De civitate Dei contra paganos libri XXII

De civitate Dei contra paganos libri XXII » LIBER X


LIBER X

Breviculus

[10,1] Veram beatitudinem sive angelis sive hominibus per unum deum tribui etiam Platonicos definisse; sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum deo, an etiam sibi sacrificari velint, esse quaerendum.

[10,2] De superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

[10,3] De vero dei cultu, a quo Platonici, quamvis creatorem universitatis intellexerint, deviarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore divino.

[10,4] Quod uni vero deo sacrificium debeatur.

[10,5] De sacrificiis, quae deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri voluit, quae requirit.

[10,6] De vero perfectoque sacrificio.

[10,7] Quod sanctorum angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri dei velint esse cultores.

[10,8] De miraculis, quae deus ad conroborandam fidem piorum etiam per angelorum ministerium promissis suis adhibere dignatus est.

[10,9] De inlicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus quaedam probando, quaedam quasi inprobando versatur.

[10,10] De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.

[10,11] De epistula Porphyrii ad Anebontem Aegyptium, in qua petit de diversitate daemonum se doceri.

[10,12] De miraculis, quae per sanctorum angelorum ministerium deus verus operatur.

[10,13] De invisibili deo, qui se visibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

[10,14] De uno deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia universa in ipsius providentiae potestate consistunt.

[10,15] De ministerio sanctorum angelorum, quo providentiae dei serviunt.

[10,16] An de promerenda beata vita his angelis sit credendum, qui se coli exigunt honore divino; an vero illis, qui non sibi, sed uni deo sancta praecipiunt religione serviri.

[10,17] De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem divinitus facta sunt.

[10,18] Contra eos, qui de miraculis, quibus dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum.

[10,19] Quae ratio sit visibilis sacrificii, quod uni vero et invisibili deo offerri docet vera religio.

[10,20] De summo veroque sacrificio, quod ipse dei et hominum mediator effectus est.

[10,21] De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in deo permanendo vicerunt.

[10,22] Unde sit sanctis adversum daemones potestas et unde cordis vera purgatio.

[10,23] De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

[10,24] De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat atque renovat.

[10,25] Omnes sanctos et sub legis tempore et sub prioribus saeculis in sacramento et fide Christi iustificatos fuisse.

[10,26] De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri dei et cultum daemonum fluctuantis.

[10,27] De inpietate Porphyrii, qua etiam Apulei transcendit errorem.

[10,28] Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit veram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

[10,29] De incarnatione domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit inpietas.

[10,30] Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit et dissentiendo correxerit.

[10,31] Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam deo adserunt esse coaeternam.

[10,32] De universali via animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reseravit.

Caput I

Veram beatitudinem sive angelis sive hominibus per unum deum tribui etiam Platonicos definisse; sed utrum hi, quos ob hoc ipsum colendos putant, uni tantum deo, an etiam sibi sacrificari velint, esse quaerendum.

Omnium certa sententia est, qui ratione quoquo modo uti possunt, beatos esse omnes homines velle. qui autem sint vel unde fiant dum mortalium quaerit infirmitas, multae magnae que controversiae concitatae sunt, in quibus philosophi sua studia et otia contriverunt, quas in medium adducere atque discutere et longum est et non necessarium. si enim recolit qui haec legit, quid in libro egerimus octavo in eligendis philosophis, cum quibus haec de beata vita, quae post mortem futura est, quaestio tractaretur, utrum ad eam uni deo vero, qui etiam effector est deorum, an plurimis dis religione sacrisque serviendo pervenire possimus: non etiam hic eadem repeti expectat, praesertim cum possit relegendo, si forte oblitus est, adminiculari memoriam. elegimus enim Platonicos omnium philosophorum merito nobilissimos, propterea quia sapere potuerunt licet inmortalem ac rationalem vel intellectualem hominis animam nisi participato lumine illius dei, a quo et ipsa et mundus factus est, beatam esse non posse; ita illud, quod omnes homines adpetunt, id est vitam beatam, quemquam isti adsecuturum negant, qui non illi uni optimo, quod est incommutabilis deus, puritate casti amoris adhaeserit. sed quia ipsi quoque sive cedentes vanitati errorique populorum sive, ut ait apostolus, evanescentes in cogitationibus suis multos deos colendos ita putaverunt vel putari voluerunt, ut quidam eorum etiam daemonibus divinos honores sacrorum et sacrificiorum deferendos esse censerent, quibus iam non parva ex parte respondimus: nunc videndum ac disserendum est, quantum deus donat, inmortales ac beati in caelestibus sedibus dominationibus, principatibus potestatibus constituti, quos isti deos et ex quibus quosdam vel bonos daemones vel nobis cum angelos nominant, quomodo credendi sint velle a nobis religionem pietatemque servari; hoc est, ut apertius dicam, utrum etiam sibi an tantum deo suo, qui etiam noster est, placeat eis ut sacra faciamus et sacrificemus, vel aliqua nostra seu nos ipsos religionis ritibus consecremus. hic est enim divinitati vel, si expressius dicendum est, deitati debitus cultus, propter quem uno verbo significandum, quoniam mihi satis idoneum non occurrit Latinum, Graeco ubi necesse est insinuo quid velim dicere. LATRE/IAN quippe nostri, ubicumque sanctarum scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem. sed ea servitus, quae debetur hominibus, secundum quam praecipit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, alio nomine Graece nuncupari solet; LATREI/A vero secundum consuetudinem, qua locuti sunt qui nobis divina eloquia condiderunt, aut semper aut tam frequenter ut paene semper ea dicitur servitus, quae pertinet ad colendum deum. proinde si tantummodo cultus ipse dicatur, non soli deo deberi videtur. dicimur enim colere etiam homines, quos honorifica vel recordatione vel praesentia frequentamus. nec solum ea, quibus nos religiosa humilitate subicimus, sed quaedam etiam, quae subiecta sunt nobis, perhibentur coli. nam ex hoc verbo et agricolae et coloni et incolae vocantur, et ipsos deos non ob aliud appellant caelicolas, nisi quod caelum colant, non utique venerando, sed inhabitando, tamquam caeli quosdam colonos; non sicut appellantur coloni, qui condicionem debent genitali solo, propter agriculturam sub dominio possessorum, sed, sicut ait quidam Latini eloquii magnus auctor:

urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni.

ab incolendo enim colonos vocavit, non ab agricultura. hinc et civitates a maioribus civitatibus velut populorum examinibus conditae coloniae nuncupantur. ac per hoc cultum quidem non deberi nisi deo propria quadam notione verbi huius omnino verissimum est; sed quia et aliarum rerum dicitur cultus, ideo Latine uno verbo significari cultus deo debitus non potest. nam et ipsa religio quamvis distinctius non quemlibet, sed dei cultum significare videatur – unde isto nomine interpretati sunt nostri eam, quae Graece QRHSKEI/A dicitur -, tamen quia Latina loquendi consuetudine, non inperitorum, verum etiam doctissimorum, et cognationibus humanis atque adfinitatibus et quibusque necessitudinibus dicitur exhibenda religio, non eo vocabulo vitatur ambiguum, cum de cultu deitatis vertitur quaestio, ut fidenter dicere valeamus religionem non esse nisi cultum dei, quoniam videtur hoc verbum a significanda observantia propinquitatis humanae insolenter auferri. pietas quoque proprie dei cultus intellegi solet, quam Graeci EU)SE/BEIAN vocant. haec tamen et erga parentes officiose haberi dicitur. more autem vulgi hoc nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur; quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue mandat deus eaque sibi vel pro sacrificiis vel prae sacrificiis placere testatur. ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et deus ipse dicatur pius; quem sane Graeci nullo suo sermonis usu EU)SEBH=N vocant, quamvis EU)SE/BEIAN pro misericordia illorum etiam vulgus usurpet. unde in quibusdam scripturarum locis, ut distinctio certior appareret, non EU)SE/BEIAN, quod ex bono cultu, sed QEOSE/BEIAN, quod ex dei cultu conpositum resonat, dicere maluerunt. utrumlibet autem horum nos uno verbo enuntiare non possumus. quae itaque LATREI/A Graece nuncupatur et Latine interpretatur servitus, sed ea qua colimus deum; vel quae QRHSKEI/A Graece, Latine autem religio dicitur, sed ea quae nobis est erga deum; vel quam illi QEOSE/BEIAN, nos vero non uno verbo exprimere, sed dei cultum possumus appellare: hanc ei tantum deo deberi dicimus, qui verus est deus facitque suos cultores deos. quicumque igitur sunt in caelestibus habitationibus inmortales et beati, si nos non amant nec beatos esse nos volunt, colendi utique non sunt. si autem amant et beatos volunt, profecto inde volunt, unde et ipsi sunt; an aliunde ipsi beati, aliunde nos?

Caput II

De superna inluminatione quid Plotinus Platonicus senserit.

Sed non est nobis ullus cum his excellentioribus philosophis in hac quaestione conflictus. viderunt enim suisque litteris multis modis copiosissime mandaverunt hinc illos, unde et nos, fieri beatos, obiecto quodam lumine intellegibili, quod deus est illis et aliud est quam illi, a quo inlustrantur, ut clareant atque eius participatione perfecti beatique subsistant. saepe multumque Plotinus adserit sensum Platonis explanans, ne illam quidem, quam credunt esse universitatis animam, aliunde beatam esse quam nostram, idque esse lumen quod ipsa non est, sed a quo creata est et quo intellegibiliter inluminante intellegibiliter lucet. dat etiam similitudinem ad illa incorporea de his caelestibus conspicuis amplisque corporibus, tamquam ille sit sol et ipsa sit luna. lunam quippe solis obiectu inluminari putant. dicit ergo ille magnus Platonicus animam rationalem, sive potius intellectualis dicenda sit, ex quo genere etiam inmortalium beatorumque animas esse intellegit, quos in caelestibus sedibus habitare non dubitat, non habere supra se naturam nisi dei, qui fabricatus est mundum, a quo et ipsa facta est; nec aliunde illis supernis praeberi vitam beatam et lumen intellegentiae veritatis, quam unde praebetur et nobis, consonans evangelio, ubi legitur: fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen verum, quod inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum. in qua differentia satis ostenditur animam rationalem vel intellectualem, qualis erat in Iohanne, sibi lumen esse non posse, sed alterius veri luminis participatione lucere. hoc et ipse Iohannes fatetur, ubi ei perhibens testimonium dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus.

Caput III

De vero dei cultu, a quo Platonici, quamvis creatorem universitatis intellexerint, deviarunt colendo angelos seu bonos seu malos honore divino.

Quae cum ita sint, si Platonici vel quicumque alii ista senserunt cognoscentes deum sicut deum glorificarent et gratias agerent nec evanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum deum deorum colendum, qui et noster est et illorum. huic non servitutem, quae LATREI/A Graece dicitur, sive in quibusque sacramentis sive in nobis ipsis debemus. huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eum unigenito eius sacerdote placamus; ei cruentas victimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro eius veritate certamus; eum suavissimo adolemus incenso, cum in eius conspectum pio sanctoque amore flagramus; ei dona eius in nobis nosque ipsos vouemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne feruidam caritatis. ad hunc videndum, sicut videri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis adpetitionis est finis. hunc eligentes vel potius religentes – amiseramus enim neglegentes – hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu veris inpletur fecundaturque virtutibus. hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota virtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. sic conplentur duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae: diliges dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud vult esse quam beatus. hic autem finis est adhaerere deo. iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum deum? hic est dei cultus, haec vera religio, haec recta pietas, haec tantum deo debita servitus. quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet virtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. si ergo non colit deum, misera est, quia privatur deo; si autem colit deum, non vult se coli pro deo. illi enim potius divinae sententiae suffragatur et dilectionis viribus favet, qua scriptum est: sacrificans dis eradicabitur, nisi domino soli.

Caput IV

Quod uni vero deo sacrificium debeatur.

Nam, ut alia nunc taceam, quae pertinent ad religionis obsequium, quo colitur deus, sacrificium certe nullus hominum est qui audeat dicere deberi nisi deo. multa denique de cultu divino usurpata sunt, quae honoribus deferrentur humanis, sive humilitate nimia sive adulatione pestifera: ita tamen, ut, quibus ea deferrentur, homines haberentur, qui dicuntur colendi et venerandi, si autem multum eis additur, et adorandi: quis vero sacrificandum censuit nisi ei, quem deum aut scivit aut putavit aut finxit? quam porro antiquus sit in sacrificando dei cultus, duo illi fratres Cain et Abel satis indicant, quorum maioris deus reprobavit sacrificium, minoris aspexit.

Caput V

De sacrificiis, quae deus non requirit, sed ad significationem eorum offerri voluit, quae requirit.

Quis autem ita desipiat, ut existimet aliquibus usibus dei esse necessaria, quae in sacrificiis offeruntur? quod cum multis locis divina scriptura testetur, ne longum faciamus, breve illud de psalmo commemorare suffecerit: dixi domino, deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. non solum igitur pecore vel qualibet alia re corruptibili atque terrena, sed ne ipsa quidem iustitia hominis deus egere credendus est, totumque quod recte colitur deus homini prodesse, non deo. neque enim fonti se quisquam dixerit consuluisse, si biberit; aut luci, si viderit. nec quod ab antiquis patribus alia sacrificia facta sunt in victimis pecorum, quae nunc dei populus legit, non facit, aliud intellegendum est, nisi rebus illis eas res fuisse significatas, quae aguntur in nobis, ad hoc ut inhaereamus deo et ad eundem finem proximo consulamus. sacrificium ergo visibile inuisibilis sacrificii sacramentum, id est sacrum signum est. unde ille paenitens apud prophetam vel ipse propheta quaerens deum peccatis suis habere propitium: si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernet. intueamur quemadmodum, ubi deum dixit nolle sacrificium, ibi deum ostendit velle sacrificium. non vult ergo sacrificium trucidati pecoris, sed vult sacrificium contriti cordis. illo igitur quod eum nolle dixit, hoc significatur, quod eum velle subiecit. sic itaque illa deum nolle dixit, quomodo ab stultis ea velle creditur, velut suae gratia voluptatis. nam si ea sacrificia quae vult – quorum hoc unum est: cor contritum et humiliatum dolore paenitendi – nollet eis sacrificiis significari, quae velut sibi delectabilia desiderare putatus est: non utique de his offerendis in lege vetere praecepisset. et ideo mutanda erant opportuno certoque iam tempore, ne ipsi deo desiderabilia vel certe in nobis acceptabilia, ac non potius quae his significata sunt crederentur. hinc et alio loco psalmi alterius: si esuriero, inquit, non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? tamquam diceret: utique si mihi essent necessaria, non a te peterem, quae habeo in potestate. deinde subiungens quid illa significent: immola, inquit, deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua et invoca me in die tribulationis, et eripiam te et magnificabis me. item apud alium prophetam: in quo, inquit, adprehendam dominum, adsumam deum meum excelsum? si adprehendam illum in holocaustis, in vitulis anniculis? si acceptaverit dominus in milibus arietum aut in denis milibus hircorum pinguium? si dedero primogenita mea inpietatis, fructum ventris mei pro peccato animae meae? si adnuntiatum est tibi, homo, bonum? aut quid dominus exquirat a te nisi facere iudicium et diligere misericordiam et paratum esse ire cum domino deo tuo? et in huius prophetae verbis utrumque distinctum est satisque declaratum illa sacrificia per se ipsa non requirere deum, quibus significantur haec sacrificia, quae requirit deus. in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos: bene facere, inquit, et communicatores esse nolite oblivisci; talibus enim sacrificiis placetur deo. ac per hoc ubi scriptum est: misericordiam volo quam sacrificium nihil aliud quam sacrificium sacrificio praelatum oportet intellegi; quoniam illud, quod ab omnibus appellatur sacrificium, signum est veri sacrificii. porro autem misericordia verum sacrificium est; unde dictum est, quod paulo ante commemoravi: talibus enim sacrificiis placetur deo. quaecumque igitur in ministerio tabernaculi sive templi multis modis de sacrificiis leguntur divinitus esse praecepta, ad dilectionem dei et proximi significando referuntur. in his enim duobus praeceptis, ut scriptum est, tota lex pendet et prophetae.

Caput VI

De vero perfectoque sacrificio.

Proinde verum sacrificium est omne opus, quod agitur ut sancta societate inhaereamus deo, relatum scilicet ad illum finem boni, quo veraciter beati esse possimus. unde et ipsa misericordia, qua homini subuenitur, si non propter deum fit, non est sacrificium. etsi enim ab homine fit vel offertur, tamen sacrificium res divina est, ita ut hoc quoque vocabulo id Latini veteres appellaverint. unde ipse homo dei nomine consecratus et deo devotus, in quantum mundo moritur ut deo vivat, sacrificium est. nam et hoc ad misericordiam pertinet, quam quisque in se ipsum facit. propterea scriptum est: miserere animae tuae placens deo. corpus etiam nostrum cum temperantia castigamus, si hoc, quemadmodum debemus, propter deum facimus, ut non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustitiae deo, sacrificium est. ad quod exhortans apostolus ait: obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium vestrum. si ergo corpus, quo inferiore tamquam famulo vel tamquam instrumento utitur anima, cum eius bonus et rectus usus ad deum refertur, sacrificium est: quanto magis anima ipsa cum se refert ad deum, ut igne amoris eius accensa formam concupiscentiae saecularis amittat eique tamquam incommutabili formae subdita reformetur, hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine acceperit, fit sacrificium. quod idem apostolus consequenter adiungens: et nolite, inquit, conformari huic saeculo; sed reformamini in novitate mentis vestrae ad probandum vos quae sit voluntas dei, quod bonum et bene placitum et perfectum. cum igitur vera sacrificia opera sint misericordiae sive in nos ipsos sive in proximos, quae referuntur ad deum, opera vero misericordiae non ob aliud fiant, nisi ut a miseria liberemur ac per hoc ut beati simus – quod non fit nisi bono illo, de quo dictum est: mihi autem adhaerere deo bonum est -: profecto efficitur, ut tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur deo per sacerdotem magnum, qui etiam se ipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam servi. hanc enim obtulit, in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est, in hac sacerdos, in hac sacrificium est. cum itaque nos hortatus esset apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam vivam, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium nostrum, et non conformemur huic saeculo, sed reformemur in novitate mentis nostrae: ad probandum quae sit voluntas dei, quod bonum et bene placitum et perfectum, quod totum sacrificium nos ipsi sumus: dico enim, inquit, per gratiam dei, quae data est mihi, omnibus, qui sunt in vobis, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; sicut unicuique deus partitus est mensuram fidei. sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo; singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam, quae data est nobis. hoc est sacrificium Christianorum: multi unum corpus in Christo. quod etiam sacramento altaris fidelibus noto frequentat ecclesia, ubi ei demonstratur, quod in ea re, quam offert, ipsa offeratur.

Caput VII

Quod sanctorum angelorum ea sit in nos dilectio, ut nos non suos, sed unius veri dei velint esse cultores.

Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius veritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobis cum sacrificium se esse noverunt. cum ipsis enim sumus una civitas dei, cui dicitur in psalmo: gloriosissima dicta sunt de te, civitas dei; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. de illa quippe superna civitate, ubi dei voluntas intellegibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna quodammodo curia – geritur namque ibi cura de nobis – ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: sacrificans dis eradicabitur, nisi domino soli. huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari velint inmortales ac beati, qui hoc nobis volunt esse quod sibi.

Caput VIII

De miraculis, quae deus ad conroborandam fidem piorum etiam per angelorum ministerium promissis suis adhibere dignatus est.

Nam nimis vetera si commemorem, longius quam satis est revoluere videbor, quae miracula facta sint adtestantia promissis dei, quibus ante annorum milia praecedit Abrahae, quod in semine eius omnes gentes benedictionem fuerant habiturae. quis enim non miretur eidem Abrahae filium peperisse coniugem sterilem eo tempore senectutis, quo parere nec fecunda iam posset, atque in eiusdem Abrahae sacrificio flammam caelitus factam inter divisas victimas cucurrisse, eidemque Abrahae praedictum ab angelis caeleste incendium Sodomorum, quos angelos hominibus similes hospitio susceperat et per eos de prole ventura dei promissa tenuerat, ipsoque inminente iam incendio miram de Sodomis per eosdem angelos liberationem Loth filii fratris eius, cuius uxor in via retro respiciens atque in salem repente conversa magno admonuit sacramento neminem in via liberationis suae praeterita desiderare debere? illa vero quae et quanta sunt, quae iam per Moysen pro populo dei de iugo servitutis eruendo in Aegypto mirabiliter gesta sunt, ubi magi Pharaonis, hoc est regis Aegypti, qui populum illum dominatione deprimebat, ad hoc facere quaedam mira permissi sunt, ut mirabilius vincerentur illi enim faciebant veneficiis et incantationibus magicis, quibus sunt mali angeli, hoc est daemones, dediti; Moyses autem tanto potentius, quanto iustius, nomine dei, qui fecit caelum et terram, servientibus angelis eos facile superavit. denique in tertia plaga deficientibus magis decem plagae per Moysen magna mysteriorum dispositione conpletae sunt, quibus ad dei populum dimittendum Pharaonis et Aegyptiorum dura corda cesserunt. moxque paenituit, et cum abscedentes Hebraeos consequi conarentur, illis diviso mari per siccum transeuntibus unda hinc atque hinc in sese redeunte cooperti et obpressi sunt. quid de illis miraculis dicam, quae, cum in deserto idem populus ductaretur, stupenda divinitate crebuerunt: aquas, quae bibi non poterant, misso in eas, sicut deus praeceperat, ligno amaritudine caruisse sitientesque satiasse; manna esurientibus venisse de caelo et, cum esset colligentibus constituta mensura, quidquid amplius quisque collegerat, exortis vermibus putruisse, ante diem vero sabbati duplum collectum, quia sabbato colligere non licebat, nulla putredine violatum; desiderantibus carne vesci, quae tanto populo nulla sufficere posse videbatur, volatilibus castra conpleta et cupiditatis ardorem fastidio satietatis extinctum; obuios hostes transitumque prohibentes atque proeliantes orante Moyse manibusque eius in figuram crucis extentis nullo Hebraeorum cadente prostratos; seditiosos in populo dei ac sese ab ordinata divinitus societate dividentes ad exemplum visibile inuisibilis poenae vivos terra dehiscente submersos; virga percussam petram tantae multitudini abundantia fluenta fudisse; serpentum morsus mortiferos, poenam iustissimam peccatorum, in ligno exaltato atque prospecto aeneo serpente sanatos, ut et populo subueniretur adflicto, et mors morte destructa velut crucifixae mortis similitudine signaretur? quem sanae serpentem propter facti memoriam reservatum cum postea populus errans tamquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate deo serviens cum magna pietatis laude contrivit.

Caput IX

De inlicitis artibus erga daemonum cultum, in quibus Porphyrius Platonicus quaedam probando, quaedam quasi inprobando versatur.

Haec et alia multa huiuscemodi, quae omnia commemorare nimis longum est, fiebant ad commendandum unius dei veri cultum et multorum falsorumque prohibendum. fiebant autem simplici fide atque fiducia pietatis, non incantationibus et carminibus nefariae curiositatis arte conpositis, quam vel magian vel detestabiliori nomine goetian vel honorabiliori theurgian vocant, qui quasi conantur ista discernere et inlicitis artibus deditos alios damnabiles, quos et maleficos vulgus appellat – hos enim ad goetian pertinere dicunt -, alios autem laudabiles videri volunt, quibus theurgian deputant; cum sint utrique ritibus fallacibus daemonum obstricti sub nominibus angelorum. nam et Porphyrius quandam quasi purgationem animae per theurgian, cunctanter tamen et pudibunda quodammodo disputatione promittit; reversionem vero ad deum hanc artem praestare cuiquam negat; ut videas eum inter vitium sacrilegae curiositatis et philosophiae professionem sententiis alternantibus fluctuare. nunc enim hanc artem tamquam fallacem et in ipsa actione periculosam et legibus prohibitam cavendam monet; nunc autem velut eius laudatoribus cedens utilem dicit esse mundandae parti animae, non quidem intellectuali, qua rerum intellegibilium percipitur veritas, nullas habentium similitudines corporum; sed spiritali, qua corporalium rerum capiuntur imagines. hanc enim dicit per quasdam consecrationes theurgicas, quas teletas vocant, idoneam fieri atque aptam susceptioni spirituum et angelorum et ad videndos deos. ex quibus tamen theurgicis teletis fateretur intellectuali animae nihil purgationis accedere, quod eam faciat idoneam ad videndum deum suum et perspicienda ea, quae vere sunt. ex quo intellegi potest, qualium deorum vel qualem visionem fieri dicat theurgicis consecrationibus, in qua non ea videntur, quae vere sunt. denique animam rationalem sive, quod magis amat dicere, intellectualem, in sua posse dicit evadere, etiamsi quod eius spiritale est nulla theurgica fuerit arte purgatum; porro autem a theurgo spiritalem purgari hactenus, ut non ex hoc ad inmortalitatem aeternitatemque perveniat. quamquam itaque discernat a daemonibus angelos, aeria loca esse daemonum, aetheria vel empyrea disserens angelorum, et admoneat utendum alicuius daemonis amicitia, quo subuectante vel paululum a terra possit elevari quisque post mortem, aliam vero viam esse perhibeat ad angelorum superna consortia: cavendam tamen daemonum societatem expressa quodammodo confessione testatur, ubi dicit animam post mortem luendo poenas cultum daemonum a quibus circumveniebatur horrescere: ipsamque theurgian, quam velut conciliatricem angelorum deorumque commendat, apud tales agere potestates negare non potuit, quae vel ipsae inuideant purgationi animae, vel artibus serviant inuidorum, querelam de hac re Chaldaei nescio cuius expromens: conqueritur, inquit, vir in Chaldaea bonus, purgandae animae magno in molimine frustratos sibi esse successus, cum vir ad eadem potens tactus inuidia adiuratas sacris precibus potentias adligasset, ne postulata concederent. ergo et ligavit ille, inquit, et iste non soluit. quo indicio dixit apparere theurgian esse tam boni conficiendi quam mali et apud deos et apud homines disciplinam; pati etiam deos et ad illas perturbationes passionesque deduci, quas communiter daemonibus et hominibus Apuleius adtribuit; deos tamen ab eis aetheriae sedis altitudine separans et Platonis adserens in illa discretione sententiam.

Caput X

De theurgia, quae falsam purgationem animis daemonum invocatione promittit.

Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari terrerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solui illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari. quis non videat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus servus et a gratia veri liberatoris alienus? nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique valeret beneficus purgator animae quam malevolus inpeditor. aut si dis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione videbatur indignus, non utique ab inuido territi nec, sicut ipse dicit, per metum valentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt. mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non invenit aliquem superiorem deum, qui vel plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, vel ab eis terrentem conpesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos invocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret. quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? an invenitur deus qui exaudiat inuidum et timorem dis incutiat ne bene faciant; nec invenitur deus qui exaudiat benevolum et timorem dis auferat ut bene faciant? o theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda inuidentia quam inpetrat pura beneficentia. immo vero malignorum spirituum cavenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina. quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, vel angelorum imagines vel deorum tamquam purgato spiritu vident – si tamen vel tale aliquid vident – illud est, quod apostolus dicit: quoniam satanas transfigurat se velut angelum lucis. eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a vero veri dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, avertere, sicut de Proteo dictum est,

formas se vertit in omnes,

hostiliter insequens, fallaciter subueniens, utrobique nocens.

Caput XI

De epistula Porphyrii ad Anebontem Aegyptium, in qua petit de diversitate daemonum se doceri.

Melius sapuit iste Porphyrius, cum ad Anebontem scribit Aegyptium, ubi consulenti similis et quaerenti et prodit artes sacrilegas et evertit. et ibi quidem omnes daemones reprobat, quos dicit ob inprudentiam trahere humidum vaporem et ideo non in aethere, sed in aere esse sub luna atque in ipso lunae globo; verumtamen non audet omnes fallacias et malitias et ineptias, quibus merito movetur, omnibus daemonibus dare. quosdam namque benignos daemones more appellat aliorum, cum omnes generaliter inprudentes esse fateatur. miratur autem quod non solum di adliciantur victimis, sed etiam conpellantur atque cogantur facere quod homines volunt; et si corpore et incorporalitate di a daemonibus distinguuntur, quomodo deos esse existimandum sit solem et lunam et visibilia cetera in caelo, quae corpora esse non dubitat; et si di sunt, quomodo alii benefici, alii malefici esse dicantur; et quomodo incorporalibus, cum sint corporei, coniungantur. quaerit etiam veluti dubitans, utrum in divinantibus et quaedam mira facientibus animae sint passiones an aliqui spiritus extrinsecus veniant, per quos haec valeant; et potius venire extrinsecus conicit, eo quod lapidibus et herbis adhibitis et adligent quosdam, et aperiant clausa ostia, vel aliquid eiusmodi mirabiliter operentur. unde dicit alios opinari esse quoddam genus, cui exaudire sit proprium, natura fallax, omniforme, multimodum, simulans deos et daemones et animas defunctorum, et hoc esse quod efficiat haec omnia quae videntur bona esse vel prava; ceterum circa ea, quae vere bona sunt, nihil opitulari, immo vero ista nec nosse, sed et male conciliare et insimulare atque inpedire nonnumquam virtutis sedulos sectatores, et plenum esse temeritatis et fastus, gaudere nidoribus, adulationibus capi, et cetera, quae de hoc genere fallacium malignorumque spirituum, qui extrinsecus in animam veniunt humanosque sensus sopitos vigilantesue deludunt, non tamquam sibi persuasa confirmat, sed tam tenuiter suspicatur aut dubitat, ut haec alios adserat opinari. difficile quippe fuit tanto philosopho cunctam diabolicam societatem vel nosse vel fidenter arguere, quam quaelibet anicula Christiana nec cunctatur esse, et liberrime detestatur. nisi forte iste et ipsum, ad quem scribit, Anebontem tamquam talium sacrorum praeclarissimum antistitem et alios talium operum tamquam divinorum et ad deos colendos pertinentium admiratores verecundatur offendere. sequitur tamen et ea velut inquirendo commemorat, quae sobrie considerata tribui non possunt nisi malignis et fallacibus potestatibus. quaerit enim cur tamquam melioribus invocatis quasi peioribus imperetur, ut iniusta praecepta hominis exsequantur; cur adtrectatum re Veneria non exaudiant inprecantem, cum ipsi ad incestos quosque concubitus quoslibet ducere non morentur; cur animantibus suos antistites oportere abstinere denuntient, ne vaporibus profecto corporeis polluantur, ipsi vero et aliis vaporibus inliciantur et nidoribus hostiarum, cumque a cadaveris contactu prohibeatur inspector, plerumque illa cadaveribus celebrentur; quid sit, quod non daemoni vel alicui animae defuncti, sed ipsi soli et lunae aut cuicumque caelestium homo vitio cuilibet obnoxius intendit minas eosque territat falso, ut eis extorqueat veritatem. nam et caelum se conlidere comminatur et cetera similia homini inpossibilia, ut illi di tamquam insipientissimi pueri falsis et ridiculis comminationibus territi quod imperatur efficiant. dicit etiam scripsisse Chaeremonem quendam, talium sacrorum vel potius sacrilegiorum peritum, ea, quae apud Aegyptios sunt celebrata rumoribus vel de Iside vel de Osiri marito eius, maximam vim habere cogendi deos, ut faciant imperata, quando ille, qui carminibus cogit, ea se prodere vel evertere comminatur, ubi se etiam Osiridis membra dissipaturum terribiliter dicit, si facere iussa neglexerint. haec atque huiusmodi vana et insana hominem dis minari, nec quibuslibet, sed ipsis caelestibus et siderea luce fulgentibus, nec sine effectu, sed violenta potestate cogentem atque his terroribus ad facienda quae voluerit perducentem, merito Porphyrius admiratur; immo vero sub specie mirantis et causas rerum talium requirentis dat intellegi illos haec agere spiritus, quorum genus superius sub aliorum opinatione descripsit, non, ut ipse posuit, natura, sed vitio fallaces, qui simulant deos et animas defunctorum, daemones autem non, ut ait ipse, simulant, sed plane sunt. et quod ei videtur herbis et lapidibus et animantibus et sonis certis quibusdam ac vocibus et figurationibus atque figmentis, quibusdam etiam observatis in caeli conversione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates idoneas variis effectibus exsequendis, totum hoc ad eosdem ipsos daemones pertinet ludificatores animarum sibi met subditarum et voluptaria sibi ludibria de hominum erroribus exhibentes. aut ergo revera dubitans et inquirens ista Porphyrius ea tamen commemorat, quibus convincantur et redarguantur, nec ad eas potestates, quae nobis ad beatam vitam capessendam favent, sed ad deceptores daemones pertinere monstrentur; aut, ut meliora de philosopho suspicemur, eo modo voluit hominem Aegyptium talibus erroribus deditum et aliqua magna se scire opinantem non superba quasi auctoritate doctoris offendere, nec aperte adversantis altercatione turbare, sed quasi quaerentis et discere cupientis humilitate ad ea cogitanda convertere et quam sint contemnenda vel etiam devitanda monstrare. denique prope ad epistulae finem petit se ab eo doceri, quae sit ad beatitudinem via ex Aegyptia sapientia. ceterum illos, quibus conversatio cum dis ad hoc esset, ut ob inveniendum fugitivum vel praedium conparandum, aut propter nuptias vel mercaturam vel quid huiusmodi mentem divinam inquietarent, frustra eos videri dicit coluisse sapientiam; illa etiam ipsa numina, cum quibus conversarentur, etsi de ceteris rebus vera praedicerent, tamen quoniam de beatitudine nihil cautum nec satis idoneum monerent, nec deos illos esse nec benignos daemones, sed aut illorum quod dicitur fallax, aut humanum omne commentum.

Caput XII

De miraculis, quae per sanctorum angelorum ministerium deus verus operatur.

Verum quia tanta et talia geruntur his artibus, ut universum modum humanae facultatis excedant: quid restat, nisi ut ea, quae mirifice tamquam divinitus praedici vel fieri videntur nec tamen ad unius dei cultum referuntur, cui simpliciter inhaerere fatentibus quoque Platonicis et per multa testantibus solum beatificum bonum est, malignorum daemonum ludibria et seductoria inpedimenta, quae vera pietate cavenda sunt, prudenter intellegantur? porro autem quaecumque miracula sive per angelos sive quocumque modo ita divinitus fiunt, ut dei unius, in quo solo beata vita est, cultum religionemque commendent, ea vere ab eis vel per eos, qui nos secundum veritatem pietatemque diligunt, fieri ipso deo in illis operante credendum est. neque enim audiendi sunt, qui deum inuisibilem visibilia miracula operari negant, cum ipse etiam secundum ipsos fecerit mundum, quem certe visibilem negare non possunt. quidquid igitur mirabile fit in hoc mundo, profecto minus est quam totus hic mundus, id est caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quae certe deus fecit. sicut autem ipse qui fecit, ita modus quo fecit occultus est et inconprehensibilis homini. quamvis itaque miracula visibilium naturarum videndi adsiduitate viluerint, tamen, cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarissimisque maiora sunt. nam et omni miraculo, quod fit per hominem, maius miraculum est homo. quapropter deus, qui fecit visibilia caelum et terram, non dedignatur facere visibilia miracula in caelo vel terra, quibus ad se inuisibilem colendum excitet animam adhuc visibilibus deditam; ubi vero et quando faciat, incommutabile consilium penes ipsum est, in cuius dispositione iam tempora facta sunt quaecumque futura sunt. nam temporalia movens temporaliter non movetur, nec aliter novit facienda quam facta, nec aliter invocantes exaudit quam invocaturos videt. nam et cum exaudiunt angeli eius, ipse in eis exaudit, tamquam in vero nec manu facto templo suo, sicut in hominibus sanctis suis, eiusque temporaliter fiunt iussa aeterna eius lege conspecta.

Caput XIII

De inuisibili deo, qui se visibilem saepe praestiterit, non secundum quod est, sed secundum quod poterant ferre cernentes.

Nec movere debet, quod, cum sit inuisibilis, saepe visibiliter patribus apparuisse memoratur. sicut enim sonus, quo auditur sententia in silentio intellegentiae constituta, non est hoc quod ipsa: ita et species, qua visus est deus in natura inuisibili constitutus, non erat quod ipse. verumtamen ipse in eadem specie corporali videbatur, sicut illa sententia ipsa in sono vocis auditur; nec illi ignorabant inuisibilem deum in specie corporali, quod ipse non erat, se videre. nam et loquebatur cum loquente Moyses et ei tamen dicebat: si inveni gratiam ante te, ostende mihi te met ipsum, scienter ut videam te. cum igitur oporteret dei legem in edictis angelorum terribiliter dari, non uni homini paucisue sapientibus, sed universae genti et populo ingenti: coram eodem populo magna facta sunt in monte, ubi lex per unum dabatur, conspiciente multitudine metuenda et tremenda quae fiebant. non enim populus Israel sic Moysi credidit, quemadmodum suo Lycurgo Lacedaemonii, quod a Iove seu Apolline leges, quas condidit, accepisset. cum enim lex dabatur populo, qua coli unus iubebatur deus, in conspectu ipsius populi, quantum sufficere divina providentia iudicabat, mirabilibus rerum signis et motibus apparebat ad eandem legem dandam creatori servire creaturam.

Caput XIV

De uno deo colendo non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia, quia universa in ipsius providentiae potestate consistunt.

Sicut autem unius hominis, ita humani generis, quod ad dei populum pertinet, recta eruditio per quosdam articulos temporum tamquam aetatum profecit accessibus, ut a temporalibus ad aeterna capienda et a visibilibus ad inuisibilia surgeretur; ita sane ut etiam illo tempore, quo visibilia promittebantur divinitus praemia, unus tamen colendus commendaretur deus, ne mens humana vel pro ipsis terrenis vitae transitoriae beneficiis cuiquam nisi vero animae creatori et domino subderetur. omnia quippe, quae praestare hominibus vel angeli vel homines possunt, in unius esse omnipotentis potestate quisquis diffitetur, insanit. de providentia certe Plotinus Platonicus disputat eamque a summo deo, cuius est intellegibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad haec terrena et ima pertingere flosculorum atque foliorum pulchritudine conprobat; quae omnia quasi abiecta et velocissime pereuntia decentissimos formarum suarum numeros habere non posse confirmat, nisi inde formentur, ubi forma intellegibilis et incommutabilis simul habens omnia perseverat. hoc dominus Iesus ibi ostendit, ubi ait: considerate lilia agri, non laborant neque nent. dico autem vobis, quia nec Salomon in tota gloria sua sic amictus est, sicut unum ex eis. quodsi faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic vestit: quanto magis vos, modicae fidei? optime igitur anima humana adhuc terrenis desideriis infirma ea ipsa, quae temporaliter exoptat bona infima atque terrena vitae huic transitoriae necessaria et prae illius vitae sempiternis beneficiis contemnenda, non tamen nisi ab uno deo expectare consuescit, ut ab illius cultu etiam in istorum desiderio non recedat, ad quem contemptu eorum et ab eis aversione perveniat.

Caput XV

De ministerio sanctorum angelorum, quo providentiae dei serviunt.

Sic itaque divinae providentiae placuit ordinare temporum cursum, ut, quemadmodum dixi et in actibus apostolorum legitur, lex in edictis angelorum daretur de unius veri dei cultu, in quibus et persona ipsius dei, non quidem per suam substantiam, quae semper corruptibilibus oculis inuisibilis permanet, sed certis indiciis per subiectam creatori creaturam visibiliter appareret et syllabatim per transitorias temporum morulas humanae linguae vocibus loqueretur, qui in sua natura non corporaliter, sed spiritaliter, non sensibiliter, sed intellegibiliter, non temporaliter, sed, ut ita dicam, aeternaliter nec incipit loqui nec desinit; quod apud illum sincerius audiunt, non corporis aure sed mentis, ministri eius et nuntii, qui eius veritate incommutabili perfruuntur inmortaliter beati; et quod faciendum modis ineffabilibus audiunt et usque in ista visibilia atque sensibilia perducendum, incunctanter atque indifficulter efficiunt. haec autem lex distributione temporum data est, quae prius haberet, ut dictum est, promissa terrena, quibus tamen significarentur aeterna, quae visibilibus sacramentis celebrarent multi, intellegerent pauci. unius tamen dei cultus apertissima illic et vocum et rerum omnium contestatione praecipitur, non unius de turba, sed qui fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum, qui non est quod ipse. ille enim fecit, haec facta sunt, atque ut sint et bene se habeant, eius indigent, a quo facta sunt.

Caput XVI

An de promerenda beata vita his angelis sit credendum, qui se coli exigunt honore divino; an vero illis, qui non sibi, sed uni deo sancta praecipiunt religione serviri.

Quibus igitur angelis de beata et sempiterna vita credendum esse censemus? utrum eis, qui se religionis ritibus coli volunt sibi sacra et sacrificia flagitantes a mortalibus exhiberi, an eis, qui hunc omnem cultum uni deo creatori omnium deberi dicunt eique reddendum vera pietate praecipiunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt et nos futuros esse promittunt? illa namque visio dei tantae pulchritudinis visio est et tanto amore dignissima, ut sine hac quibuslibet aliis bonis praeditum atque abundantem non dubitet Plotinus infelicissimum dicere. cum ergo ad hunc unum quidam angeli, quidam vero ad se ipsos latria colendos signis mirabilibus excitent, et hoc ita, ut illi istos coli prohibeant, isti autem illum prohibere non audeant: quibus potius sit credendum, respondeant Platonici, respondeant quicumque philosophi, respondeant theurgi vel potius periurgi; hoc enim sunt omnes illae artes vocabulo digniores; postremo respondeant homines, si ullus naturae suae sensus, quod rationales creati sunt, ex aliqua parte vivit in eis; respondeant, inquam, eis ne sacrificandum sit dis vel angelis, qui sibi sacrificari iubent, an illi uni, cui iubent hi qui et sibi et istis prohibent? si nec isti nec illi ulla miracula facerent, sed tantum praeciperent, alii quidem ut sibi sacrificaretur, alii vero id vetarent, sed uni tantum iuberent deo; satis deberet pietas ipsa discernere, quid horum de fastu superbiae, quid de vera religione descenderet. plus etiam dicam: si tantum hi mirabilibus factis humanas animas permoverent, qui sacrificia sibi expetunt, illi autem, qui hoc prohibent et uni tantum deo sacrificari iubent, nequaquam ista visibilia miracula facere dignarentur: profecto non sensu corporis, sed ratione mentis praeponenda eorum esset auctoritas. cum vero deus id egerit ad commendanda eloquia veritatis suae, ut per istos inmortales nuntios non sui fastum, sed maiestatem illius praedicantes faceret maiora, certiora, clariora miracula, ne infirmis piis illi, qui sacrificia sibi expetunt, falsam religionem facilius persuaderent, eo quod sensibus eorum quaedam stupenda monstrarent: quem tandem ita desipere libeat, ut non vera eligat quae sectetur, ubi et ampliora invenit quae miretur? illa quippe miracula deorum gentilium, quae commendat historia – non ea dico, quae intervallis temporum occultis ipsius mundi causis, verumtamen sub divina providentia constitutis et ordinatis monstrosa contingunt; quales sunt inusitati partus animalium et caelo terraque rerum insolita facies, sive tantum terrens sive etiam nocens, quae procurari atque mitigari daemonicis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur; sed ea dico, quae vi ac potestate eorum fieri satis evidenter apparet, ut est quod effigies deorum Penatium, quas de Troia Aeneas fugiens aduexit, de loco in locum migrasse referuntur; quod cotem Tarquinius novacula secuit; quod Epidaurius serpens Aesculapio naviganti Romam comes adhaesit; quod navem, qua simulacrum matris Phrygiae vehebatur, tantis hominum boumque conatibus inmobilem redditam una muliercula zona adligatam ad suae pudicitiae testimonium movit et traxit; quod virgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio vertebatur, aqua inpleto cribro de Tiberi neque perfluente abstulit controversiam – haec ergo atque huiusmodi nequaquam illis, quae in populo dei facta legimus, virtute ac magnitudine conferenda sunt; quanto minus ea, quae illorum quoque populorum, qui tales deos coluerunt, legibus iudicata sunt prohibenda atque plectenda, magica scilicet vel theurgica. quorum pleraque specie tenus mortalium sensus imaginaria ludificatione decipiunt, quale est lunam deponere, donec subpositas, ut ait Lucanus, propior despumet in herbas; quaedam vero etsi nonnullis piorum factis videantur opere coaequari, finis ipse, quo discernuntur, incomparabiliter haec nostra ostendit excellere. illis enim multi tanto minus sacrificiis colendi sunt, quanto magis haec expetunt; his vero unus commendatur deus, qui se nullis talibus indigere et scripturarum suarum testificatione et eorundem postea sacrificiorum remotione demonstrat. si ergo angeli sibi expetunt sacrificium, praeponendi eis sunt, qui non sibi, sed deo creatori omnium, cui serviunt. hinc enim ostendunt quam sincero amore nos diligant, quando per sacrificium non sibi, sed ei nos subdere volunt, cuius et ipsi contemplatione beati sunt, et ad eum nos pervenire, a quo ipsi non recesserunt. si autem angeli, qui non uni sed plurimis sacrificia fieri volunt, non sibi, sed eis dis volunt, quorum deorum angeli sunt: etiam sic eis praeponendi sunt illi, qui unius dei deorum angeli sunt, cui sacrificari sic iubent, ut alicui alteri vetent, cum eorum nullus huic vetet, cui uni isti sacrificari iubent. porro si, quod magis indicat eorum superba fallacia, nec boni nec bonorum deorum angeli sunt, sed daemones mali, qui non unum solum ac summum deum, sed se ipsos sacrificiis coli volunt: quod maius quam unius dei contra eos eligendum est praesidium, cui serviunt angeli boni, qui non sibi, sed illi iubent ut sacrificio serviamus, cuius nos ipsi esse sacrificium debemus?

Caput XVII

De arca testamenti miraculisque signorum, quae ad commendandam legis ac promissionis auctoritatem divinitus facta sunt.

Proinde lex dei, quae in edictis data est angelorum, in qua unus deus deorum religione sacrorum iussus est coli, alii vero quilibet prohibiti, in arca erat posita, quae arca testimonii nuncupata est. quo nomine satis significatur non deum, qui per illa omnia colebatur, circumcludi solere vel contineri loco, cum responsa eius et quaedam humanis sensibus darentur signa ex illius arcae loco, sed voluntatis eius hinc testimonia perhiberi; quod etiam ipsa lex erat in tabulis conscripta lapideis et in arca, ut dixi, posita, quam tempore peregrinationis in eremo cum tabernaculo, quod similiter appellatum est tabernaculum testimonii, cum debita sacerdotes veneratione portabant; signumque erat, quod per diem nubes apparebat, quae sicut ignis nocte fulgebat; quae nubes cum moveretur, castra movebantur, et ubi staret, castra ponebantur. reddita sunt autem illi legi magni miraculi testimonia praeter ista, quae dixi, et praeter voces, quae ex illius arcae loco edebantur. nam cum terram promissionis intrantibus eadem arca transiret, Iordanes fluvius ex parte superiore subsistens et ex inferiore decurrens et ipsi et populo siccum praebuit transeundi locum. deinde civitatis, quae prima hostilis occurrit more gentium deos plurimos colens, septiens eadem arca circumacta muri repente ceciderunt, nulla manu oppugnati, nullo ariete percussi. post haec etiam cum iam in terra promissionis essent et eadem arca propter eorum peccata fuisset ab hostibus capta, hi, qui ceperant, in templo eam dei sui, quem prae ceteris colebant, honorifice conlocarunt abeuntesque clauserunt, aperto que postridie simulacrum, cui supplicabant, inuenerunt conlapsum deformiterque confractum. deinde ipsi prodigiis acti deformiusque puniti arcam divini testimonii populo, unde ceperant, reddiderunt. ipsa autem redditio qualis fuit. inposuerunt eam plaustro eique ivuencas, a quibus vitulos sugentes abstraxerant, subiunxerunt et eas quo vellent ire siverunt, etiam inde vim divinam explorare cupientes. at illae sine duce homine atque rectore ad Hebraeos viam pertinaciter gradientes nec revocatae mugitibus esurientium filiorum magnum sacramentum suis cultoribus reportarunt. haec atque huiusmodi deo parva sunt, sed magna terrendis salubriter erudiendisque mortalibus. si enim philosophi praecipueque Platonici rectius ceteris sapuisse laudantur, sicut paulo ante commemoravi, quod divinam providentiam haec quoque rerum infima atque terrena administrare docuerunt numerosarum testimonio pulchritudinum, quae non solum in corporibus animalium, verum in herbis etiam faenoque gignuntur: quanto evidentius haec adtestantur divinitati, quae ad horam praedicationis eius fiunt, ubi ea religio commendatur, quae omnibus caelestibus, terrestribus, infernis sacrificari vetat, uni deo tantum iubens, qui solus diligens et dilectus beatos facit eorumque sacrificiorum tempora imperata praefiniens eaque per meliorem sacerdotem in melius mutanda praedicens non ista se adpetere, sed per haec alia potiora significare testatur, non ut ipse his honoribus sublimetur, sed ut nos ad eum colendum eique cohaerendum igne amoris eius accensi, quod nobis, non illi, bonum est, excitemur.

Caput XVIII

Contra eos, qui de miraculis, quibus dei populus eruditus est, negant ecclesiasticis libris esse credendum.

An dicet aliquis ista falsa esse miracula nec fuisse facta, sed mendaciter scripta? quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec deos ullos curare mortalia. non enim se aliter colendos esse persuaserunt nisi mirabilium operum effectibus, quorum et historia gentium testis est, quarum di se ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. unde hoc opere nostro, cuius hunc iam decimum librum habemus in manibus, non eos suscepimus refellendos, qui vel ullam esse vim divinam negant vel humana non curare contendunt, sed eos, qui nostro deo conditori sanctae et gloriosissimae civitatis deos suos praeferunt, nescientes eum ipsum esse etiam mundi huius visibilis et mutabilis inuisibilem et incommutabilem conditorem et vitae beatae non de his, quae condidit, sed de se ipso verissimum largitorem. eius enim propheta veracissimus ait: mihi autem adhaerere deo bonum est. de fine boni namque inter philosophos quaeritur, ad quod adipiscendum omnia officia referenda sunt. nec dixit iste: mihi autem divitiis abundare bonum est, aut insigniri purpura et sceptro vel diademate excellere, aut, quod nonnulli etiam philosophorum dicere non erubuerunt: mihi voluptas corporis bonum est; aut quod melius velut meliore dicere visi sunt: mihi virtus animi mei bonum est; sed: mihi, inquit, adhaerere deo bonum est. hoc eum docuerat, cui uni tantummodo sacrificandum sancti quoque angeli eius miraculorum etiam contestatione monuerunt. unde et ipse sacrificium eius factus erat, cuius igne intellegibili correptus ardebat, et in eius ineffabilem incorporeumque conplexum sancto desiderio ferebatur. porro autem si multorum deorum cultores – qualescumque deos suos esse arbitrentur – ab eis facta esse miracula vel civilium rerum historiae vel libris magicis sive, quod honestius putant, theurgicis credunt: quid causae est, cur illis litteris nolint credere ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum esse praecipiunt?

Caput XIX

Quae ratio sit visibilis sacrificii, quod uni vero et inuisibili deo offerri docet vera religio.

Qui autem putant haec visibilia sacrificia dis aliis congruere, illi vero tamquam inuisibili inuisibilia et maiori maiora meliorique meliora, qualia sunt purae mentis et bonae voluntatis officia: profecto nesciunt haec ita signa esse illorum, sicut verba sonantia signa sunt rerum. quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas significamus offerimus: ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse noverimus quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. tunc nobis favent nobisque congaudent atque ad hoc ipsum nos pro suis viribus adiuvant angeli quique virtutesque superiores et ipsa bonitate ac pietate potentiores. si autem illis haec exhibere voluerimus, non libenter accipiunt, et cum ad homines ita mittuntur, ut eorum praesentia sentiatur, apertissime vetant. sunt exempla in litteris sanctis. putaverunt quidam deferendum angelis honorem vel adorando vel sacrificando, qui debetur deo, et eorum sunt admonitione prohibiti iussique hoc ei deferre, cui uni fas esse noverunt. imitati sunt angelos sanctos etiam sancti homines dei. nam Paulus et Barnabas in Lycaonia facto quodam miraculo sanitatis putati sunt di, eisque Lycaonii victimas immolare voluerunt; quod a se humili pietate removentes eis in quem crederent adnuntiaverunt deum. nec ob aliud fallaces illi superbe sibi hoc exigunt, nisi quia vero deo deberi sciunt. non enim revera, ut ait Porphyrius et nonnulli putant, cadaverinis nidoribus, sed divinis honoribus gaudent. copiam vero nidorum magnam habent undique, et si amplius vellent, ipsi sibi poterant exhibere. qui ergo divinitatem sibi adrogant spiritus, non cuiuslibet corporis fumo, sed supplicantis animo delectantur, cui decepto subiectoque dominentur, intercludentes iter ad deum verum, ne sit homo illius sacrificium, dum sacrificatur cuipiam praeter illum.

Caput XX

De summo veroque sacrificio, quod ipse dei et hominum mediator effectus est.

Unde verus ille mediator, in quantum formam servi accipiens mediator effectus est dei et hominum, homo Christus Iesus, cum in forma dei sacrificium cum patre sumat, cum quo et unus deus est, tamen in forma servi sacrificium maluit esse quam sumere, ne vel hac occasione quisquam existimaret cuilibet sacrificandum esse creaturae. per hoc et sacerdos est, ipse offerens, ipse et oblatio. cuius rei sacramentum cottidianum esse voluit ecclesiae sacrificium, quae cum ipsius capitis corpus sit, se ipsam per ipsum discit offerre. huius veri sacrificii multiplicia variaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc unum per multa figuraretur, tamquam verbis multis res una diceretur, ut sine fastidio multum commendaretur. huic summo veroque sacrificio cuncta sacrificia falsa cesserunt.

Caput XXI

De modo potestatis daemonibus datae ad glorificandos sanctos per tolerantiam passionum, qui aerios spiritus non placando ipsos, sed in deo permanendo vicerunt.

Moderatis autem praefinitisque temporibus etiam potestas permissa daemonibus, ut hominibus quos possident excitatis inimicitias adversus dei civitatem tyrannice exerceant sibique sacrificia non solum ab offerentibus sumant et a volentibus expetant, verum etiam ab inuitis persequendo violenter extorqueant, non solum perniciosa non est, sed etiam utilis invenitur ecclesiae, ut martyrum numerus inpleatur; quos civitas dei tanto clariores et honoratiores cives habet, quanto fortius adversus inpietatis peccatum et usque ad sanguinem certant. hos multo elegantius, si ecclesiastica loquendi consuetudo pateretur, nostros heroas vocaremus. hoc enim nomen a Iunone dicitur tractum, quod Graece Iuno *(/HRA appellatur, et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulas Heros fuerit nuncupatus, hoc videlicet veluti mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi volunt cum daemonibus heroas habitare, quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum. sed a contrario martyres nostri heroes nuncuparentur, si, ut dixi, usus ecclesiastici sermonis admitteret, non quo eis esset cum daemonibus in aere societas, sed quod eosdem daemones, id est aerias vincerent potestates et in eis ipsam, quidquid putatur significare, Iunonem, quae non usquequaque inconvenienter a poetis inducitur inimica virtutibus et caelum petentibus viris fortibus inuida. sed rursus ei succumbit infeliciter ceditque Vergilius, ut, cum apud eum illa dicat:

vincor ab Aenea,

ipsum Aenean admoneat Helenus quasi consilio religioso et dicat:

Iunoni cane vota libens, dominamque potentem

supplicibus supera donis.

ex qua opinione Porphyrius, quamvis non ex sua sententia, sed ex aliorum, dicit bonum deum vel genium non venire in hominem, nisi malus fuerit ante placatus; tamquam fortiora sint apud eos numina mala quam bona, quandoquidem mala inpediunt adiutoria bonorum, nisi eis placata dent locum, malis que nolentibus bona prodesse non possunt; nocere autem mala possunt, non sibi valentibus resistere bonis. non est ista verae veraciterque sanctae religionis via; non sic Iunonem, hoc est aerias potestates piorum virtutibus inuidentes, nostri martyres vincunt. non omnino, si dici usitate posset, heroes nostri supplicibus donis, sed virtutibus divinis Heran superant. commodius quippe Scipio Africanus est cognominatus, quod virtute Africam vicerit, quam si hostes donis placasset, ut parcerent.

Caput XXII

Unde sit sanctis adversum daemones potestas et unde cordis vera purgatio.

Vera pietate homines dei aeriam potestatem inimicam contrariam que pietati exorcizando eiciunt, non placando, omnes que tentationes adversitatis eius vincunt orando non ipsam, sed deum suum adversus ipsam. non enim aliquem vincit aut subiugat nisi societate peccati. in eius ergo nomine vincitur, qui hominem adsumpsit egitque sine peccato, ut in ipso sacerdote ac sacrificio fieret remissio peccatorum, id est per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur deo. non enim nisi peccatis homines separantur a deo, quorum in hac vita non fit nostra virtute, sed divina miseratione purgatio, per indulgentiam illius, non per nostram potentiam; quia et ipsa quantulacumque virtus, quae dicitur nostra, illius est nobis bonitate concessa. multum autem nobis in hac carne tribueremus, nisi usque ad eius depositionem sub venia viveremus. propterea ergo nobis per mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati carnis peccati similitudine mundaremur. hac dei gratia, qua in nos ostendit magnam misericordiam suam, et in hac vita per fidem regimur, et post hanc vitam per ipsam speciem incommutabilis veritatis ad perfectionem plenissimam perducemur.

Caput XXIII

De principiis, in quibus Platonici purgationem animae esse profitentur.

Dicit etiam Porphyrius divinis oraculis fuisse responsum nos non purgari lunae teletis atque solis, ut hinc ostenderetur nullorum deorum teletis hominem posse purgari. cuius enim teletae purgant, si lunae solisque non purgant quos inter caelestes deos praecipuos habent? denique eodem dicit oraculo expressum principia posse purgare, ne forte, cum dictum esset non purgare teletas solis et lunae, alicuius alterius dei de turba valere ad purgandum teletae crederentur. quae autem dicat esse principia tamquam Platonicus, novimus. dicit enim deum patrem et deum filium, quem Graece appellat paternum intellectum vel paternam mentem; de spiritu autem sancto aut nihil aut non aperte aliquid dicit; quamvis quem alium dicat horum medium, non intellego. si enim tertiam, sicut Plotinus, ubi de tribus principalibus substantiis disputat, animae naturam etiam iste vellet intellegi, non utique diceret horum medium, id est patris et filii medium. postponit quippe Plotinus animae naturam paterno intellectui; iste autem cum dicit medium, non postponit, sed interponit. et nimirum hoc dixit, ut potuit sive ut voluit, quod nos sanctum spiritum, nec patris tantum nec filii tantum, sed utriusque spiritum dicimus. liberis enim verbis loquuntur philosophi, nec in rebus ad intellegendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertimescunt. nobis autem ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus, quae his significantur, inpiam gignat opinionem.

Caput XXIV

De uno veroque principio, quod solum naturam humanam purgat atque renovat.

Nos itaque ita non dicimus duo vel tria principia, cum de deo loquimur, sicut nec duos deos vel tres nobis licitum est dicere quamvis de unoquoque loquentes, vel de patre vel de filio vel de spiritu sancto, etiam singulum quemque deum esse fateamur, nec dicamus tamen quod haeretici Sabelliani, eundem esse patrem, qui est et filius, et eundem spiritum sanctum, qui est et pater et filius, sed patrem esse filii patrem, et filium patris filium, et patris et filii spiritum sanctum nec patrem esse nec filium. verum itaque dictum est non purgari hominem nisi principio, quamvis pluraliter apud eos sint dicta principia. sed subditus Porphyrius inuidis potestatibus, de quibus et erubescebat et eas libere redarguere formidabat, noluit intellegere dominum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur. eum quippe in ipsa carne contempsit, quam propter sacrificium nostrae purgationis adsumpsit, magnum scilicet sacramentum ea superbia non intellegens, quam sua ille humilitate deiecit verus benignusque mediator, in ea se ostendens mortalitate mortalibus, quam maligni fallacesque mediatores non habendo se superbius extulerunt miserisque hominibus adiutorium deceptorium velut inmortales mortalibus promiserunt. bonus itaque verusque mediator ostendit peccatum esse malum, non carnis substantiam vel naturam, quae cum anima hominis et suscipi sine peccato potuit et haberi, et morte deponi et in melius resurrectione mutari; nec ipsam mortem, quamvis esset poena peccati, quam tamen pro nobis sine peccato ipse persoluit, peccando esse vitandam, sed potius, si facultas datur, pro iustitia perferendam. ideo enim soluere potuit moriendo peccata, quia et mortuus est, et non pro peccato. hunc ille Platonicus non cognovit esse principium; nam cognosceret purgatorium. neque enim caro principium est aut anima humana, sed verbum per quod facta sunt omnia. non ergo caro per se ipsam mundat, sed per verbum a quo suscepta est, cum verbum caro factum est et habitavit in nobis. nam de carne sua manducanda mystice loquens, cum hi qui non intellexerunt offensi recederent dicentes: durus est hic sermo, quis eum potest audire? respondit manentibus ceteris: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. principium ergo suscepta anima et carne et animam credentium mundat et carnem. ideo quaerentibus Iudaeis quis esset respondit se esse principium. quod utique carnales, infirmi, peccatis obnoxii et ignorantiae tenebris obuoluti nequaquam percipere possemus, nisi ab eo mundaremur atque sanaremur per hoc quod eramus et non eramus. eramus enim homines, sed iusti non eramus; in illius autem incarnatione natura humana erat, sed iusta, non peccatrix erat. haec est mediatio, qua manus lapsis iacentibusque porrecta est; hoc est semen dispositum per angelos, in quorum edictis et lex dabatur, qua et unus deus coli iubebatur et hic mediator venturus promittebatur.

Caput XXV

Omnes sanctos et sub legis tempore et sub prioribus saeculis in sacramento et fide Christi iustificatos fuisse.

Huius sacramenti fide etiam iusti antiqui mundari pie vivendo potuerunt, non solum antequam lex populo Hebraeo daretur – neque enim eis praedicator deus vel angeli defuerunt -, sed ipsius quoque legis temporibus, quamvis in figuris rerum spiritalium habere videretur promissa carnalia, propter quod vetus dicitur testamentum. nam et prophetae tunc erant, per quos, sicut per angelos, eadem promissio praedicata est, et ex illorum numero erat, cuius tam magnam divinamque sententiam de boni humani fine paulo ante commemoravi: mihi autem adhaerere deo bonum est. in quo plane psalmo duorum testamentorum, quae dicuntur vetus et novum, satis est declarata distinctio. propter carnales enim terrenasque promissiones, cum eas inpiis abundare perspiceret, dicit pedes suos paene fuisse commotos et effusos in lapsum propemodum gressus suos, tamquam frustra deo ipse servisset, cum ea felicitate, quam de illo expectabat, contemptores eius florere perspiceret; seque in rei huius inquisitione laborasse, volentem cur ita esset adprehendere, donec intraret in sanctuarium dei et intellegeret in novissima eorum, qui felices videbantur erranti. tunc eos intellexit in eo, quod se extulerunt, sicut dicit, fuisse deiectos et defecisse ac perisse propter iniquitates suas; totumque illud culmen temporalis felicitatis ita eis factum tamquam somnium evigilantis, qui se repente invenit suis quae somniabat fallacibus gaudiis destitutum. et quoniam in hac terra vel in civitate terrena magni sibi videbantur: domine, inquit, imaginem illorum in civitate tua ad nihilum rediges. quod huic tamen utile fuerit etiam ipsa terrena nonnisi ab uno vero deo quaerere, in cuius potestate sunt omnia, satis ostendit ubi ait: velut pecus factus sum apud te, et ego semper te cum. velut pecus dixit utique .non intellegens. ea quippe a te desiderare debui, quae mihi cum inpiis non possunt esse communia, quibus eos cum abundare cernerem, putavi me incassum tibi servisse, quando et illi haec haberent, qui tibi servire noluissent. tamen ego semper te cum, qui etiam in talium rerum desiderio deos alios non quaesivi. ac per hoc sequitur: tenuisti manum dexterae meae, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria adsumpsisti me; tamquam ad sinistram cuncta illa pertineant, quae abundare apud inpios cum vidisset paene conlapsus est. quid enim mihi est, inquit, in caelo, et a te quid volui super terram? reprehendit se ipsum iuste que sibi displicuit, quia, cum tam magnum bonum haberet in caelo, – quod post intellexi -, rem transitoriam, fragilem et quodammodo luteam felicitatem a suo deo quaesivit in terra. defecit, inquit, cor meum et caro mea, deus cordis mei, defectu utique bono ab inferioribus ad superna; unde in alio psalmo dicitur: desiderat et deficit anima mea in atria domini; item in alio: defecit in salutare tuum anima mea. tamen cum de utroque dixisset, id est de corde et carne deficiente, non subiecit: deus cordis et carnis meae, sed deus cordis mei. per cor quippe caro mundatur. unde dicit dominus: mundate, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. partem deinde suam dicit ipsum deum, non aliquid ab eo, sed ipsum. deus, inquit, cordis mei, et pars mea deus in saecula; quod inter multa, quae ab hominibus eliguntur, ipse illi placuerit eligendus. quia ecce, inquit, qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te, hoc est, qui multorum deorum vult esse prostibulum. unde sequitur illud, propter quod et cetera de eodem psalmo dicenda visa sunt: mihi autem adhaerere deo bonum est, non longe ire, non per plurima fornicari. adhaerere autem deo tunc perfectum erit, cum totum, quod liberandum est, fuerit liberatum. nunc vero fit illud, quod sequitur: ponere in deo spem meam. spes enim quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? ait apostolus. si autem quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. in hac autem spe nunc constituti agamus quod sequitur, et simus nos quoque pro modulo nostro angeli dei, id est nuntii eius, adnuntiantes eius voluntatem et gloriam gratiamque laudantes. unde cum dixisset: ponere in deo spem meam, ut adnuntiem, inquit, omnes laudes tuas in portis filiae Sion. haec est gloriosissima civitas dei: haec unum deum novit et colit; hanc angeli sancti adnuntiaverunt, qui nos ad eius societatem inuitaverunt civesque suos in illa esse voluerunt; quibus non placet ut eos colamus tamquam nostros deos, sed cum eis et illorum et nostrum deum; nec eis sacrificemus, sed cum ipsis sacrificium simus deo. nullo itaque dubitante, qui haec deposita maligna obstinatione considerat, omnes inmortales beati, qui nobis non inuident – neque enim si inuiderent, essent beati -, sed potius nos diligunt ut et nos cum ipsis beati simus, plus nobis favent, plus adiuvant, quando unum deum cum illis colimus, patrem et filium et spiritum sanctum, quam si eos ipsos per sacrificia coleremus.

Caput XXVI

De inconstantia Porphyrii inter confessionem veri dei et cultum daemonum fluctuantis.

Nescio quomodo, – quantum mihi videtur -, amicis suis theurgis erubescebat Porphyrius. nam ista utcumque sapiebat, sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. et angelos quippe alios esse dixit, qui deorsum descendentes hominibus theurgicis divina pronuntient; alios autem, qui in terris ea, quae patris sunt, et altitudinem eius profunditatem que declarent. num igitur hoc angelos, quorum ministerium est declarare voluntatem patris, credendum est velle nos subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant voluntatem? unde optime admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam invocandos. non itaque debemus metuere, ne inmortales et beatos uni deo subditos non eis sacrificando offendamus. quod enim nonnisi uni vero deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi volunt. daemonum est haec adrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diversa est pietas subditorum deo nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. ad quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faveant, neque sibi adrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient sub quo eis in pace sociemur. quid adhuc trepidas, o philosophe, adversus potestates et veris virtutibus et veri dei muneribus inuidas habere liberam vocem? iam distinxisti angelos, qui patris adnuntiant voluntatem, ab eis angelis, qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt. quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare divina? quae tandem divina pronuntiant, qui non voluntatem patris adnuntiant? nempe illi sunt, quos sacris precibus inuidus adligavit, ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare cupiente ab illis vinculis solui et suae potestati reddi potuerunt. adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, vel te fingis fortasse nescire, dum non vis theurgos offendere, a quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti? audes istam inuidam non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, ancillam potius inuidorum isto aere transcenso levare in caelum et inter deos vestros etiam sidereos conlocare, vel ipsa quoque sidera his obprobriis infamare?

Caput XXVII

De inpietate Porphyrii, qua etiam Apulei transcendit errorem.

Quanto humanius et tolerabilius consectaneus tuus Platonicus Apuleius erravit, qui tantummodo daemones a luna et infra ordinatos agitari morbis passionum mentisque turbelis honorans eos quidem, sed volens nolensque confessus est; deos tamen caeli superiores ad aetheria spatia pertinentes, sive visibiles, quos conspicuos lucere cernebat, solem ac lunam et cetera ibidem lumina, sive inuisibiles, quos putabat, ab omni labe istarum perturbationum quanta potuit disputatione secrevit. tu autem hoc didicisti non a Platone, sed a Chaldaeis magistris tuis, ut in aetherias vel empyreas mundi sublimitates et firmamenta caelestia extolleres vitia humana, ut possent di vestri theurgis pronuntiare divina; quibus divinis te tamen per intellectualem vitam facis altiorem, ut tibi videlicet tamquam philosopho theurgicae artis purgationes nequaquam necessariae videantur; sed aliis eas tamen inportas, ut hanc veluti mercedem reddas magistris tuis, quod eos, qui philosophari non possunt, ad ista seducis, quae tibi tamquam superiorum capaci esse inutilia confiteris; ut videlicet quicumque a philosophiae virtute remoti sunt, quae ardua nimis atque paucorum est, te auctore theurgos homines, a quibus non quidem in anima intellectuali, verum saltem in anima spiritali purgentur, inquirant, et quoniam istorum, quos philosophari piget, incomparabiliter maior est multitudo, plures ad secretos et inlicitos magistros tuos, quam ad scholas Platonicas venire cogantur. hoc enim tibi inmundissimi daemones, deos aetherios se esse fingentes, quorum praedicator et angelus factus es, promiserunt, quod in anima spiritali theurgica arte purgati ad patrem quidem non redeunt, sed super aerias plagas inter deos aetherios habitabunt. non audit ista hominum multitudo, propter quos a daemonum dominatu liberandos Christus advenit. in illo enim habent misericordissimam purgationem et mentis et spiritus et corporis sui. propterea quippe totum hominem sine peccato ille suscepit, ut totum, quo constat homo, a peccatorum peste sanaret. quem tu quoque utinam cognovisses eique te potius quam vel tuae virtuti, quae humana, fragilis et infirma est, vel perniciosissimae curiositati sanandum tutius commisisses. non enim te decepisset, quem vestra, ut tu ipse scribis, oracula sanctum inmortalemque confessa sunt; de quo etiam poeta nobilissimus poetice quidem, quia in alterius adumbrata persona, veraciter tamen, si ad ipsum referas, dixit:

te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,

inrita perpetua soluent formidine terras.

ea quippe dixit, quae etiam multum proficientium in virtute iustitiae possunt propter huius vitae infirmitatem, etsi non scelera, scelerum tamen manere vestigia, quae nonnisi ab illo saluatore sanantur, de quo iste versus expressus est. nam utique non hoc a se ipso se dixisse Vergilius in Eclogae ipsius quarto ferme versu indicat, ubi ait:

ultima Cumaei venit iam carminis aetas;

unde hoc a Cumaea Sibylla dictum esse incunctanter apparet. theurgi vero illi vel potius daemones deorum species figuras que fingentes inquinant potius quam purgant humanum spiritum falsitate phantasmatum et deceptoria vanarum ludificatione formarum. quomodo enim purgent hominis spiritum, qui inmundum habent proprium? alioquin nullo modo carminibus inuidi hominis ligarentur ipsumque inane beneficium, quod praestaturi videbantur, aut metu premerent aut simili inuidentia denegarent. sufficit quod purgatione theurgica neque intellectualem animam, hoc est mentem nostram, dicis posse purgari, et ipsam spiritalem, id est nostrae animae partem mente inferiorem, quam tali arte purgari posse adseris, inmortalem tamen aeternamque non posse hac arte fieri confiteris. Christus autem vitam promittit aeternam; unde ad eum mundus vobis quidem stomachantibus, mirantibus tamen stupentibus que concurrit. quid prodest quia negare non potuisti errare homines theurgica disciplina et quam plurimos fallere per caecam insipientemque sententiam atque esse certissimum errorem agendo et supplicando ad principes angelosque decurrere, et rursum, quasi ne operam perdidisse videaris ista discendo mittis homines ad theurgos, ut per eos anima spiritalis purgetur illorum, qui non secundum intellectualem animam vivunt?

Caput XXVIII

Quibus persuasionibus Porphyrius obcaecatus non potuerit veram sapientiam, quod est Christus, agnoscere.

Mittis ergo homines in errorem certissimum, neque hoc tantum malum te pudet, cum virtutis et sapientiae profitearis amatorem; quam si vere ac fideliter amasses, Christum dei virtutem et dei sapientiam cognovisses nec ab eius saluberrima humilitate tumore inflatus vanae scientiae resiluisses. confiteris tamen etiam spiritalem animam sine theurgicis artibus et sine teletis, quibus frustra discendis elaborasti, posse continentiae virtute purgari. aliquando etiam dicis, quod teletae non post mortem elevant animam, ut iam nec eidem ipsi, quam spiritalem vocas, aliquid post huius vitae finem prodesse videantur; et tamen versas haec multis modis et repetis, ad nihil aliud, quantum existimo, nisi ut talium quoque rerum quasi peritus appareas et placeas inlicitarum artium curiosis, vel ad eas facias ipse curiosos. sed bene, quod metuendam dicis hanc artem vel legum periculis vel ipsius actionis. atque utinam hoc saltem abs te miseri audiant et inde, ne illic absorbeantur, abscedant aut eo penitus non accedant. ignorantiam certe et propter eam multa vitia per nullas teletas purgari dicis, sed per solum PATRIKO\N NOU=N, id est paternam mentem sive intellectum, qui paternae est conscius voluntatis. hunc autem Christum esse non credis; contemnis enim eum propter corpus ex femina acceptum et propter crucis obprobrium, excelsam videlicet sapientiam spretis atque abiectis infimis idoneus de superioribus carpere. at ille inplet, quod prophetae sancti de illo veraciter praedixerunt: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. non enim suam in eis perdit et reprobat, quam ipse donavit, sed quam sibi adrogant, qui non habent ipsius. unde commemorato isto prophetico testimonio sequitur et dicit apostolus: ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? nonne stultam fecit deus sapientiam huius mundi? nam quoniam in dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. quoniam quidem Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt; nos autem, inquit, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis Christum dei virtutem et dei sapientiam; quoniam stultum dei sapientius est hominibus, et infirmum dei fortius est hominibus. hoc quasi stultum et infirmum tamquam sua virtute sapientes fortesque contemnunt. sed haec est gratia, quae sanat infirmos, non superbe iactantes falsam beatitudinem suam, sed humiliter potius veram miseriam confitentes.

Caput XXIX

De incarnatione domini nostri Iesu Christi, quam confiteri Platonicorum erubescit inpietas.

Praedicas patrem et eius filium, quem vocas paternum intellectum seu mentem, et horum medium, quem putamus te dicere spiritum sanctum, et more vestro appellas tres deos. ubi, etsi verbis indisciplinatis utimini, videtis tamen qualitercumque et quasi per quaedam tenuis imaginationis umbracula, quo nitendum sit; sed incarnationem incommutabilis filii dei, qua saluamur, ut ad illa, quae credimus vel ex quantulacumque parte intellegimus, venire possimus, non vultis agnoscere. itaque videtis utcumque, etsi de longinquo, etsi acie caligante, patriam in qua manendum est, sed viam qua eundum est non tenetis. confiteris tamen gratiam, quandoquidem ad deum per virtutem intellegentiae pervenire paucis dicis esse concessum. non enim dicis: paucis placuit, vel: pauci voluerunt; sed cum dicis esse concessum, procul dubio dei gratiam, non hominis sufficientiam confiteris. uteris etiam hoc verbo apertius, ubi Platonis sententiam sequens nec ipse dubitas in hac vita hominem nullo modo ad perfectionem sapientiae pervenire, secundum intellectum tamen viventibus omne quod deest providentia dei et gratia post hanc vitam posse conpleri. o si cognovisses dei gratiam per Iesum Christum dominum nostrum ipsamque eius incarnationem, qua hominis animam corpusque suscepit, summum esse exemplum gratiae videre potuisses. sed quid faciam? scio me frustra loqui mortuo, sed quantum ad te adtinet: quantum autem ad eos, qui te magni pendunt et te vel qualicumque amore sapientiae vel curiositate artium, quas non debuisti discere, diligunt, quos potius in tua conpellatione adloquor, fortasse non frustra. gratia dei non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus dei filius in se incommutabiliter manens indueretur hominem et spem dilectionis suae daret hominibus homine medio, qua ad illum ab hominibus veniretur, qui tam longe erat inmortalis a mortalibus, incommutabilis a commutabilibus, iustus ab inpiis, beatus a miseris. et quia naturaliter indidit nobis, ut beati inmortalesque esse cupiamus, manens beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod timemus. sed huic veritati ut possetis adquiescere, humilitate opus erat, quae cervici vestrae difficillime persuaderi potest. quid enim incredibile dicitur, praesertim vobis qui talia sapitis, quibus ad hoc credendum vos ipsos admonere debeatis; quid, inquam, vobis incredibile dicitur, cum dicitur deus adsumpsisse humanam animam et corpus? vos certe tantum tribuitis animae intellectuali, quae anima utique humana est, ut eam consubstantialem paternae illi menti, quem dei filium confitemini, fieri posse dicatis. quid ergo incredibile est, si aliqua una intellectualis anima modo quodam ineffabili et singulari pro multorum salute suscepta est? corpus vero animae cohaerere, ut homo totus et plenus sit, natura ipsa nostra teste cognoscimus. quod nisi usitatissimum esset, hoc profecto esset incredibilius; facilius quippe in fidem recipiendum est, etsi humanum divino, etsi mutabilem incommutabili, tamen spiritum spiritui, aut ut verbis utar quae in usu habetis, incorporeum incorporeo, quam corpus incorporeo cohaerere. an forte vos offendit inusitatus corporis partus ex virgine? neque hoc debet offendere, immo potius ad pietatem suscipiendam debet adducere, quod mirabilis mirabiliter natus est. an vero quod ipsum corpus morte depositum et in melius resurrectione mutatum iam incorruptibile neque mortale in superna subuexit, hoc fortasse credere recusatis intuentes Porphyrium in his ipsis libris, ex quibus multa posui, quos de regressu animae scripsit tam crebro praecipere omne corpus esse fugiendum, ut anima possit beata permanere cum deo? sed ipse potius ista sentiens corrigendus fuit, praesertim cum de anima mundi huius visibilis et tam ingentis corporeae molis cum illo tam incredibilia sapiatis. Platone quippe auctore animal esse dicitis mundum et animal beatissimum, quod vultis esse etiam sempiternum. quomodo ergo nec umquam soluetur a corpore, nec umquam carebit beatitudine, si, ut beata sit anima, corpus sit omne fugiendum? solem quoque istum et cetera sidera non solum in libris vestris corpora esse fatemini, quod vobis cum omnes homines et conspicere non cunctantur et dicere verum etiam altiore, ut putatis, peritia haec esse animalia beatissima perhibetis et cum his corporibus sempiterna. quid ergo est, quod, cum vobis fides Christiana suadetur, tunc obliviscimini, aut ignorare vos fingitis, quid disputare aut docere soleatis? quid causae est, cur propter opiniones vestras, quas vos ipsi obpugnatis, Christiani esse nolitis, nisi quia Christus humiliter venit et vos superbi estis? qualia sanctorum corpora in resurrectione futura sint, potest aliquanto scrupulosius inter Christianarum scripturarum doctissimos disputari; futura tamen sempiterna minime dubitamus, et talia futura, quale sua resurrectione Christus demonstravit exemplum. sed qualiacumque sint, cum incorruptibilia prorsus et inmortalia nihiloque animae contemplationem, qua in deo figitur, inpedientia praedicentur vosque etiam dicatis esse in caelestibus inmortalia corpora inmortaliter beatorum: quid est quod, ut beati simus, omne corpus fugiendum esse opinamini, ut fidem Christianam quasi rationabiliter fugere videamini, nisi quia illud est, quod iterum dico: Christus est humilis, vos superbi? an forte corrigi pudet? et hoc vitium nonnisi superborum est. pudet videlicet doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi, qui piscatorem suo spiritu docuit sapere ac dicere: in principio erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non conprehenderunt. quod initium sancti evangelii, cui nomen est secundum Iohannem, quidam Platonicus, sicut a sancto sene Simpliciano, qui postea Mediolanensi ecclesiae praesedit episcopus, solebamus audire, aureis litteris conscribendum et per omnes ecclesias in locis eminentissimis proponendum esse dicebat. sed ideo viluit superbis deus ille magister, quia verbum caro factum est et habitavit in nobis; ut parum sit miseris quod aegrotant, nisi se etiam in ipsa aegritudine extollant et de medicina, qua sanari poterant, erubescant. non enim hoc faciunt ut erigantur, sed ut cadendo gravius adfligantur.

Caput XXX

Quanta Platonici dogmatis Porphyrius refutaverit et dissentiendo correxerit.

Si post Platonem aliquid emendare existimatur indignum, cur ipse Porphyrius nonnulla et non parva emendavit? nam Platonem animas hominum post mortem revolui usque ad corpora bestiarum scripsisse certissimum est. hanc sententiam Porphyrii doctor tenuit et Plotinus; Porphyrio tamen iure displicuit. in hominum sane non sua quae dimiserant, sed alia nova corpora redire humanas animas arbitratus est. puduit scilicet illud credere, ne mater fortasse filium in mulam revoluta vectaret; et non puduit hoc credere, ubi revoluta mater in puellam filio forsitan nuberet. quanto creditur honestius, quod sancti et veraces angeli docuerunt, quod prophetae dei spiritu acti locuti sunt, quod ipse quem venturum saluatorem praemissi nuntii praedixerunt, quod missi apostoli qui orbem terrarum evangelio repleverunt, – quanto, inquam, honestius creditur reverti animas semel ad corpora propria quam reverti totiens ad diversa. verumtamen, ut dixi, ex magna parte correctus est in hac opinione Porphyrius, ut saltem in solos homines humanas animas praecipitari posse sentiret, beluinos autem carceres evertere minime dubitaret. dicit etiam ad hoc deum animam mundo dedisse, ut materiae cognoscens mala ad patrem recurreret nec aliquando iam talium polluta contagione teneretur. ubi etsi aliquid inconvenienter sapit – magis enim data est corpori, ut bona faceret; non enim mala disceret, si non faceret -, in eo tamen aliorum Platonicorum opinionem et non in re parva emendavit, quod mundatam ab omnibus malis animam et cum patre constitutam numquam iam mala mundi huius passuram esse confessus est. qua sententia profecto abstulit, quod esse Platonicum maxime perhibetur: ut mortuos ex vivis, ita vivos ex mortuis semper fieri; falsum que esse ostendit, quod Platonice videtur dixisse Vergilius, in campos Elysios purgatas animas missas – quo nomine tamquam per fabulam videntur significari gaudia beatorum – ad fluvium Letheum evocari, hoc est ad oblivionem praeteritorum:

scilicet inmemores supera ut conuexa revisant

rursus et incipiant in corpora velle reverti.

merito displicuit hoc Porphyrio, quoniam revera credere stultum est ex illa vita, quae beatissima esse non poterit nisi de sua fuerit aeternitate certissima, desiderare animas corruptibilium corporum labem et inde ad ista remeare, tamquam hoc agat summa purgatio, ut inquinatio requiratur. si enim quod perfecte mundantur hoc efficit, ut omnium obliviscantur malorum, malorum autem oblivio facit corporum desiderium, ubi rursus inplicentur malis: profecto erit infelicitatis causa summa felicitas et stultitiae causa perfectio sapientiae et inmunditiae causa summa mundatio. nec veritate ibi beata erit anima, quamdiucumque erit, ubi oportet fallatur, ut beata sit. non enim beata erit nisi secura; ut autem secura sit, falso putabit semper se beatam fore, quoniam aliquando erit et misera. cui ergo gaudendi causa falsitas erit, quomodo de veritate gaudebit? vidit hoc Porphyrius purgatamque animam ob hoc reverti dixit ad patrem, ne aliquando iam malorum polluta contagione teneatur. falso igitur a quibusdam est Platonicis creditus quasi necessarius orbis ille ab eisdem abeundi et ad eadem revertendi. quod etiamsi verum esset, quid hoc scire prodesset, nisi forte inde se nobis auderent praeferre Platonici, quia id nos in hac vita iam nesciremus, quod ipsi in alia meliore vita purgatissimi et sapientissimi fuerant nescituri et falsum credendo beati futuri? quod si absurdissimum et stultissimum est dicere, Porphyrii profecto est praeferenda sententia his, qui animarum circulo alternantem semper beatitudinem et miseriam suspicati sunt. quod si ita est, ecce Platonicus in melius a Platone dissentit; ecce vidit, quod ille non vidit, nec post talem ac tantum magistrum refugit correctionem, sed homini praeposuit veritatem.

Caput XXXI

Contra argumentum Platonicorum, quo animam humanam deo adserunt esse coaeternam.

Cur ergo non potius divinitati credimus de his rebus, quas humano ingenio peruestigare non possumus, quae animam quoque ipsam non deo coaeternam, sed creatam dicit esse, quae non erat? ut enim hoc Platonici nollent credere, hanc utique causam idoneam sibi videbantur adferre, quia, nisi quod semper antea fuisset, sempiternum deinceps esse non posset; quamquam et de mundo et de his, quos in mundo deos a deo factos scribit Plato, apertissime dicat eos esse coepisse et habere initium, finem tamen non habituros, sed per conditoris potentissimam voluntatem in aeternum mansuros esse perhibeat. verum id quomodo intellegant inuenerunt, non esse hoc videlicet temporis, sed substitutionis initium. sicut enim, inquiunt, si pes ex aeternitate semper fuisset in puluere, semper ei subesset vestigium, quod tamen vestigium a calcante factum nemo dubitaret, nec alterum altero prius esset, quamvis alterum ab altero factum esset: sic, inquiunt, et mundus atque in illo di creati et semper fuerunt semper existente qui fecit, et tamen facti sunt. numquid ergo, si anima semper fuit, etiam miseria eius semper fuisse dicenda est? porro si aliquid in illa, quod ex aeterno non fuit, esse coepit ex tempore, cur non fieri potuerit, ut ipsa esset ex tempore quae antea non fuisset? deinde beatitudo quoque eius post experimentum malorum firmior et sine fine mansura, sicut iste confitetur, procul dubio coepit ex tempore, et tamen semper erit, cum antea non fuerit. illa igitur omnis argumentatio dissoluta est, qua putatur nihil esse posse sine fine temporis, nisi quod initium non habet temporis. inventa est enim animae beatitudo, quae cum initium temporis habuerit, finem temporis non habebit. quapropter divinae auctoritati humana cedat infirmitas, eisque beatis et inmortalibus de vera religione credamus, qui sibi honorem non expetunt, quem deo suo, qui etiam noster est, deberi sciunt, nec iubent, ut sacrificium faciamus, nisi ei tantum, cuius et nos cum illis, ut saepe dixi et saepe dicendum est, sacrificium esse debemus, per eum sacerdotem offerendi, qui in homine, quem suscepit, secundum quem et sacerdos esse voluit, etiam usque ad mortem sacrificium pro nobis dignatus est fieri.

Caput XXXII

De universali via animae liberandae, quam Porphyrius male quaerendo non repperit, et quam sola gratia Christiana reseravit.

Haec est religio, quae universalem continet viam animae liberandae, quoniam nulla nisi hac liberari potest. haec est enim quodammodo regalis via, quae una ducit ad regnum, non temporali fastigio nutabundum, sed aeternitatis firmitate securum. cum autem dicit Porphyrius in primo iuxta finem de regressu animae libro nondum receptum in unam quandam sectam, quae universalem contineat viam animae liberandae, vel a philosophia verissima aliqua vel ab Indorum moribus ac disciplina, aut inductione Chaldaeorum aut alia qualibet via, nondumque in suam notitiam eandem viam historiali cognitione perlatam: procul dubio confitetur esse aliquam, sed nondum in suam venisse notitiam. ita ei non sufficiebat quidquid de anima liberanda studiosissime didicerat sibique vel potius aliis nosse ac tenere videbatur. sentiebat enim adhuc sibi deesse aliquam praestantissimam auctoritatem, quam de re tanta sequi oporteret. cum autem dicit vel a philosophia verissima aliqua nondum in suam notitiam pervenisse sectam, quae universalem contineat viam animae liberandae: satis, quantum arbitror, ostendit vel eam philosophiam, in qua ipse philosophatus est, non esse verissimam, vel ea non contineri talem viam. et quomodo iam potest esse verissima, qua non continetur haec via? nam quae alia via est universalis animae liberandae, nisi qua universae animae liberantur ac per hoc sine illa nulla anima liberatur? cum autem addit et dicit: vel ab Indorum moribus ac disciplina, vel ab inductione Chaldaeorum vel alia qualibet via, manifestissima voce testatur neque illis quae ab Indis neque illis quae a Chaldaeis didicerat hanc universalem viam liberandae animae contineri; et utique se a Chaldaeis oracula divina sumpsisse, quorum adsiduam commemorationem facit, tacere non potuit. quam vult ergo intellegi animae liberandae universalem viam nondum receptam vel ex aliqua verissima philosophia vel ex earum gentium doctrinis, quae magnae velut in divinis rebus habebantur, quia plus apud eas curiositas valuit quorumque angelorum cognoscendorum et colendorum, nondumque in suam notitiam historiali cognitione perlatam? quaenam ista est universalis via, nisi quae non suae cuique genti propria, sed universis gentibus quae communis esset divinitus inpertita est? quam certe iste homo non mediocri ingenio praeditus esse non dubitat. providentiam quippe divinam sine ista universali via liberandae animae genus humanum relinquere potuisse non credit. neque enim ait non esse, sed hoc tantum bonum tantumque adiutorium nondum receptum, nondum in suam notitiam esse perlatum; nec mirum. tunc enim Porphyrius erat in rebus humanis, quando ista liberandae animae universalis via, quae non est alia quam religio Christiana, obpugnari permittebatur ab idolorum daemonumque cultoribus regibusque terrenis, propter adserendum et consecrandum martyrum numerum, hoc est testium veritatis, per quos ostenderetur omnia corporalia mala pro fide pietatis et commendatione veritatis esse toleranda. videbat ergo ista Porphyrius et per huiusmodi persecutiones cito istam viam perituram et propterea non esse ipsam liberandae animae universalem putabat, non intellegens hoc, quod eum movebat et quod in eius electione perpeti metuebat, ad eius confirmationem robustioremque commendationem potius pertinere. haec est igitur animae liberandae universalis via, id est universis gentibus divina miseratione concessa, cuius profecto notitia ad quoscumque iam venit et ad quoscumque ventura est, nec debuit nec debebit ei dici: quare modo? et: quare sero? quoniam mittentis consilium non est humano ingenio penetrabile. quod sensit etiam iste, cum dixit, nondum receptum hoc donum dei et nondum in suam notitiam fuisse perlatum neque enim propterea verum non esse iudicavit, quia nondum in fidem suam receptum fuerat vel in notitiam nondum peruenerat. haec est, inquam, liberandorum credentium universalis via, de qua fidelis Abraham divinum accepit oraculum: in semine tuo benedicentur omnes gentes. qui fuit quidem gente Chaldaeus, sed ut talia promissa perciperet et ex illo propagaretur semen dispositum per angelos in manu mediatoris, in quo esset ista liberandae animae universalis via, hoc est omnibus gentibus data, iussus est discedere de terra sua et de cognatione sua et de domo patris sui. tunc ipse primitus a Chaldaeorum superstitionibus liberatus unum verum deum sequendo coluit, cui haec promittenti fideliter credidit. haec est universalis via, de qua in sancta prophetia dictum est: deus misereatur nostri et benedicat nos; inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. unde tanto post ex Abrahae semine carne suscepta de ipso ait ipse saluator: ego sum via, veritas et vita. haec est universalis via, de qua tanto ante praedictum est: erit in novissimis diebus manifestatus mons domus domini, paratus super cacumina montium et extolletur super colles, et venient ad eum universae gentes et ingredientur nationes multae et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob; et adnuntiabit nobis viam suam, et ingrediemur in eam. ex Sion enim prodiet lex et verbum domini ab Hierusalem. via ergo ista non est unius gentis, sed universarum gentium; et lex verbumque domini non in Sion et Hierusalem remansit, sed inde processit, ut se per universa diffunderet. unde ipse mediator post resurrectionem suam discipulis trepidantibus ait: oportebat inpleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis, quia oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem. haec est igitur universalis animae liberandae via, quam sancti angeli sanctique prophetae prius in paucis hominibus ubi potuerunt dei gratiam reperientibus et maxime in Hebraea gente, cuius erat ipsa quodammodo sacrata respublica in prophetationem et praenuntiationem civitatis dei ex omnibus gentibus congregandae, et tabernaculo et templo et sacerdotio et sacrificiis significaverunt et eloquiis quibusdam manifestis, plerisque mysticis praedixerunt: praesens autem in carne ipse mediator et beati eius apostoli iam testamenti novi gratiam revelantes apertius indicarunt, quae aliquanto occultius superioribus sunt significata temporibus, pro aetatum generis humani distributione, sicut eam deo sapienti placuit ordinare, mirabilium operum divinorum, quorum superius pauca iam posui, contestantibus signis. non enim apparuerunt tantummodo visiones angelicae et caelestium ministrorum sola verba sonuerunt, verum etiam hominibus dei verbo simplicis pietatis agentibus spiritus inmundi de hominum corporibus ac sensibus pulsi sunt, vitia corporis languoresque sanati, fera animalia terrarum et aquarum, volatilia caeli, ligna, elementa, sidera divina iussa fecerunt, inferna cesserunt, mortui revixerunt; exceptis ipsius saluatoris propriis singularibusque miraculis, maxime nativitatis et resurrectionis, quorum in uno maternae virginitatis tantummodo sacramentum, in altero autem etiam eorum, qui in fine resurrecturi sunt, demonstravit exemplum. haec via totum hominem mundat et inmortalitati mortalem ex omnibus quibus constat partibus praeparat. ut enim non alia purgatio ei parti quaereretur, quam vocat intellectualem Porphyrius, alia ei, quam vocat spiritalem, aliaque ipsi corpori: propterea totum suscepit veracissimus potentissimusque mundator atque saluator. praeter hanc viam, quae, partim cum haec futura praenuntiantur, partim cum facta nuntiantur, numquam generi humano defuit, nemo liberatus est, nemo liberatur, nemo liberabitur. quod autem Porphyrius universalem viam animae liberandae nondum in suam notitiam historiali cognitione dicit esse perlatam: quid hac historia vel inlustrius inveniri potest, quae universum orbem tanto apice auctoritatis obtinuit, vel fidelius, in qua ita narrantur praeterita, ut futura etiam praedicantur, quorum multa videmus inpleta, ex quibus ea quae restant sine dubio speremus inplenda? non enim potest Porphyrius vel quicumque Platonici etiam in hac via quasi terrenarum rerum et ad vitam istam mortalem pertinentium divinationem praedictionemque contemnere, quod merito in aliis vaticinationibus et quorumlibet modorum vel artium divinationibus faciunt. negant enim haec vel magnorum hominum vel magni esse pendenda, et recte. nam vel inferiorum fiunt praesensione causarum, sicut arte medicinae quibusdam antecedentibus signis plurima eventura valetudine praevidentur; vel inmundi daemones sua disposita facta praenuntiant, quorum ius et in mentibus atque cupiditatibus iniquorum ad quaeque congruentia facta ducendis quodammodo sibi vindicant, et in materia infima fragilitatis humanae. non talia sancti homines in ista universali animarum liberandarum via gradientes tamquam magna prophetare curarunt, quamvis et ista eos non fugerint et ab eis saepe praedicta sint ad eorum fidem faciendam, quae mortalium sensibus non poterant intimari nec ad experimentum celeri facilitate perduci. sed alia erant vere magna atque divina, quae quantum dabatur cognita dei voluntate futura nuntiabant. Christus quippe in carne venturus et quae in illo tam clara perfecta sunt atque in eius nomine inpleta, paenitentia hominum et ad deum conversio voluntatum, remissio peccatorum, gratia iustitiae, fides piorum et per universum orbem in veram divinitatem multitudo credentium, culturae simulacrorum daemonumque subversio et a tentationibus exercitatio, proficientium purgatio et liberatio ab omni malo, iudicii dies, resurrectio mortuorum, societatis inpiorum aeterna damnatio regnumque aeternum gloriosissimae civitatis dei conspectu eius inmortaliter perfruentis in huius viae scripturis praedicta atque promissa sunt; quorum tam multa inpleta conspicimus, ut recta pietate futura esse cetera confidamus. huius viae rectitudinem usque ad deum videndum eique in aeternum cohaerendum in sanctarum scripturarum qua praedicatur atque adseritur veritate quicumque non credunt et ob hoc nec intellegunt, obpugnare possunt, sed expugnare non possunt. quapropter in decem istis libris, etsi minus quam nonnullorum de nobis expectabat intentio, tamen quorundam studio, quantum verus deus et dominus adiuvare dignatus est, satisfecimus refutando contradictiones inpiorum, qui conditori sanctae civitatis, de qua disputare instituimus, deos suos praeferunt. quorum decem librorum quinque superiores adversus eos conscripti sunt, qui propter bona vitae huius deos colendos putant; quinque autem posteriores adversus eos, qui cultum deorum propter vitam, quae post mortem futura est, servandum existimant. deinceps itaque, ut in primo libro polliciti sumus, de duarum civitatum, quas in hoc saeculo perplexas diximus inuicemque permixtas, exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum divinitus adiuvabor, expediam.