De rerum natura libri VI

De rerum natura libri VI » LIBER II


LIBER II

[1] Suave, mari magno turbantibus aequora ventis

[2] e terra magnum alterius spectare laborem;

[3] non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,

[4] sed quibus ipse malis careas quia cernere suavest.

[6] suave etiam belli certamina magna tueri

[5] per campos instructa tua sine parte pericli;

[7] sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere

[8] edita doctrina sapientum templa serena,

[9] despicere unde queas alios passimque videre

[10] errare atque viam palantis quaerere vitae,

[11] certare ingenio, contendere nobilitate,

[12] noctes atque dies niti praestante labore

[13] ad summas emergere opes rerumque potiri.

[14] o miseras hominum mentes, o pectora caeca!

[15] qualibus in tenebris vitae quantisque periclis

[16] degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre

[17] nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui

[18] corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur

[19] iucundo sensu cura semota metuque?

[20] ergo corpoream ad naturam pauca videmus

[21] esse opus omnino: quae demant cumque dolorem,

[22] delicias quoque uti multas substernere possint

[23] gratius inter dum, neque natura ipsa requirit,

[24] si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes

[25] lampadas igniferas manibus retinentia dextris,

[26] lumina nocturnis epulis ut suppeditentur,

[27] nec domus argento fulget auroque renidet

[28] nec citharae reboant laqueata aurataque templa,

[29] cum tamen inter se prostrati in gramine molli

[30] propter aquae rivum sub ramis arboris altae

[31] non magnis opibus iucunde corpora curant,

[32] praesertim cum tempestas adridet et anni

[33] tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

[34] nec calidae citius decedunt corpore febres,

[35] textilibus si in picturis ostroque rubenti

[36] iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.

[37] quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae

[38] proficiunt neque nobilitas nec gloria regni,

[39] quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;

[40] si non forte tuas legiones per loca campi

[41] fervere cum videas belli simulacra cientis,

[42] subsidiis magnis et opum vi constabilitas,

[43] ornatas armis stlattas pariterque animatas,

[44] his tibi tum rebus timefactae religiones

[45] effugiunt animo pavidae mortisque timores

[46] tum vacuum pectus lincunt curaque solutum.

[47] quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus,

[48] re veraque metus hominum curaeque sequaces

[49] nec metuunt sonitus armorum nec fera tela

[50] audacterque inter reges rerumque potentis

[51] versantur neque fulgorem reverentur ab auro

[52] nec clarum vestis splendorem purpureai,

[53] quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas,

[54] omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?

[55] nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

[56] in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

[57] inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

[58] quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

[59] hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

[60] non radii solis neque lucida tela diei

[61] discutiant, sed naturae species ratioque.

[62] Nunc age, quo motu genitalia materiai

[63] corpora res varias gignant genitasque resolvant

[64] et qua vi facere id cogantur quaeque sit ollis

[65] reddita mobilitas magnum per inane meandi,

[66] expediam: tu te dictis praebere memento.

[67] nam certe non inter se stipata cohaeret

[68] materies, quoniam minui rem quamque videmus

[69] et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo

[70] ex oculisque vetustatem subducere nostris,

[71] cum tamen incolumis videatur summa manere

[72] propterea quia, quae decedunt corpora cuique,

[73] unde abeunt minuunt, quo venere augmine donant.

[74] illa senescere, at haec contra florescere cogunt,

[75] nec remorantur ibi. sic rerum summa novatur

[76] semper, et inter se mortales mutua vivunt.

[77] augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,

[78] inque brevi spatio mutantur saecla animantum

[79] et quasi cursores vitai lampada tradunt.

[80] Si cessare putas rerum primordia posse

[81] cessandoque novos rerum progignere motus,

[82] avius a vera longe ratione vagaris.

[83] nam quoniam per inane vagantur, cuncta necessest

[84] aut gravitate sua ferri primordia rerum

[85] aut ictu forte alterius. nam [cum] cita saepe

[86] obvia conflixere, fit ut diversa repente

[87] dissiliant; neque enim mirum, durissima quae sint

[88] ponderibus solidis neque quicquam a tergibus obstet.

[89] et quo iactari magis omnia materiai

[90] corpora pervideas, reminiscere totius imum

[91] nil esse in summa, neque habere ubi corpora prima

[92] consistant, quoniam spatium sine fine modoquest

[93] inmensumque patere in cunctas undique partis

[94] pluribus ostendi et certa ratione probatumst.

[95] quod quoniam constat, ni mirum nulla quies est

[96] reddita corporibus primis per inane profundum,

[97] sed magis adsiduo varioque exercita motu

[98] partim intervallis magnis confulta resultant,

[99] pars etiam brevibus spatiis vexantur ab ictu.

[100] et quae cumque magis condenso conciliatu

[101] exiguis intervallis convecta resultant,

[102] indupedita suis perplexis ipsa figuris,

[103] haec validas saxi radices et fera ferri

[104] corpora constituunt et cetera [de] genere horum.

[105] paucula quae porro magnum per inane vagantur,

[106] cetera dissiliunt longe longeque recursant

[107] in magnis intervallis; haec aera rarum

[108] sufficiunt nobis et splendida lumina solis.

[109] multaque praeterea magnum per inane vagantur,

[110] conciliis rerum quae sunt reiecta nec usquam

[111] consociare etiam motus potuere recepta.

[112] Cuius, uti memoro, rei simulacrum et imago

[113] ante oculos semper nobis versatur et instat.

[114] contemplator enim, cum solis lumina cumque

[115] inserti fundunt radii per opaca domorum:

[116] multa minuta modis multis per inane videbis

[117] corpora misceri radiorum lumine in ipso

[118] et vel ut aeterno certamine proelia pugnas

[119] edere turmatim certantia nec dare pausam,

[120] conciliis et discidiis exercita crebris;

[121] conicere ut possis ex hoc, primordia rerum

[122] quale sit in magno iactari semper inani.

[123] dum taxat, rerum magnarum parva potest res

[124] exemplare dare et vestigia notitiai.

[125] Hoc etiam magis haec animum te advertere par est

[126] corpora quae in solis radiis turbare videntur,

[127] quod tales turbae motus quoque materiai

[128] significant clandestinos caecosque subesse.

[129] multa videbis enim plagis ibi percita caecis

[130] commutare viam retroque repulsa reverti

[131] nunc huc nunc illuc in cunctas undique partis.

[132] scilicet hic a principiis est omnibus error.

[133] prima moventur enim per se primordia rerum,

[134] inde ea quae parvo sunt corpora conciliatu

[135] et quasi proxima sunt ad viris principiorum,

[136] ictibus illorum caecis inpulsa cientur,

[137] ipsaque [pro]porro paulo maiora lacessunt.

[138] sic a principiis ascendit motus et exit

[139] paulatim nostros ad sensus, ut moveantur

[140] illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus

[141] nec quibus id faciant plagis apparet aperte.

[142] Nunc quae mobilitas sit reddita materiai

[143] corporibus, paucis licet hinc cognoscere, Memmi.

[144] primum aurora novo cum spargit lumine terras

[145] et variae volucres nemora avia pervolitantes

[146] aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent,

[147] quam subito soleat sol ortus tempore tali

[148] convestire sua perfundens omnia luce,

[149] omnibus in promptu manifestumque esse videmus.

[150] at vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum

[151] non per inane meat vacuum; quo tardius ire

[152] cogitur, aerias quasi dum diverberat undas;

[153] nec singillatim corpuscula quaeque vaporis

[154] sed complexa meant inter se conque globata;

[155] qua propter simul inter se retrahuntur et extra

[156] officiuntur, uti cogantur tardius ire.

[157] at quae sunt solida primordia simplicitate,

[158] cum per inane meant vacuum nec res remoratur

[159] ulla foris atque ipsa suis e partibus unum,

[160] unum, in quem coepere, locum conixa feruntur,

[161] debent ni mirum praecellere mobilitate

[162] et multo citius ferri quam lumina solis

[163] multiplexque loci spatium transcurrere eodem

[164] tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.

* * * [lacuna] * * *

[165] nec persectari primordia singula quaeque,

[166] ut videant qua quicque geratur cum ratione.

[167] At quidam contra haec, ignari materiai,

[168] naturam non posse deum sine numine reddunt

[169] tanto opere humanis rationibus atmoderate

[170] tempora mutare annorum frugesque creare

[171] et iam cetera, mortalis quae suadet adire

[172] ipsaque deducit dux vitae dia voluptas

[173] et res per Veneris blanditur saecla propagent,

[174] ne genus occidat humanum. quorum omnia causa

[175] constituisse deos cum fingunt, omnibus rebus

[176] magno opere a vera lapsi ratione videntur.

[177] nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint,

[178] hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim

[179] confirmare aliisque ex rebus reddere multis,

[180] nequaquam nobis divinitus esse creatam

[181] naturam mundi: tanta stat praedita culpa.

[182] quae tibi posterius, Memmi, faciemus aperta;

[183] nunc id quod super est de motibus expediemus.

[184] Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus

[185] confirmare tibi, nullam rem posse sua vi

[186] corpoream sursum ferri sursumque meare.

[187] ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem;

[188] sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt

[189] et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt,

[190] pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur.

[191] nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum

[192] et celeri flamma degustant tigna trabesque,

[193] sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est.

[194] quod genus e nostro com missus corpore sanguis

[195] emicat exultans alte spargitque cruorem.

[196] nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque

[197] respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum

[198] derecta et magna vi multi pressimus aegre,

[199] tam cupide sursum removet magis atque remittit,

[200] plus ut parte foras emergant exiliantque.

[201] nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor,

[202] quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur.

[203] sic igitur debent flammae quoque posse per auras

[204] aeris expressae sursum succedere, quamquam

[205] pondera, quantum in [se] est, deorsum [de]ducere pugnent.

[206] nocturnasque faces caeli sublime volantis

[207] nonne vides longos flammarum ducere tractus

[208] in quas cumque dedit partis natura meatum?

[209] non cadere in terras stellas et sidera cernis?

[210] sol etiam [caeli] de vertice dissipat omnis

[211] ardorem in partis et lumine conserit arva;

[212] in terras igitur quoque solis vergitur ardor.

[213] transversosque volare per imbris fulmina cernis,

[214] nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes

[215] concursant; cadit in terras vis flammea volgo.

[216] Illud in his quoque te rebus cognoscere avemus,

[217] corpora cum deorsum rectum per inane feruntur

[218] ponderibus propriis, incerto tempore ferme

[219] incertisque locis spatio depellere paulum,

[220] tantum quod momen mutatum dicere possis.

[221] quod nisi declinare solerent, omnia deorsum

[222] imbris uti guttae caderent per inane profundum

[223] nec foret offensus natus nec plaga creata

[224] principiis; ita nihil umquam natura creasset.

[225] Quod si forte aliquis credit graviora potesse

[226] corpora, quo citius rectum per inane feruntur,

[227] incidere ex supero levioribus atque ita plagas

[228] gignere, quae possint genitalis reddere motus,

[229] avius a vera longe ratione recedit.

[230] nam per aquas quae cumque cadunt atque aera rarum,

[231] haec pro ponderibus casus celerare necessest

[232] propterea quia corpus aquae naturaque tenvis

[233] aeris haud possunt aeque rem quamque morari,

[234] sed citius cedunt gravioribus exsuperata;

[235] at contra nulli de nulla parte neque ullo

[236] tempore inane potest vacuum subsistere rei,

[237] quin, sua quod natura petit, concedere pergat;

[238] omnia qua propter debent per inane quietum

[239] aeque ponderibus non aequis concita ferri.

[240] haud igitur poterunt levioribus incidere umquam

[241] ex supero graviora neque ictus gignere per se,

[242] qui varient motus, per quos natura gerat res.

[243] quare etiam atque etiam paulum inclinare necessest

[244] corpora; nec plus quam minimum, ne fingere motus

[245] obliquos videamur et id res vera refutet.

[246] namque hoc in promptu manifestumque esse videmus,

[247] pondera, quantum in [se] est, non posse obliqua meare,

[248] ex supero cum praecipitant, quod cernere possis;

[249] sed nihil omnino [recta] regione viai

[250] declinare quis est qui possit cernere sese?

[251] Denique si semper motu conectitur omnis

[252] et vetere exoritur [motus] novus ordine certo

[253] nec declinando faciunt primordia motus

[254] principium quoddam, quod fati foedera rumpat,

[255] ex infinito ne causam causa sequatur,

[256] libera per terras unde haec animantibus exstat,

[257] unde est haec, inquam, fatis avolsa voluntas,

[258] per quam progredimur quo ducit quemque voluptas,

[259] declinamus item motus nec tempore certo

[260] nec regione loci certa, sed ubi ipsa tulit mens?

[261] nam dubio procul his rebus sua cuique voluntas

[262] principium dat et hinc motus per membra rigantur.

[263] nonne vides etiam patefactis tempore puncto

[264] carceribus non posse tamen prorumpere equorum

[265] vim cupidam tam de subito quam mens avet ipsa?

[266] omnis enim totum per corpus materiai

[267] copia conciri debet, concita per artus

[268] omnis ut studium mentis conixa sequatur;

[269] ut videas initum motus a corde creari

[270] ex animique voluntate id procedere primum,

[271] inde dari porro per totum corpus et artus.

[272] nec similest ut cum inpulsi procedimus ictu

[273] viribus alterius magnis magnoque coactu;

[274] nam tum materiem totius corporis omnem

[275] perspicuumst nobis invitis ire rapique,

[276] donec eam refrenavit per membra voluntas.

[277] iamne vides igitur, quamquam vis extera multos

[278] pellat et invitos cogat procedere saepe

[279] praecipitesque rapi, tamen esse in pectore nostro

[280] quiddam quod contra pugnare obstareque possit?

[281] cuius ad arbitrium quoque copia materiai

[282] cogitur inter dum flecti per membra per artus

[283] et proiecta refrenatur retroque residit.

[284] quare in seminibus quoque idem fateare necessest,

[285] esse aliam praeter plagas et pondera causam

[286] motibus, unde haec est nobis innata potestas,

[287] de nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.

[288] pondus enim prohibet ne plagis omnia fiant

[289] externa quasi vi; sed ne res ipsa necessum

[290] intestinum habeat cunctis in rebus agendis

[291] et devicta quasi cogatur ferre patique,

[292] id facit exiguum clinamen principiorum

[293] nec regione loci certa nec tempore certo.

[294] Nec stipata magis fuit umquam materiai

[295] copia nec porro maioribus intervallis;

[296] nam neque adaugescit quicquam neque deperit inde.

[297] qua propter quo nunc in motu principiorum

[298] corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere

[299] et post haec semper simili ratione ferentur,

[300] et quae consuerint gigni gignentur eadem

[301] condicione et erunt et crescent vique valebunt,

[302] quantum cuique datum est per foedera naturai.

[303] nec rerum summam commutare ulla potest vis;

[304] nam neque quo possit genus ullum materiai

[305] effugere ex omni quicquam est [extra], neque in omne

[306] unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem

[307] naturam rerum mutare et vertere motus.

[308] Illud in his rebus non est mirabile, quare,

[309] omnia cum rerum primordia sint in motu,

[310] summa tamen summa videatur stare quiete,

[311] praeter quam siquid proprio dat corpore motus.

[312] omnis enim longe nostris ab sensibus infra

[313] primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa

[314] cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent;

[315] praesertim cum, quae possimus cernere, celent

[316] saepe tamen motus spatio diducta locorum.

[317] nam saepe in colli tondentes pabula laeta

[318] lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes

[319] invitant herbae gemmantes rore recenti,

[320] et satiati agni ludunt blandeque coruscant;

[321] omnia quae nobis longe confusa videntur

[322] et velut in viridi candor consistere colli.

[323] praeterea magnae legiones cum loca cursu

[324] camporum complent belli simulacra cientes,

[325] fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum

[326] aere renidescit tellus supterque virum vi

[327] excitur pedibus sonitus clamoreque montes

[328] icti reiectant voces ad sidera mundi

[329] et circum volitant equites mediosque repente

[330] tramittunt valido quatientes impete campos;

[331] et tamen est quidam locus altis montibus, [unde]

[332] stare videntur et in campis consistere fulgor.

[333] Nunc age, iam deinceps cunctarum exordia rerum

[334] qualia sint et quam longe distantia formis,

[335] percipe, multigenis quam sint variata figuris;

[336] non quo multa parum simili sint praedita forma,

[337] sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

[338] nec mirum; nam cum sit eorum copia tanta,

[339] ut neque finis, uti docui, neque summa sit ulla,

[340] debent ni mirum non omnibus omnia prorsum

[341] esse pari filo similique adfecta figura.

[342] Praeterea genus humanum mutaeque natantes

[343] squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque

[344] et variae volucres, laetantia quae loca aquarum

[345] concelebrant circum ripas fontisque lacusque,

[346] et quae pervolgant nemora avia pervolitantes,

[347] quorum unum quidvis generatim sumere perge;

[348] invenies tamen inter se differre figuris.

[349] nec ratione alia proles cognoscere matrem

[350] nec mater posset prolem; quod posse videmus

[351] nec minus atque homines inter se nota cluere.

[352] nam saepe ante deum vitulus delubra decora

[353] turicremas propter mactatus concidit aras

[354] sanguinis expirans calidum de pectore flumen;

[355] at mater viridis saltus orbata peragrans

[356] novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis,

[357] omnia convisens oculis loca, si queat usquam

[358] conspicere amissum fetum, completque querellis

[359] frondiferum nemus adsistens et crebra revisit

[360] ad stabulum desiderio perfixa iuvenci,

[361] nec tenerae salices atque herbae rore vigentes

[362] fluminaque ulla queunt summis labentia ripis

[363] oblectare animum subitamque avertere curam,

[364] nec vitulorum aliae species per pabula laeta

[365] derivare queunt animum curaque levare;

[366] usque adeo quiddam proprium notumque requirit.

[367] praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi

[368] cornigeras norunt matres agnique petulci

[369] balantum pecudes; ita, quod natura resposcit,

[370] ad sua quisque fere decurrunt ubera lactis.

[371] Postremo quodvis frumentum non tamen omne

[372] quidque suo genere inter se simile esse videbis,

[373] quin intercurrat quaedam distantia formis.

[374] concharumque genus parili ratione videmus

[375] pingere telluris gremium, qua mollibus undis

[376] litoris incurvi bibulam pavit aequor harenam.

[377] quare etiam atque etiam simili ratione necessest,

[378] natura quoniam constant neque facta manu sunt

[379] unius ad certam formam primordia rerum,

[380] dissimili inter se quaedam volitare figura.

[381] Perfacile est animi ratione exsolvere nobis

[382] quare fulmineus multo penetralior ignis

[383] quam noster fluat e taedis terrestribus ortus;

[384] dicere enim possis caelestem fulminis ignem

[385] subtilem magis e parvis constare figuris

[386] atque ideo transire foramina quae nequit ignis

[387] noster hic e lignis ortus taedaque creatus.

[388] praeterea lumen per cornum transit, at imber

[389] respuitur. quare, nisi luminis illa minora

[390] corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum?

[391] et quamvis subito per colum vina videmus

[392] perfluere, at contra tardum cunctatur olivom,

[393] aut quia ni mirum maioribus est elementis

[394] aut magis hamatis inter se perque plicatis,

[395] atque ideo fit uti non tam diducta repente

[396] inter se possint primordia singula quaeque

[397] singula per cuiusque foramina permanare.

[398] Huc accedit uti mellis lactisque liquores

[399] iucundo sensu linguae tractentur in ore;

[400] at contra taetra absinthi natura ferique

[401] centauri foedo pertorquent ora sapore;

[402] ut facile agnoscas e levibus atque rutundis

[403] esse ea quae sensus iucunde tangere possunt,

[404] at contra quae amara atque aspera cumque videntur,

[405] haec magis hamatis inter se nexa teneri

[406] proptereaque solere vias rescindere nostris

[407] sensibus introituque suo perrumpere corpus.

[408] omnia postremo bona sensibus et mala tactu

[409] dissimili inter se pugnant perfecta figura;

[410] ne tu forte putes serrae stridentis acerbum

[411] horrorem constare elementis levibus aeque

[412] ac musaea mele, per chordas organici quae

[413] mobilibus digitis expergefacta figurant;

[414] neu simili penetrare putes primordia forma

[415] in nares hominum, cum taetra cadavera torrent,

[416] et cum scena croco Cilici perfusa recens est

[417] araque Panchaeos exhalat propter odores;

[418] neve bonos rerum simili constare colores

[419] semine constituas, oculos qui pascere possunt,

[420] et qui conpungunt aciem lacrimareque cogunt

[421] aut foeda specie foedi turpesque videntur.

[422] omnis enim, sensus quae mulcet cumque, [tibi res]

[423] haut sine principiali aliquo levore creatast;

[424] at contra quae cumque molesta atque aspera constat,

[425] non aliquo sine materiae squalore repertast.

[426] Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur

[427] esse neque omnino flexis mucronibus unca,

[428] sed magis angellis paulum prostantibus, [ut quae]

[429] titillare magis sensus quam laedere possint,

[430] fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.

[431] Denique iam calidos ignis gelidamque pruinam

[432] dissimili dentata modo conpungere sensus

[433] corporis, indicio nobis est tactus uterque.

[434] tactus enim, tactus, pro divum numina sancta,

[435] corporis est sensus, vel cum res extera sese

[436] insinuat, vel cum laedit quae in corpore natast

[437] aut iuvat egrediens genitalis per Veneris res,

[438] aut ex offensu cum turbant corpore in ipso,

[439] semina confundunt inter se concita sensum;

[440] ut si forte manu quamvis iam corporis ipse

[441] tute tibi partem ferias atque experiare.

[442] qua propter longe formas distare necessest

[443] principiis, varios quae possint edere sensus.

[444] Denique quae nobis durata ac spissa videntur,

[445] haec magis hamatis inter sese esse necessest

[446] et quasi ramosis alte compacta teneri.

[447] in quo iam genere in primis adamantina saxa

[448] prima acie constant ictus contemnere sueta

[449] et validi silices ac duri robora ferri

[450] aeraque quae claustris restantia vociferantur.

[451] illa quidem debent e levibus atque rutundis

[452] esse magis, fluvido quae corpore liquida constant.

[453] namque papaveris haustus itemst facilis quod aquarum;

[454] nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque

[455] et perculsus item proclive volubilis exstat.

[456] omnia postremo quae puncto tempore cernis

[457] diffugere ut fumum nebulas flammasque, necessest,

[458] si minus omnia sunt e levibus atque rotundis,

[459] at non esse tamen perplexis indupedita,

[460] pungere uti possint corpus penetrareque saxa,

[461] nec tamen haerere inter se; quod cumque videmus

[462] sensibus dentatum, facile ut cognoscere possis

[463] non e perplexis, sed acutis esse elementis.

[464] sed quod amara vides eadem quae fluvida constant,

[465] sudor uti maris est, minime mirabile debet

* * * [lacuna] * * *

[466] nam quod fluvidus est, e levibus atque rotundis

[467] est, sed levibus [sunt hamata] admixta doloris

[468] corpora. nec tamen haec retineri hamata necessust:

[469] scilicet esse globosa tamen, cum squalida constent,

[470] provolvi simul ut possint et laedere sensus.

[471] et quo mixta putes magis aspera levibus esse

[472] principiis, unde est Neptuni corpus acerbum,

[473] est ratio secernendi seorsumque videndi,

[474] umor dulcis ubi per terras crebrius idem

[475] percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;

[476] linquit enim supera taetri primordia viri,

[477] aspera quo magis in terris haerescere possint.

[478] Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

[479] ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum

[480] finita variare figurarum ratione.

[481] quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam

[482] esse infinito debebunt corporis auctu.

[483] namque in eadem una cuiusvis iam brevitate

[484] corporis inter se multum variare figurae

[485] non possunt. fac enim minimis e partibus esse

[486] corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;

[487] nempe ubi eas partis unius corporis omnis,

[488] summa atque ima locans, transmutans dextera laevis,

[489] omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo

[490] formai speciem totius corporis eius,

[491] quod super est, si forte voles variare figuras,

[492] addendum partis alias erit. inde sequetur,

[493] adsimili ratione alias ut postulet ordo,

[494] si tu forte voles etiam variare figuras.

[495] ergo formarum novitatem corporis augmen

[496] subsequitur. quare non est ut credere possis

[497] esse infinitis distantia semina formis,

[498] ne quaedam cogas inmani maximitate

[499] esse, supra quod iam docui non posse probari.

[500] iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens

[501] purpura Thessalico concharum tacta colore,

[502] aurea pavonum ridenti imbuta lepore

[503] saecla novo rerum superata colore iacerent

[504] et contemptus odor smyrnae mellisque sapores,

[505] et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis

[506] carmina consimili ratione oppressa silerent;

[507] namque aliis aliud praestantius exoreretur.

[508] cedere item retro possent in deteriores

[509] omnia sic partis, ut diximus in melioris;

[510] namque aliis aliud retro quoque taetrius esset

[511] naribus auribus atque oculis orisque sapori.

[512] quae quoniam non sunt, [sed] rebus reddita certa

[513] finis utrimque tenet summam, fateare necessest

[514] materiem quoque finitis differe figuris.

[515] denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas

[516] finitumst retroque pari ratione remensumst.

[517] omnis enim calor ac frigus mediique tepores

[518] interutrasque iacent explentes ordine summam.

[519] ergo finita distant ratione creata,

[520] ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur,

[521] hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis.

[522] Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae

[523] ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum,

[524] inter se simili quae sunt perfecta figura,

[525] infinita cluere. etenim distantia cum sit

[526] formarum finita, necesse est quae similes sint

[527] esse infinitas aut summam materiai

[528] finitam constare, id quod non esse probavi.

* * * [lacuna] * * *

[529] versibus ostendam corpuscula materiai

[530] ex infinito summam rerum usque tenere

[531] undique protelo plagarum continuato.

[532] nam quod rara vides magis esse animalia quaedam

[533] fecundamque magis naturam cernis in illis,

[534] at regione locoque alio terrisque remotis

[535] multa licet genere esse in eo numerumque repleri;

[536] sicut quadripedum cum primis esse videmus

[537] in genere anguimanus elephantos, India quorum

[538] milibus e multis vallo munitur eburno,

[539] ut penitus nequeat penetrari: tanta ferarum

[540] vis est, quarum nos perpauca exempla videmus.

[541] sed tamen id quoque uti concedam, quam lubet esto

[542] unica res quaedem nativo corpore sola,

[543] cui similis toto terrarum non sit, in orbi;

[544] infinita tamen nisi erit vis materiai,

[545] unde ea progigni possit concepta, creari

[546] non poterit neque, quod super est, procrescere alique.

[547] quippe etenim sumant alii finita per omne

[548] corpora iactari unius genitalia rei,

[549] unde ubi qua vi et quo pacto congressa coibunt

[550] materiae tanto in pelago turbaque aliena?

[551] non, ut opinor, habent rationem conciliandi:

[552] sed quasi naufragiis magnis multisque coortis

[553] disiactare solet magnum mare transtra cavernas

[554] antemnas prorem malos tonsasque natantis,

[555] per terrarum omnis oras fluitantia aplustra

[556] ut videantur et indicium mortalibus edant,

[557] infidi maris insidias virisque dolumque

[558] ut vitare velint, neve ullo tempore credant,

[559] subdola cum ridet placidi pellacia ponti,

[560] sic tibi si finita semel primordia quaedam

[561] constitues, aevom debebunt sparsa per omnem

[562] disiectare aestus diversi materiai,

[563] numquam in concilium ut possint compulsa coire

[564] nec remorari in concilio nec crescere adaucta;

[565] quorum utrumque palam fieri manifesta docet res,

[566] et res progigni et genitas procrescere posse.

[567] esse igitur genere in quovis primordia rerum

[568] infinita palam est, unde omnia suppeditantur.

[569] Nec superare queunt motus itaque exitiales

[570] perpetuo neque in aeternum sepelire salutem,

[571] nec porro rerum genitales auctificique

[572] motus perpetuo possunt servare creata.

[573] sic aequo geritur certamine principiorum

[574] ex infinito contractum tempore bellum.

[575] nunc hic nunc illic superant vitalia rerum

[576] et superantur item. miscetur funere vagor,

[577] quem pueri tollunt visentis luminis oras;

[578] nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast,

[579] quae non audierit mixtos vagitibus aegris

[580] ploratus, mortis comites et funeris atri.

[581] Illud in his obsignatum quoque rebus habere

[582] convenit et memori mandatum mente tenere,

[583] nil esse, in promptu quorum natura videtur,

[584] quod genere ex uno consistat principiorum,

[585] nec quicquam quod non permixto semine constet.

[586] et quod cumque magis vis multas possidet in se

[587] atque potestates, ita plurima principiorum

[588] in sese genera ac varias docet esse figuras.

[589] Principio tellus habet in se corpora prima,

[590] unde mare inmensum volventes frigora fontes

[591] adsidue renovent, habet ignes unde oriantur;

[592] nam multis succensa locis ardent sola terrae,

[593] ex imis vero furit ignibus impetus Aetnae.

[594] tum porro nitidas fruges arbustaque laeta

[595] gentibus humanis habet unde extollere possit,

[596] unde etiam fluvios frondes et pabula laeta

[597] montivago generi possit praebere ferarum.

[598] quare magna deum mater materque ferarum

[599] et nostri genetrix haec dicta est corporis una.

[600] Hanc veteres Graium docti cecinere poetae

[601] sedibus in curru biiugos agitare leones,

[602] aeris in spatio magnam pendere docentes

[603] tellurem neque posse in terra sistere terram.

[604] adiunxere feras, quia quamvis effera proles

[605] officiis debet molliri victa parentum.

[606] muralique caput summum cinxere corona,

[607] eximiis munita locis quia sustinet urbes.

[608] quo nunc insigni per magnas praedita terras

[609] horrifice fertur divinae matris imago.

[610] hanc variae gentes antiquo more sacrorum

[611] Idaeam vocitant matrem Phrygiasque catervas

[612] dant comites, quia primum ex illis finibus edunt

[613] per terrarum orbes fruges coepisse creari.

[614] Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint

[615] Matris et ingrati genitoribus inventi sint,

[616] significare volunt indignos esse putandos,

[617] vivam progeniem qui in oras luminis edant.

[618] tympana tenta tonant palmis et cymbala circum

[619] concava, raucisonoque minantur cornua cantu,

[620] et Phrygio stimulat numero cava tibia mentis,

[621] telaque praeportant, violenti signa furoris,

[622] ingratos animos atque impia pectora volgi

[623] conterrere metu quae possint numine divae.

[624] ergo cum primum magnas invecta per urbis

[625] munificat tacita mortalis muta salute,

[626] aere atque argento sternunt iter omne viarum

[627] largifica stipe ditantes ninguntque rosarum

[628] floribus umbrantes matrem comitumque catervam.

[629] hic armata manus, Curetas nomine Grai

[630] quos memorant, Phrygias inter si forte catervas

[631] ludunt in numerumque exultant sanguine laeti

[632] terrificas capitum quatientes numine cristas,

[633] Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum

[634] vagitum in Creta quondam occultasse feruntur,

[635] cum pueri circum puerum pernice chorea

[636] [armat et in numerum pernice chorea]

[637] armati in numerum pulsarent aeribus aera,

[638] ne Saturnus eum malis mandaret adeptus

[639] aeternumque daret matri sub pectore volnus.

[640] propterea magnam armati matrem comitantur,

[641] aut quia significant divam praedicere ut armis

[642] ac virtute velint patriam defendere terram

[643] praesidioque parent decorique parentibus esse.

[644] quae bene et eximie quamvis disposta ferantur,

[645] longe sunt tamen a vera ratione repulsa.

[646] omnis enim per se divom natura necessest

[647] inmortali aevo summa cum pace fruatur

[648] semota ab nostris rebus seiunctaque longe;

[649] nam privata dolore omni, privata periclis,

[650] ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,

[651] nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.

[652] terra quidem vero caret omni tempore sensu,

[653] et quia multarum potitur primordia rerum,

[654] multa modis multis effert in lumina solis.

[655] hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare

[656] constituet fruges et Bacchi nomine abuti

[657] mavolt quam laticis proprium proferre vocamen,

[658] concedamus ut hic terrarum dictitet orbem

[659] esse deum matrem, dum vera re tamen ipse

[680] religione animum turpi contingere parcat.

[660] Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo

[661] lanigerae pecudes et equorum duellica proles

[662] buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli

[663] ex unoque sitim sedantes flumine aquai

[664] dissimili vivont specie retinentque parentum

[665] naturam et mores generatim quaeque imitantur.

[666] tanta est in quovis genere herbae materiai

[667] dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque.

[668] Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam

[669] ossa cruor venae calor umor viscera nervi

[670] constituunt, quae sunt porro distantia longe,

[671] dissimili perfecta figura principiorum.

[672] Tum porro quae cumque igni flammata cremantur.

[673] si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt,

[674] unde ignem iacere et lumen submittere possint

[675] scintillasque agere ac late differre favillam.

[676] cetera consimili mentis ratione peragrans

[677] invenies igitur multarum semina rerum

[678] corpore celare et varias cohibere figuras.

[679] Denique multa vides, quibus et color et sapor una

[681] reddita sunt cum odore in primis pleraque poma.

[682] haec igitur variis debent constare figuris;

[683] nidor enim penetrat qua fucus non it in artus,

[684] fucus item sorsum, [sorsum] sapor insinuatur

[685] sensibus; ut noscas primis differre figuris.

[686] dissimiles igitur formae glomeramen in unum

[687] conveniunt et res permixto semine constant.

[688] Quin etiam passim nostris in versibus ipsis

[689] multa elementa vides multis communia verbis,

[690] cum tamen inter se versus ac verba necesse est

[691] confiteare alia ex aliis constare elementis;

[692] non quo multa parum communis littera currat

[693] aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem,

[694] sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

[695] sic aliis in rebus item communia multa

[696] multarum rerum cum sint, primordia rerum

[697] dissimili tamen inter se consistere summa

[698] possunt; ut merito ex aliis constare feratur

[699] humanum genus et fruges arbustaque laeta.

[700] Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est

[701] omnia; nam volgo fieri portenta videres,

[702] semiferas hominum species existere et altos

[703] inter dum ramos egigni corpore vivo

[704] multaque conecti terrestria membra marinis,

[705] tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras

[706] pascere naturam per terras omniparentis.

[707] quorum nil fieri manifestum est, omnia quando

[708] seminibus certis certa genetrice creata

[709] conservare genus crescentia posse videmus.

[710] scilicet id certa fieri ratione necessust.

[711] nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus

[712] corpora discedunt conexaque convenientis

[713] efficiunt motus; at contra aliena videmus

[714] reicere in terras naturam, multaque caecis

[715] corporibus fugiunt e corpore percita plagis,

[716] quae neque conecti quoquam potuere neque intus

[717] vitalis motus consentire atque imitari.

[718] sed ne forte putes animalia sola teneri

[719] legibus his, quaedam ratio res terminat omnis

[720] nam vel uti tota natura dissimiles sunt

[721] inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest

[722] dissimili constare figura principiorum;

[723] non quo multa parum simili sint praedita forma,

[724] sed quia non volgo paria omnibus omnia constant.

[725] semina cum porro distent, differre necessust

[726] intervalla vias conexus pondera plagas

[727] concursus motus; quae non animalia solum

[728] corpora seiungunt, sed terras ac mare totum

[729] secernunt caelumque a terris omne retentant.

[730] Nunc age dicta meo dulci quaesita labore

[731] percipe, ne forte haec albis ex alba rearis

[732] principiis esse, ante oculos quae candida cernis,

[733] aut ea quae nigrant nigro de semine nata;

[734] nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem,

[735] propterea gerere hunc credas, quod materiai

[736] corpora consimili sint eius tincta colore;

[737] nullus enim color est omnino materiai

[738] corporibus, neque par rebus neque denique dispar.

[739] in quae corpora si nullus tibi forte videtur

[740] posse animi iniectus fieri, procul avius erras.

[741] nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam

[742] dispexere, tamen cognoscant corpora tactu

[743] ex ineunte aevo nullo coniuncta colore,

[744] scire licet nostrae quoque menti corpora posse

[745] vorti in notitiam nullo circum lita fuco.

[746] denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris

[747] tangimus, haud ullo sentimus tincta colore.

[748] Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo.

[749] omnis enim color omnino mutatur in omnis;

[750] quod facere haud ullo debent primordia pacto;

[751] immutabile enim quiddam superare necessest,

[752] ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;

[753] nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

[754] continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

[755] proinde colore cave contingas semina rerum,

[756] ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.

[757] Praeterea si nulla coloris principiis est

[758] reddita natura et variis sunt praedita formis,

[759] e quibus omnigenus gignunt variantque colores,

[760] propterea magni quod refert, semina quaeque

[761] cum quibus et quali positura contineantur

[762] et quos inter se dent motus accipiantque,

[763] perfacile extemplo rationem reddere possis,

[764] cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore,

[765] marmoreo fieri possint candore repente,

[766] ut mare, cum magni commorunt aequora venti,

[767] vertitur in canos candenti marmore fluctus;

[768] dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus,

[769] materies ubi permixta est illius et ordo

[770] principiis mutatus et addita demptaque quaedam,

[771] continuo id fieri ut candens videatur et album.

[772] quod si caeruleis constarent aequora ponti

[773] seminibus, nullo possent albescere pacto;

[774] nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint,

[775] numquam in marmoreum possunt migrare colorem.

[776] sin alio atque alio sunt semina tincta colore,

[777] quae maris efficiunt unum purumque nitorem,

[778] ut saepe ex aliis formis variisque figuris

[779] efficitur quiddam quadratum unaque figura,

[780] conveniebat, ut in quadrato cernimus esse

[781] dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti

[782] aut alio in quovis uno puroque nitore

[783] dissimiles longe inter se variosque colores.

[784] praeterea nihil officiunt obstantque figurae

[785] dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra;

[786] at varii rerum inpediunt prohibentque colores,

[787] quo minus esse uno possit res tota nitore.

[788] Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus

[789] principiis rerum non numquam causa colores,

[790] occidit, ex albis quoniam non alba creantur,

[791] nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex.

[792] quippe etenim multo proclivius exorientur

[793] candida de nullo quam nigro nata colore

[794] aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.

[795] Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores

[796] esse neque in lucem existunt primordia rerum,

[797] scire licet quam sint nullo velata colore;

[798] qualis enim caecis poterit color esse tenebris?

[799] lumine quin ipso mutatur propterea quod

[800] recta aut obliqua percussus luce refulget;

[801] pluma columbarum quo pacto in sole videtur,

[802] quae sita cervices circum collumque coronat;

[803] namque alias fit uti claro sit rubra pyropo,

[804] inter dum quodam sensu fit uti videatur

[805] inter caeruleum viridis miscere zmaragdos.

[806] caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,

[807] consimili mutat ratione obversa colores;

[808] qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu,

[809] scire licet, sine eo fieri non posse putandum est.

[810] Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se

[811] pupula, cum sentire colorem dicitur album,

[812] atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit,

[813] nec refert ea quae tangas quo forte colore

[814] praedita sint, verum quali magis apta figura,

[815] scire licet nihil principiis opus esse colore,

[816] sed variis formis variantes edere tactus.

[817] Praeterea quoniam non certis certa figuris

[818] est natura coloris et omnia principiorum

[819] formamenta queunt in quovis esse nitore,

[820] cur ea quae constant ex illis non pariter sunt

[821] omnigenus perfusa coloribus in genere omni?

[822] conveniebat enim corvos quoque saepe volantis

[823] ex albis album pinnis iactare colorem

[824] et nigros fieri nigro de semine cycnos

[825] aut alio quovis uno varioque colore.

[826] Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas

[827] distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis

[828] evanescere paulatim stinguique colorem;

[829] ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum:

[830] purpura poeniceusque color clarissimus multo,

[831] filatim cum distractum est, disperditur omnis;

[832] noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem

[833] particulas, quam discedant ad semina rerum.

[834] Postremo quoniam non omnia corpora vocem

[835] mittere concedis neque odorem, propterea fit

[836] ut non omnibus adtribuas sonitus et odores:

[837] sic oculis quoniam non omnia cernere quimus,

[838] scire licet quaedam tam constare orba colore

[839] quam sine odore ullo quaedam sonituque remota,

[840] nec minus haec animum cognoscere posse sagacem

[841] quam quae sunt aliis rebus privata notare.

[842] Sed ne forte putes solo spoliata colore

[843] corpora prima manere, etiam secreta teporis

[844] sunt ac frigoris omnino calidique vaporis,

[845] et sonitu sterila et suco ieiuna feruntur,

[846] nec iaciunt ullum proprium de corpore odorem.

[847] sicut amaracini blandum stactaeque liquorem

[848] et nardi florem, nectar qui naribus halat,

[849] cum facere instituas, cum primis quaerere par est,

[850] quod licet ac possis reperire, inolentis olivi

[851] naturam, nullam quae mittat naribus auram,

[852] quam minime ut possit mixtos in corpore odores

[853] concoctosque suo contractans perdere viro,

[854] propter eandem [rem] debent primordia rerum

[855] non adhibere suum gignundis rebus odorem

[856] nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt,

[857] nec simili ratione saporem denique quemquam

[858] nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem,

[859] cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent,

[860] molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro,

[861] omnia sint a principiis seiuncta necessest,

[862] inmortalia si volumus subiungere rebus

[863] fundamenta, quibus nitatur summa salutis;

[864] ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.

[865] Nunc ea quae sentire videmus cumque necessest

[866] ex insensilibus tamen omnia confiteare

[867] principiis constare. neque id manufesta refutant

[868] nec contra pugnant, in promptu cognita quae sunt,

[869] sed magis ipsa manu ducunt et credere cogunt

[870] ex insensilibus, quod dico, animalia gigni.

[871] quippe videre licet vivos existere vermes

[872] stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est

[873] intempestivis ex imbribus umida tellus.

[874] Praeterea cunctas itidem res vertere sese.

[875] vertunt se fluvii in frondes et pabula laeta

[876] in pecudes, vertunt pecudes in corpora nostra

[877] naturam, et nostro de corpore saepe ferarum

[878] augescunt vires et corpora pennipotentum.

[879] ergo omnes natura cibos in corpora viva

[880] vertit et hinc sensus animantum procreat omnes,

[881] non alia longe ratione atque arida ligna

[882] explicat in flammas et [in] ignis omnia versat.

[883] iamne vides igitur magni primordia rerum

[884] referre in quali sint ordine quaeque locata

[885] et commixta quibus dent motus accipiantque?

[886] Tum porro, quid id est, animum quod percutit, ipsum,

[887] quod movet et varios sensus expromere cogit,

[888] ex insensilibus ne credas sensile gigni?

[889] ni mirum lapides et ligna et terra quod una

[890] mixta tamen nequeunt vitalem reddere sensum.

[891] illud in his igitur rebus meminisse decebit,

[892] non ex omnibus omnino, quaecumque creant res

[893] sensilia, extemplo me gigni dicere sensus,

[894] sed magni referre ea primum quantula constent,

[895] sensile quae faciunt, et qua sint praedita forma,

[896] motibus ordinibus posituris denique quae sint.

[897] quarum nil rerum in lignis glaebisque videmus;

[898] et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,

[899] vermiculos pariunt, quia corpora materiai

[900] antiquis ex ordinibus permota nova re

[901] conciliantur ita ut debent animalia gigni.

[902] Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari

[903] constituunt, porro ex aliis sentire sueti

* * * [lacuna] * * *

[904] mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis

[905] visceribus nervis venis, quae cumque videmus

[906] mollia mortali consistere corpore creta.

[907] sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;

[908] nempe tamen debent aut sensum partis habere

[909] aut similis totis animalibus esse putari.

[910] at nequeant per se partes sentire necesse est:

[911] namque animus sensus membrorum respuit omnis,

[912] nec manus a nobis potis est secreta neque ulla

[913] corporis omnino sensum pars sola tenere.

[914] linquitur ut totis animantibus adsimulentur,

[915] vitali ut possint consentire undique sensu.

[916] qui poterunt igitur rerum primordia dici

[917] et leti vitare vias, animalia cum sint,

[918] atque animalia [sint] mortalibus una eademque?

[919] quod tamen ut possint, at coetu concilioque

[920] nil facient praeter volgum turbamque animantum,

[921] scilicet ut nequeant homines armenta feraeque

[922] inter sese ullam rem gignere conveniundo.

[923] sic itidem quae sentimus sentire necessest.

[924] quod si forte suum dimittunt corpore sensum

[925] atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod

[926] detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,

[927] quatinus in pullos animalis vertier ova

[928] cernimus alituum vermisque effervere terra,

[929] intempestivos quam putor cepit ob imbris,

[930] scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.

[931] Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri

[932] posse ex non sensu sensus mutabilitate,

[933] aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,

[934] huic satis illud erit planum facere atque probare,

[935] non fieri partum nisi concilio ante coacto,

[936] nec quicquam commutari sine conciliatu.

[937] Principio nequeunt ullius corporis esse

[938] sensus ante ipsam genitam naturam animantis,

[939] ni mirum quia materies disiecta tenetur

[940] aere fluminibus terris terraque creatis,

[941] nec congressa modo vitalis convenientes

[942] contulit inter se motus, quibus omnituentes

[943] accensi sensus animantem quamque tuentur.

[944] Praeterea quamvis animantem grandior ictus,

[945] quam patitur natura, repente adfligit et omnis

[946] corporis atque animi pergit confundere sensus.

[947] dissoluuntur enim positurae principiorum

[948] et penitus motus vitales inpediuntur,

[949] donec materies omnis concussa per artus

[950] vitalis animae nodos a corpore solvit

[951] dispersamque foras per caulas eiecit omnis;

[952] nam quid praeterea facere ictum posse reamur

[953] oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?

[954] fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu

[955] reliqui motus vitalis vincere saepe,

[956] vincere et ingentis plagae sedare tumultus

[957] inque suos quicquid rursus revocare meatus

[958] et quasi iam leti dominantem in corpore motum

[959] discutere ac paene amissos accendere sensus;

[960] nam qua re potius leti iam limine ab ipso

[961] ad vitam possint conlecta mente reverti,

[962] quam quo decursum prope iam siet ire et abire?

[963] Praeterea, quoniam dolor est, ubi materiai

[964] corpora vi quadam per viscera viva per artus

[965] sollicitata suis trepidant in sedibus intus,

[966] inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas,

[967] scire licet nullo primordia posse dolore

[968] temptari nullamque voluptatem capere ex se;

[969] quandoquidem non sunt ex ullis principiorum

[970] corporibus, quorum motus novitate laborent

[971] aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.

[972] haut igitur debent esse ullo praedita sensu.

[973] Denique uti possint sentire animalia quaeque,

[974] principiis si iam est sensus tribuendus eorum,

[975] quid, genus humanum propritim de quibus auctumst?

[976] scilicet et risu tremulo concussa cachinnant

[977] et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque

[978] multaque de rerum mixtura dicere callent

[979] et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;

[980] quando quidem totis mortalibus adsimulata

[981] ipsa quoque ex aliis debent constare elementis,

[982] inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;

[983] quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices

[984] et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit.

[985] quod si delira haec furiosaque cernimus esse

[986] et ridere potest non ex ridentibus auctus,

[987] et sapere et doctis rationem reddere dictis

[988] non ex seminibus sapientibus atque disertis,

[989] qui minus esse queant ea quae sentire videmus

[990] seminibus permixta carentibus undique sensu?

[991] Denique caelesti sumus omnes semine oriundi;

[992] omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis

[993] umoris guttas mater cum terra recepit,

[994] feta parit nitidas fruges arbustaque laeta

[995] et genus humanum, parit omnia saecla ferarum,

[996] pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt

[997] et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;

[998] qua propter merito maternum nomen adepta est.

[999] cedit item retro, de terra quod fuit ante,

[1000] in terras, et quod missumst ex aetheris oris,

[1001] id rursum caeli rellatum templa receptant.

[1002] nec sic interemit mors res ut materiai

[1003] corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;

[1004] inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis

[1005] res ut convertant formas mutentque colores

[1006] et capiant sensus et puncto tempore reddant;

[1007] ut noscas referre earum primordia rerum

[1008] cum quibus et quali positura contineantur

[1009] et quos inter se dent motus accipiantque,

[1010] neve putes aeterna penes residere potesse

[1011] corpora prima quod in summis fluitare videmus

[1012] rebus et interdum nasci subitoque perire.

[1013] quin etiam refert nostris in versibus ipsis

[1014] cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;

[1015] namque eadem caelum mare terras flumina solem

[1016] significant, eadem fruges arbusta animantis;

[1017] si non omnia sunt, at multo maxima pars est

[1018] consimilis; verum positura discrepitant res.

[1019] sic ipsis in rebus item iam materiai

[1020] [intervalla vias conexus pondera plagas]

[1021] concursus motus ordo positura figurae

[1022] cum permutantur, mutari res quoque debent.

[1023] Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.

[1024] nam tibi vehementer nova res molitur ad auris

[1025] accedere et nova se species ostendere rerum.

[1026] sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum

[1027] difficilis magis ad credendum constet, itemque

[1028] nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,

[1029] quod non paulatim minuant mirarier omnes,

[1030] principio caeli clarum purumque colorem

[1031] quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,

[1032] lunamque et solis praeclara luce nitorem;

[1033] omnia quae nunc si primum mortalibus essent

[1034] ex improviso si sint obiecta repente,

[1035] quid magis his rebus poterat mirabile dici,

[1036] aut minus ante quod auderent fore credere gentes?

[1037] nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset.

[1038] quam tibi iam nemo fessus satiate videndi,

[1039] suspicere in caeli dignatur lucida templa.

[1040] desine qua propter novitate exterritus ipsa

[1041] expuere ex animo rationem, sed magis acri

[1042] iudicio perpende, et si tibi vera videntur,

[1043] dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

[1044] quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit

[1045] infinita foris haec extra moenia mundi,

[1046] quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens

[1047] atque animi iactus liber quo pervolet ipse.

[1048] Principio nobis in cunctas undique partis

[1049] et latere ex utroque [supra] supterque per omne

[1050] nulla est finis; uti docui, res ipsaque per se

[1051] vociferatur, et elucet natura profundi.

[1052] nullo iam pacto veri simile esse putandumst,

[1053] undique cum vorsum spatium vacet infinitum

[1054] seminaque innumero numero summaque profunda

[1055] multimodis volitent aeterno percita motu,

[1056] hunc unum terrarum orbem caelumque creatum,

[1057] nil agere illa foris tot corpora materiai;

[1058] cum praesertim hic sit natura factus et ipsa

[1059] sponte sua forte offensando semina rerum

[1060] multimodis temere in cassum frustraque coacta

[1061] tandem coluerunt ea quae coniecta repente

[1062] magnarum rerum fierent exordia semper,

[1063] terrai maris et caeli generisque animantum.

[1064] quare etiam atque etiam talis fateare necesse est

[1065] esse alios alibi congressus materiai,

[1066] qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.

[1067] Praeterea cum materies est multa parata,

[1068] cum locus est praesto nec res nec causa moratur

[1069] ulla, geri debent ni mirum et confieri res.

[1070] nunc et seminibus si tanta est copia, quantam

[1071] enumerare aetas animantum non queat omnis,

[1072] quis eadem natura manet, quae semina rerum

[1073] conicere in loca quaeque queat simili ratione

[1074] atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare

[1075] esse alios aliis terrarum in partibus orbis

[1076] et varias hominum gentis et saecla ferarum.

[1077] Huc accedit ut in summa res nulla sit una,

[1078] unica quae gignatur et unica solaque crescat,

[1079] quin aliquoius siet saecli permultaque eodem

[1080] sint genere. in primis animalibus indice mente

[1081] invenies sic montivagum genus esse ferarum,

[1082] sic hominum geminam prolem, sic denique mutas

[1083] squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.

[1084] qua propter caelum simili ratione fatendumst

[1085] terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,

[1086] non esse unica, sed numero magis innumerali;

[1087] quando quidem vitae depactus terminus alte

[1088] tam manet haec et tam nativo corpore constant

[1089] quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.

[1090] Quae bene cognita si teneas, natura videtur

[1091] libera continuo, dominis privata superbis,

[1092] ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

[1093] nam pro sancta deum tranquilla pectora pace

[1094] quae placidum degunt aevom vitamque serenam,

[1095] quis regere immensi summam, quis habere profundi

[1096] indu manu validas potis est moderanter habenas,

[1097] quis pariter caelos omnis convertere et omnis

[1098] ignibus aetheriis terras suffire feracis,

[1099] omnibus inve locis esse omni tempore praesto,

[1100] nubibus ut tenebras faciat caelique serena

[1101] concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis

[1102] saepe suas disturbet et in deserta recedens

[1103] saeviat exercens telum, quod saepe nocentes

[1104] praeterit exanimatque indignos inque merentes?

[1105] Multaque post mundi tempus genitale diemque

[1106] primigenum maris et terrae solisque coortum

[1107] addita corpora sunt extrinsecus, addita circum

[1108] semina, quae magnum iaculando contulit omne,

[1109] unde mare et terrae possent augescere et unde

[1110] appareret spatium caeli domus altaque tecta

[1111] tolleret a terris procul et consurgeret aer.

[1112] nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis

[1113] corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,

[1114] umor ad umorem, terreno corpore terra

[1115] crescit et ignem ignes procudunt aetheraque [aether],

[1116] donique ad extremum crescendi perfica finem

[1117] omnia perduxit rerum natura creatrix;

[1118] ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra

[1119] vitalis venas quam quod fluit atque recedit.

[1120] omnibus hic aetas debet consistere rebus,

[1121] hic natura suis refrenat viribus auctum.

[1122] nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu

[1123] paulatimque gradus aetatis scandere adultae,

[1124] plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,

[1125] dum facile in venas cibus omnis inditur et dum

[1126] non ita sunt late dispessa, ut multa remittant

[1127] et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.

[1128] nam certe fluere atque recedere corpora rebus

[1129] multa manus dandum est; sed plura accedere debent,

[1130] donec alescendi summum tetigere cacumen.

[1131] inde minutatim vires et robur adultum

[1132] frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

[1133] quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,

[1134] et quo latior est, in cunctas undique partis

[1135] plura modo dispargit et a se corpora mittit,

[1136] nec facile in venas cibus omnis diditur ei

[1137] nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,

[1138] unde queat tantum suboriri ac subpeditare.

[1139] iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo

[1140] sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,

[1141] quando quidem grandi cibus aevo denique defit,

[1142] nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam

[1143] corpora conficere et plagis infesta domare.

[1144] Sic igitur magni quoque circum moenia mundi

[1145] expugnata dabunt labem putrisque ruinas;

[1146] omnia debet enim cibus integrare novando

[1147] et fulcire cibus, [cibus] omnia sustentare,

[1148] ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur

[1149] quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.

[1150] Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus

[1151] vix animalia parva creat, quae cuncta creavit

[1152] saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.

[1153] haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne

[1154] aurea de caelo demisit funis in arva

[1155] nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,

[1156] sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.

[1157] praeterea nitidas fruges vinetaque laeta

[1158] sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,

[1159] ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;

[1160] quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,

[1161] conterimusque boves et viris agricolarum,

[1162] conficimus ferrum vix arvis suppeditati:

[1163] usque adeo parcunt fetus augentque laborem.

[1164] iamque caput quassans grandis suspirat arator

[1165] crebrius, in cassum magnos cecidisse labores,

[1166] et cum tempora temporibus praesentia confert

[1167] praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.

[1168] tristis item vetulae vitis sator atque [vietae]

[1169] temporis incusat momen saeclumque fatigat,

[1170] et crepat, antiquum genus ut pietate repletum

[1171] perfacile angustis tolerarit finibus aevom,

[1172] cum minor esset agri multo modus ante viritim;

[1173] nec tenet omnia paulatim tabescere et ire

[1174] ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.