedumque, futurum.
[1344] et magis id possis factum contendere in omni
[1345] in variis mundis varia ratione creatis,
[1346] quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
[1350] Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
[1351] textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
[1352] nec ratione alia possunt tam levia gigni
[1353] insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
[1354] et facere ante viros lanam natura coegit
[1355] quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
[1356] et sollertius est multo genus omne virile;
[1357] agricolae donec vitio vertere severi,
[1358] ut muliebribus id manibus concedere vellent
[1359] atque ipsi pariter durum sufferre laborem
[1360] atque opere in duro durarent membra manusque.
[1361] At specimen sationis et insitionis origo
[1362] ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
[1363] arboribus quoniam bacae glandesque caducae
[1364] tempestiva dabant pullorum examina supter;
[1365] unde etiam libitumst stirpis committere ramis
[1366] et nova defodere in terram virgulta per agros.
[1367] inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
[1368] temptabant fructusque feros mansuescere terra
[1369] cernebant indulgendo blandeque colendo.
[1370] inque dies magis in montem succedere silvas
[1371] cogebant infraque locum concedere cultis,
[1372] prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
[1373] collibus et campis ut haberent, atque olearum
[1374] caerula distinguens inter plaga currere posset
[1375] per tumulos et convallis camposque profusa;
[1376] ut nunc esse vides vario distincta lepore
[1377] omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
[1378] arbustisque tenent felicibus opsita circum.
[1379] At liquidas avium voces imitarier ore
[1380] ante fuit multo quam levia carmina cantu
[1381] concelebrare homines possent aurisque iuvare.
[1382] et zephyri cava per calamorum sibila primum
[1383] agrestis docuere cavas inflare cicutas.
[1384] inde minutatim dulcis didicere querellas,
[1385] tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
[1386] avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
[1387] per loca pastorum deserta atque otia dia.
[1388] [sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
[1389] in medium ratioque in luminis eruit oras.]
[1390] haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
[1391] cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
[1392] saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
[1393] propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
[1394] non magnis opibus iucunde corpora habebant,
[1395] praesertim cum tempestas ridebat et anni
[1396] tempora pingebant viridantis floribus herbas.
[1397] tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
[1398] consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
[1399] tum caput atque umeros plexis redimire coronis
[1400] floribus et foliis lascivia laeta movebat,
[1401] atque extra numerum procedere membra moventes
[1402] duriter et duro terram pede pellere matrem;
[1403] unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
[1404] omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
[1405] et vigilantibus hinc aderant solacia somno
[1406] ducere multimodis voces et flectere cantus
[1407] et supera calamos unco percurrere labro;
[1408] unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
[1409] et numerum servare genus didicere, neque hilo
[1410] maiore interea capiunt dulcedine fructum
[1411] quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
[1412] nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
[1413] suavius, in primis placet et pollere videtur,
[1414] posteriorque fere melior res illa reperta
[1415] perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
[1416] sic odium coepit glandis, sic illa relicta
[1417] strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
[1418] pellis item cecidit vestis contempta ferina;
[1419] quam reor invidia tali tunc esse repertam,
[1420] ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
[1421] et tamen inter eos distractam sanguine multo
[1422] disperiise neque in fructum convertere quisse.
[1423] tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
[1424] exercent hominum vitam belloque fatigant;
[1425] quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
[1426] frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
[1427] terrigenas; at nos nil laedit veste carere
[1428] purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
[1429] dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
[1430] Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
[1431] semper et [in] curis consumit inanibus aevom,
[1432] ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
[1433] finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
[1434] idque minutatim vitam provexit in altum
[1435] et belli magnos commovit funditus aestus.
[1436] at vigiles mundi magnum versatile templum
[1437] sol et luna suo lustrantes lumine circum
[1438] perdocuere homines annorum tempora verti
[1439] et certa ratione geri rem atque ordine certo.
[1440] Iam validis saepti degebant turribus aevom,
[1441] et divisa colebatur discretaque tellus,
[1442] tum mare velivolis florebat navibus ponti,
[1443] auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
[1444] carminibus cum res gestas coepere poetae
[1445] tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
[1446] propterea quid sit prius actum respicere aetas
[1447] nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
[1448] Navigia atque agri culturas moenia leges
[1449] arma vias vestes [et] cetera de genere horum,
[1450] praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
[1451] carmina, picturas et daedala signa polita
[1452] usus et impigrae simul experientia mentis
[1453] paulatim docuit pedetemptim progredientis.
[1454] sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
[1455] in medium ratioque in luminis erigit oras;
[1456] namque alid ex alio clarescere corde videbant,
[1457] artibus ad summum donec venere cacumen.