De civitate Dei contra paganos libri XXII

De civitate Dei contra paganos libri XXII » LIBER VIII


LIBER VIII

Breviculus

[8,1] De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.

[8,2] De duobus philosophorum generibus, id est Italico et Ionico, eorumque auctoribus.

[8,3] De Socratica disciplina.

[8,4] De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.

[8,5] Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.

[8,6] De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.

[8,7] Quanto excellentiores ceteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

[8,8] Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

[8,9] De ea philosophia, quae ad veritatem fidei Christianae propius accessit.

[8,10] Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani.

[8,11] Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquavit.

[8,12] Quod etiam Platonici, licet de uno vero deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.

[8,13] De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.

[8,14] De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.

[8,15] Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

[8,16] Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

[8,17] An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.

[8,18] Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.

[8,19] De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

[8,20] An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

[8,21] An daemonibus nuntiis et interpretibus di utantur fallique se ab eis aut ignorent aut velint.

[8,22] De abiciendo cultu daemonum contra Apuleium.

[8,23] Quid Hermes Trismegistus de idolatria senserit et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas.

[8,24] Quomodo Hermes parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum.

[8,25] De his, quae sanctis angelis et hominibus bonis possunt esse communia.

[8,26] Quod omnis religio paganorum circa homines mortuos fuerit inplicata.

[8,27] De modo honoris, quem Christiani martyribus inpendunt.

Caput I

De quaestione naturalis theologiae cum philosophis excellentioris scientiae discutienda.

Nunc intentiore nobis opus est animo multo quam erat in superiorum solutione quaestionum et explicatione librorum. de theologia quippe, quam naturalem vocant, non cum quibuslibet hominibus – non enim fabulosa est vel civilis, hoc est vel theatrica vel urbana; quarum altera iactitat deorum crimina, altera indicat deorum desideria criminosiora ac per hoc malignorum potius daemonum quam deorum -, sed cum philosophis est habenda conlatio; quorum ipsum nomen si Latine interpretemur, amorem sapientiae profitetur. porro si sapientia deus est, per quem facta sunt omnia, sicut divina auctoritas veritasque monstravit, verus philosophus est amator dei. sed quia res ipsa, cuius hoc nomen est, non est in omnibus, qui hoc nomine gloriantur – neque enim continuo verae sapientiae sunt amatores quicumque appellantur philosophi – profecto ex omnibus, quorum sententias ex litteris nosse potuimus, eligendi sunt cum quibus non indigne quaestio ista tractetur. neque enim hoc opere omnes omnium philosophorum vanas opiniones refutare suscepi, sed eas tantum, quae ad theologian pertinent, quo verbo Graeco significari intellegimus de divinitate rationem sive sermonem; nec eas omnium, sed eorum tantum, qui cum et esse divinitatem et humana curare consentiant, non tamen sufficere unius incommutabilis dei cultum ad vitam adipiscendam etiam post mortem beatam, sed multos ab illo sane uno conditos atque institutos ob eam causam colendos putant. hi iam etiam Varronis opinionem veritatis propinquitate transcendunt; siquidem ille totam theologian naturalem usque ad mundum istum vel animam eius extendere potuit, isti vero supra omnem animae naturam confitentur deum, qui non solum mundum istum visibilem, qui saepe caeli et terrae nomine nuncupatur, sed etiam omnem omnino animam fecerit, et qui rationalem et intellectualem, cuius generis anima humana est, participatione sui luminis incommutabilis et incorporei beatam facit. hos philosophos Platonicos appellatos a Platone doctore vocabulo derivato nullus, qui haec vel tenuiter audivit, ignorat. de hoc igitur Platone, quae necessaria praesenti quaestioni existimo, breviter attingam, prius illos commemorans, qui eum in eodem genere litterarum tempore praecesserunt.

Caput II

De duobus philosophorum generibus, id est Italico et Ionico, eorumque auctoribus.

Quantum enim adtinet ad litteras Graecas, quae lingua inter ceteras gentium clarior habetur, duo philosophorum genera traduntur: unum Italicum ex ea parte Italiae, quae quondam magna Graecia nuncupata est; alterum Ionicum in eis terris, ubi et nunc Graecia nominatur. Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo etiam ferunt ipsum philosophiae nomen exortum. nam cum antea sapientes appellarentur, qui modo quodam laudabilis vitae aliis praestare videbantur, iste interrogatus, quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientiae; quoniam sapientem profiteri adrogantissimum videbatur. Ionici vero generis princeps fuit Thales Milesius, unus illorum septem, qui sunt appellati sapientes. sed illi sex vitae genere distinguebantur et quibusdam praeceptis ad bene vivendum adcommodatis; iste autem Thales, ut successores etiam propagaret, rerum naturam scrutatus suasque disputationes litteris mandans eminuit maximeque admirabilis extitit, quod astrologiae numeris conprehensis defectus solis et lunae etiam praedicere potuit. aquam tamen putavit rerum esse principium et hinc omnia elementa mundi ipsumque mundum et quae in eo gignuntur existere. nihil autem huic operi, quod mundo considerato tam mirabile aspicimus, ex divina mente praeposuit. huic successit Anaximander, eius auditor, mutavitque de rerum natura opinionem. non enim ex una re, sicut Thales ex umore, sed ex suis propriis principiis quasque res nasci putavit. quae rerum principia singularum esse credidit infinita, et innumerabiles mundos gignere et quaecumque in eis oriuntur; eosque mundos modo dissolui, modo iterum gigni existimavit, quanta quisque aetate sua manere potuerit; nec ipse aliquid divinae menti in his rerum operibus tribuens. iste Anaximenen discipulum et successorem reliquit, qui omnes rerum causas aeri infinito dedit, nec deos negavit aut tacuit; non tamen ab ipsis aerem factum, sed ipsos ex aere ortos credidit. Anaxagoras vero eius auditor harum rerum omnium, quas videmus, effectorem divinum animum sensit et dixit ex infinita materia, quae constaret dissimilibus inter se particulis rerum omnium, similibus quibusque suis et propriis singula fieri, sed animo faciente divino. Diogenes quoque Anaximenis alter auditor, aerem quidem dixit rerum esse materiam, de qua omnia fierent; sed eum esse compotem divinae rationis, sine qua nihil ex eo fieri posset. Anaxagorae successit auditor eius Archelaus. etiam ipse de particulis inter se similibus, quibus singula quaeque fierent, ita putavit constare omnia, ut inesse etiam mentem diceret, quae corpora aeterna, id est illas particulas, coniungendo et dissipando ageret omnia. Socrates huius discipulus fuisse perhibetur, magister Platonis, propter quem breviter cuncta ista recolui.

Caput III

De Socratica disciplina.

Socrates ergo primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. non mihi autem videtur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae vitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum inuigilasse ac laborasse videtur industria, an vero, sicut de illo quidam benevolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in divina conari. quandoquidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas nonnisi in unius ac summi dei voluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intellegentiae puritate conspiceret. constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse videbatur, vel confessa ignorantia sua vel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque versasse. unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat, Atheniensium civitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conversa, ut unus eorum obpressus vi multitudinis interiret, exilio autem voluntario atque perpetuo poenam similem alter evaderet. tam praeclara igitur vitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest. quod in Socratis disputationibus, dum omnia movet adserit destruit, quoniam non evidenter apparuit, quod cuique placuit inde sumpserunt et ubi cuique visum est constituerunt finem boni. finis autem boni appellatur, quo quisque cum peruenerit beatus est. sic autem diversas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut – quod vix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores – quidam summum bonum esse dicerent voluptatem, sicut Aristippus; quidam virtutem, sicut Antisthenes. sic alii atque alii aliud atque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.

Caput IV

De praecipuo inter Socratis discipulos Platone, qui omnem philosophiam triplici partitione distinxit.

Sed inter discipulos Socratis, non quidem inmerito, excellentissima gloria claruit, qua omnino ceteros obscuraret, Plato. qui cum esset Atheniensis honesto apud suos loco natus et ingenio mirabili longe suos condiscipulos anteiret, parum tamen putans perficiendae philosophiae sufficere se ipsum ac Socraticam disciplinam, quam longe ac late potuit peregrinatus est, quaquaversum eum alicuius nobilitatae scientiae percipiendae fama rapiebat. itaque et in Aegypto didicit quaecumque magna illic habebantur atque docebantur, et inde in eas Italiae partes veniens, ubi Pythagoreorum fama celebrabatur, quidquid Italicae philosophiae tunc florebat, auditis eminentioribus in ea doctoribus facillime conprehendit. et quia magistrum Socratem singulariter diligebat, eum loquentem faciens fere in omnibus sermonibus suis etiam illa, quae vel ab aliis didicerat, vel ipse quanta potuerat intellegentia viderat, cum illius lepore et moralibus disputationibus temperavit. itaque cum studium sapientiae in actione et contemplatione versetur, unde una pars eius activa, altera contemplativa dici potest – quarum activa ad agendam vitam, id est ad mores instituendos pertinet, contemplativa autem ad conspiciendas naturae causas et sincerissimam veritatem -: Socrates in activa excelluisse memoratur; Pythagoras vero magis contemplativae, quibus potuit intellegentiae viribus, institisse. proinde Plato utrumque iungendo philosophiam perfecisse laudatur, quam in tres partes distribuit: unam moralem, quae maxime in actione versatur; alteram naturalem, quae contemplationi deputata est; tertiam rationalem, qua verum disterminatur a falso. quae licet utrique, id est actioni et contemplationi, sit necessaria, maxime tamen contemplatio perspectionem sibi vindicat veritatis. ideo haec tripertitio non est contraria illi distinctioni, qua intellegitur omne studium sapientiae in actione et contemplatione consistere. quid autem in his vel de his singulis partibus Plato senserit, id est, ubi finem omnium actionum, ubi causam omnium naturarum, ubi lumen omnium rationum esse cognoverit vel crediderit, disserendo explicare et longum esse arbitror et temere adfirmandum esse non arbitror. cum enim magistri sui Socratis, quem facit in suis voluminibus disputantem, notissimum morem dissimulandae scientiae vel opinionis suae servare adfectat, quia et illi iste mos placuit, factum est ut etiam ipsius Platonis de rebus magnis sententiae non facile perspici possint. ex his tamen, quae apud eum leguntur, sive quae dixit, sive quae ab aliis dicta esse narravit atque conscripsit, quae sibi placita viderentur, quaedam commemorari et operi huic inseri oportet a nobis, vel ubi suffragatur religioni verae, quam fides nostra suscipit ac defendit, vel ubi ei videtur esse contrarius, quantum ad istam de uno deo et pluribus pertinet quaestionem, propter vitam, quae post mortem futura est, veraciter beatam. fortassis enim qui Platonem ceteris philosophis gentium longe recteque praelatum acutius atque veracius intellexisse ac secuti esse fama celebriore laudantur, aliquid tale de deo sentiunt, ut in illo inveniatur et causa subsistendi et ratio intellegendi et ordo vivendi; quorum trium unum ad naturalem, alterum ad rationalem, tertium ad moralem partem intellegitur pertinere. si enim homo ita creatus est, ut per id, quod in eo praecellit, adtingat illud, quod cuncta praecellit, id est unum verum optimum deum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit: ipse quaeratur, ubi nobis seria sunt omnia; ipse cernatur, ubi nobis certa sunt omnia; ipse diligatur, ubi nobis recta sunt omnia.

Caput V

Quod de theologia cum Platonicis potissimum disceptandum sit, quorum opinioni omnium philosophorum postponenda sint dogmata.

Si ergo Plato dei huius imitatorem cognitorem amatorem dixit esse sapientem, cuius participatione sit beatus, quid opus est excutere ceteros? nulli nobis quam isti propius accesserunt. cedat eis igitur non solum theologia illa fabulosa deorum criminibus oblectans animos inpiorum, nec solum etiam illa civilis, ubi inpuri daemones terrestribus gaudiis deditos populos deorum nomine seducentes humanos errores tamquam suos divinos honores habere voluerunt, ad spectandos suorum criminum ludos cultores suos tamquam ad suum cultum studiis inmundissimis excitantes et sibi delectabiliores ludos de ipsis spectatoribus exhibentes – ubi si qua velut honesta geruntur in templis, coniuncta sibi theatrorum obscenitate turpantur, et quaecumque turpia geruntur in theatris, comparata sibi templorum foeditate laudantur -, et ea, quae Varro ex his sacris quasi ad caelum et terram rerumque mortalium semina et actus interpretatus est – quia nec ipsa illis ritibus significantur, quae ipse insinuare conatur, et ideo veritas conantem non sequitur; et si ipsa essent, tamen animae rationali ea, quae infra illam naturali ordine constituta sunt, pro deo suo colenda non essent, nec sibi debuit praeferre tamquam deos eas res, quibus ipsam praetulit verus deus -, et ea, quae Numa Pompilius revera ad sacra eiusmodi pertinentia se cum sepeliendo curavit abscondi et aratro eruta senatus iussit incendi. – in eo genere sunt etiam illa, ut aliquid de Numa mitius suspicemur, quae Alexander Macedo scribit ad matrem sibi a magno antistite sacrorum Aegyptiorum quodam Leone patefacta, ubi non Picus et Faunus et Aeneas et Romulus vel etiam Hercules et Aesculapius et Liber Semela natus et Tyndaridae fratres et si quos alios ex mortalibus pro dis habent, sed ipsi etiam maiorum gentium di, quos Cicero in Tusculanis tacitis nominibus videtur adtingere, Iuppiter, Iuno, Saturnus, Vulcanus, Vesta et alii plurimi, quos Varro conatur ad mundi partes sive elementa transferre, homines fuisse produntur. timens enim et ille quasi revelata mysteria petens admonet Alexandrum, ut, cum ea matri conscripta insinuaverit, flammis iubeat concremari. – non solum ergo ista, quae duae theologiae, fabulosa continet et civilis, Platonicis philosophis cedant, qui verum deum et rerum auctorem et veritatis inlustratorem et beatitudinis largitorem esse dixerunt; sed alii quoque philosophi, qui corporalia naturae principia corpori deditis mentibus opinati sunt, cedant his tantis et tanti dei cognitoribus viris, ut Thales in umore, Anaximenes in aere, Stoici in igne, Epicurus in atomis, hoc est minutissimis corpusculis, quae nec dividi nec sentiri queunt, et quicumque alii, quorum enumeratione inmorari non est necesse, sive simplicia sive coniuncta corpora, sive vita carentia sive viventia, sed tamen corpora, causam principiumque rerum esse dixerunt. nam quidam eorum a rebus non vivis res vivas fieri posse crediderunt, sicut Epicurei; quidam vero a vivente quidem et viventia et non viventia, sed tamen a corpore corpora. nam Stoici ignem, id est corpus unum ex his quattuor elementis, quibus visibilis mundus hic constat, et viventem et sapientem et ipsius mundi fabricatorem atque omnium, quae in eo sunt, eumque omnino ignem deum esse putaverunt. hi et ceteri similes eorum id solum cogitare potuerunt, quod cum eis corda eorum obstricta carnis sensibus fabulata sunt. in se quippe habebant quod non videbant, et apud se imaginabantur quod foris viderant, etiam quando non videbant, sed tantummodo cogitabant. hoc autem in conspectu talis cogitationis iam non est corpus, sed similitudo corporis; illud autem, unde videtur in animo haec similitudo corporis, nec corpus est nec similitudo corporis; et unde videtur atque utrum pulchra an deformis sit iudicatur, profecto est melius quam ipsa quae iudicatur. haec mens hominis et rationalis animae natura est, quae utique corpus non est, si iam illa corporis similitudo, cum in animo cogitantis aspicitur atque iudicatur, nec ipsa corpus est. non est ergo nec terra nec aqua, nec aer nec ignis, quibus quattuor corporibus, quae dicuntur quattuor elementa, mundum corporeum videmus esse conpactum. porro si noster animus corpus non est, quomodo deus creator animi corpus est? cedant ergo et isti, ut dictum est, Platonicis; cedant et illi, quos quidem puduit dicere deum corpus esse, verumtamen eiusdem naturae, cuius ille est, animos nostros esse putaverunt; ita non eos movit tanta mutabilitas animae, quam dei naturae tribuere nefas est? sed dicunt: corpore mutatur animae natura, nam per se ipsa incommutabilis est. poterant isti dicere: corpore aliquo vulneratur caro, nam per se ipsa inuulnerabilis est. prorsus quod mutari non potest, nulla re potest, ac per hoc quod corpore mutari potest, aliqua re potest et ideo incommutabile recte dici non potest.

Caput VI

De Platonicorum sensu in ea parte philosophiae, quae physica nominatur.

Viderunt ergo isti philosophi, quos ceteris non inmerito fama atque gloria praelatos videmus, nullum corpus esse deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes deum. viderunt, quidquid mutabile est, non esse summum deum, et ideo animam omnem mutabilesque omnes spiritus transcenderunt quaerentes summum deum. deinde viderunt omnem speciem in re quacumque mutabili, qua est, quidquid illud est, quoquo modo et qualiscumque natura est, non esse posse nisi ab illo, qui vere est, quia incommutabiliter est. ac per hoc sive universi mundi corpus figuras qualitates ordinatumque motum et elementa disposita a caelo usque ad terram et quaecumque corpora in eis sunt, sive omnem vitam, vel quae nutrit et continet, qualis est in arboribus, vel quae et hoc habet et sentit, qualis est in pecoribus, vel quae et haec habet et intellegit, qualis est in hominibus, vel quae nutritorio subsidio non indiget, sed tantum continet sentit intellegit, qualis est in angelis, nisi ab illo esse non posse, qui simpliciter est; quia non aliud illi est esse, aliud vivere, quasi possit esse non vivens; nec aliud illi est vivere, aliud intellegere, quasi possit vivere non intellegens; nec aliud illi est intellegere, aliud beatum esse, quasi possit intellegere non beatus; sed quod illi est vivere, intellegere, beatum esse, hoc est illi esse. propter hanc incommutabilitatem et simplicitatem intellexerunt eum et omnia ista fecisse, et ipsum a nullo fieri potuisse. consideraverunt enim, quidquid est, vel corpus esse vel vitam, meliusque aliquid vitam esse quam corpus, speciemque corporis esse sensibilem, intellegibilem vitae. proinde intellegibilem speciem sensibili praetulerunt. sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri queunt; intellegibilia, quae conspectu mentis intellegi. nulla est enim pulchritudo corporalis sive in statu corporis, sicut est figura, sive in motu, sicut est cantilena, de qua non animus iudicet. quod profecto non posset, nisi melior in illo esset haec species, sine tumore molis, sine strepitu vocis, sine spatio vel loci vel temporis. sed ibi quoque nisi mutabilis esset, non alius alio melius de specie sensibili iudicaret; melius ingeniosior quam tardior, melius peritior quam inperitior, melius exercitatior quam minus exercitatus, et idem ipse unus, cum proficit, melius utique postea quam prius. quod autem recipit magis et minus, sine dubitatione mutabile est. unde ingeniosi et docti et in his exercitati homines facile collegerunt non esse in eis rebus primam speciem, ubi mutabilis esse convincitur. cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent: viderunt esse aliquid ubi prima esset incommutabilis et ideo nec conparabilis; atque ibi esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset et ex quo facta cuncta essent. ita quod notum est dei, manifestavit eis ipse, cum ab eis inuisibilia eius per ea, quae facta sunt, intellecta conspecta sunt: sempiterna quoque virtus eius et divinitas; a quo etiam visibilia et temporalia cuncta creata sunt. haec de illa parte, quam physicam, id est naturalem, nuncupant, dicta sint.

Caput VII

Quanto excellentiores ceteris in logica, id est rationali philosophia, Platonici sint habendi.

Quod autem adtinet ad doctrinam, ubi versatur pars altera, quae ab eis logica, id est rationalis, vocatur: absit ut his conparandi videantur qui posuerunt iudicium veritatis in sensibus corporis eorumque infidis et fallacibus regulis omnia, quae discuntur, metienda esse censuerunt, ut Epicurei et quicumque alii tales, ut etiam ipsi Stoici, qui cum vehementer amaverint sollertiam disputandi, quam dialecticam nominant, a corporis sensibus eam ducendam putarunt, hinc adseverantes animum concipere notiones, quas appellant E)/NNOIAS, earum rerum scilicet quas definiendo explicant; hinc propagari atque conecti totam discendi docendique rationem. ubi ego multum mirari soleo, cum pulchros dicant non esse nisi sapientes, quibus sensibus corporis istam pulchritudinem viderint, qualibus oculis carnis formam sapientiae decusque conspexerint. hi vero, quos merito ceteris anteponimus, discreverunt ea, quae mente conspiciuntur, ab his, quae sensibus adtinguntur, nec sensibus adimentes quod possunt, nec eis dantes ultra quam possunt. lumen autem mentium esse dixerunt ad discenda omnia eundem ipsum deum, a quo facta sunt omnia.

Caput VIII

Quod etiam in morali philosophia Platonici obtineant principatum.

Reliqua est pars moralis, quam Graeco vocabulo dicunt PA/QOS, ubi quaeritur de summo bono, quo referentes omnia quae agimus, et quod non propter aliud, sed propter se ipsum adpetentes idque adipiscentes nihil, quo beati simus, ulterius requiramus. ideo quippe et finis est dictus, quia propter hunc cetera volumus, ipsum autem nonnisi propter ipsum. hoc ergo beatificum bonum alii a corpore, alii ab animo, alii ab utroque homini esse dixerunt. videbant quippe ipsum hominem constare ex animo et corpore et ideo ab alterutro istorum duorum aut ab utroque bene sibi esse posse credebant, finali quodam bono, quo beati essent, quo cuncta quae agebant referrent atque id quo referendum esset non ultra quaererent. unde illi, qui dicuntur addidisse tertium genus bonorum, quod appellatur extrinsecus, sicuti est honor gloria pecunia et si quid huiusmodi, non sic addiderunt, ut finale esset, id est propter se ipsum adpetendum, sed propter aliud; bonum que esse hoc genus bonis, malum autem malis. ita bonum hominis qui vel ab animo vel a corpore vel ab utroque expetiverunt, nihil aliud quam ab homine expetendum esse putaverunt; sed qui id adpetiverunt a corpore, a parte hominis deteriore; qui vero ab animo, a parte meliore; qui autem ab utroque, a toto homine. sive ergo a parte qualibet sive a toto, nonnisi ab homine. nec istae differentiae, quoniam tres sunt, ideo tres, sed multas dissensiones philosophorum sectasque fecerunt, quia et de bono corporis et de bono animi et de bono utriusque diversi diversa opinati sunt. cedant igitur omnes illis philosophis, qui non dixerunt beatum esse hominem fruentem corpore vel fruentem animo, sed fruentem deo; non sicut corpore vel se ipso animus aut sicut amico amicus, sed sicut luce oculus, si aliquid ab his ad illa similitudinis adferendum est, quod quale sit, si deus ipse adiuverit, alio loco, quantum per nos fieri poterit, apparebit. nunc satis sit commemorare Platonem determinasse finem boni esse secundum virtutem vivere et ei soli evenire posse, qui notitiam dei habeat et imitationem nec esse aliam ob causam beatum; ideoque non dubitat hoc esse philosophari, amare deum, cuius natura sit incorporalis. unde utique colligitur tunc fore beatum studiosum sapientiae – id enim est philosophus -, cum frui deo coeperit. quamvis enim non continuo beatus sit, qui eo fruitur quod amat – multi enim amando ea, quae amanda non sunt, miseri sunt et miseriores cum fruuntur -: nemo tamen beatus est, qui eo quod amat non fruitur. nam et ipsi, qui res non amandas amant, non se beatos putant amando, sed fruendo. quisquis ergo fruitur eo, quod amat, verumque et summum bonum amat, quis eum beatum nisi miserrimus negat? ipsum autem verum ac summum bonum Plato dicit deum, unde vult esse philosophum amatorem dei, ut, quoniam philosophia ad beatam vitam tendit, fruens deo sit beatus qui deum amaverit.

Caput IX

De ea philosophia, quae ad veritatem fidei Christianae propius accessit.

Quicumque igitur philosophi de deo summo et vero ista senserunt, quod et rerum creatarum sit effector et lumen cognoscendarum et bonum agendarum, quod ab illo nobis sit et principium naturae et veritas doctrinae et felicitas vitae, sive Platonici adcommodatius nuncupentur, sive quodlibet aliud sectae suae nomen inponant; sive tantummodo Ionici generis, qui in eis praecipui fuerunt, ista senserint, sicut idem Plato et qui eum bene intellexerunt; sive etiam Italici, propter Pythagoram et Pythagoreos et si qui forte alii eiusdem sententiae indidem fuerunt; sive aliarum quoque gentium qui sapientes vel philosophi habiti sunt, Atlantici Libyes, Aegyptii, Indi, Persae, Chaldaei, Scythae, Galli, Hispani aliqui reperiuntur, qui hoc viderint ac docuerint: eos omnes ceteris anteponimus eosque nobis propinquiores fatemur.

Caput X

Quae sit inter philosophicas artes religiosi excellentia Christiani.

Quamvis enim homo Christianus litteris tantum ecclesiasticis eruditus Platonicorum forte nomen ignoret, nec utrum duo genera philosophorum extiterint in Graeca lingua, Ionicorum et Italicorum, sciat: non tamen ita surdus est in rebus humanis, ut nesciat philosophos vel studium sapientiae vel ipsam sapientiam profiteri. cavet eos tamen, qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum deum, a quo ipse factus est mundus. admonetur enim praecepto apostolico fideliterque audit quod dictum est: cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem secundum elementa mundi. deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam: quia quod notum est dei, manifestum est in illis; deus enim illis manifestavit. inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas, et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de deo dixisset et quae a paucis possit intellegi, quod in illo vivimus et movemur et sumus, adiecit et ait: sicut et vestri quidam dixerunt. novit sane etiam ipsos, in quibus errant, cavere; ubi enim dictum est, quod per ea, quae facta sunt, deus illis manifestavit intellectu conspicienda inuisibilia sua: ibi etiam dictum est non illos ipsum deum recte coluisse, quia et aliis rebus, quibus non oportebat, divinos honores illi uni tantum debitos detulerunt: quoniam cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est cor insipiens eorum. dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium; ubi et Romanos et Graecos et Aegyptios, qui de sapientiae nomine gloriati sunt, fecit intellegi. sed de hoc cum istis postmodum disputabimus. in quo autem nobis consentiunt de uno deo huius universitatis auctore, qui non solum super omnia corpora est incorporeus, verum etiam super omnes animas incorruptibilis, principium nostrum, lumen nostrum, bonum nostrum, in hoc eos ceteris anteponimus. nec, si litteras eorum Christianus ignorans verbis, quae non didicit, in disputatione non utitur, ut vel naturalem Latine vel physicam Graece appellet eam partem, in qua de naturae inquisitione tractatur, et rationalem sive logicam, in qua quaeritur quonam modo veritas percipi possit, et moralem vel ethicam, in qua de moribus agitur bonorumque finibus adpetendis malorumque vitandis, ideo nescit ab uno vero deo atque optimo et naturam nobis esse, qua facti ad eius imaginem sumus, et doctrinam, qua eum nosque noverimus, et gratiam, qua illi cohaerendo beati simus. haec itaque causa est cur istos ceteris praeferamus, quia, cum alii philosophi ingenia sua studiaque contriverint in requirendis rerum causis, et quinam esset modus discendi atque vivendi, isti deo cognito reppererunt ubi esset et causa constitutae universitatis et lux percipiendae veritatis et fons bibendae felicitatis. sive ergo isti Platonici sive quicumque alii quarumlibet gentium philosophi de deo ista sentiunt, nobis cum sentiunt. sed ideo cum Platonicis magis agere placuit hanc causam, quia eorum sunt litterae notiores. nam et Graeci, quorum lingua in gentibus praeminet, eas magna praedicatione celebrarunt, et Latini permoti earum vel excellentia vel gloria, ipsas libentius didicerunt atque in nostrum eloquium transferendo nobiliores clarioresque fecerunt.

Caput XI

Unde Plato eam intellegentiam potuerit adquirere, qua Christianae scientiae propinquavit.

Mirantur autem quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem de deo ista sensisse, quae multum congruere veritati nostrae religionis agnoscunt. unde nonnulli putaverunt eum, quando perrexit in Aegyptum, Hieremiam audisse prophetam vel scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse; quorum quidem opinionem in quibusdam libris meis posui. sed diligenter subputata temporum ratio, quae chronica historia continetur, Platonem indicat a tempore, quo prophetavit Hieremias, centum ferme annos postea natum fuisse; qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis eius usque ad id tempus, quo Ptolemaeus rex Aegypti scripturas propheticas gentis Hebraeorum de Iudaea poposcit et per septuaginta viros Hebraeos, qui etiam Graecam linguam noverant, interpretandas habendasque curavit, anni reperiuntur ferme sexaginta. quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Hieremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem scripturas legere, quae nondum fuerant in Graecam linguam translatae, qua ille pollebat; nisi forte, quia fuit acerrimi studii, sicut Aegyptias, ita et istas per interpretem didicit, non ut scribendo transferret – quod Ptolemaeus pro ingenti beneficio, qui a regia potestate etiam timeri poterat, meruisse perhibetur -, sed ut conloquendo quid continerent, quantum capere posset, addisceret. hoc ut existimetur, illa suadere videntur indicia, quod liber geneseos sic incipit: in principio fecit deus caelum et terram. terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus dei superferebatur super aquam; in Timaeo autem Plato, quem librum de mundi constitutione conscripsit, deum dicit in illo opere terram primo ignemque iunxisse. manifestum est autem, quod igni tribuat caeli locum: habet ergo haec sententia quandam illius similitudinem, qua dictum est: in principio fecit deus caelum et terram. deinde illa duo media, quibus interpositis sibimet haec extrema copularentur, aquam dicit et aerem; unde putatur sic intellexisse quod scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquam. parum quippe adtendens quo more soleat illa scriptura appellare spiritum dei, quoniam et aer spiritus dicitur, quattuor opinatus elementa loco illo commemorata videri potest. deinde quod Plato dicit amatorem dei esse philosophum, nihil sic illis sacris litteris flagrat; et maxime illud – quod et me plurimum adducit, ut paene adsentiar Platonem illorum librorum expertem non fuisse -, quod, cum ad sanctum Moysen ita verba dei per angelum perferantur, ut quaerenti quod sit nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum Hebraeum ex Aegypto liberandum, respondeatur: ego sum qui sum, et dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos, tamquam in eius conparatione, qui vere est quia incommutabilis est, ea quae mutabilia facta sunt non sint, vehementer hoc Plato tenuit et diligentissime commendavit. et nescio utrum hoc uspiam reperiatur in libris eorum, qui ante Platonem fuerunt, nisi ubi dictum est: ego sum qui sum, et dices eis: qui est, misit me ad vos.

Caput XII

Quod etiam Platonici, licet de uno vero deo bene senserint, multis tamen dis sacra facienda censuerint.

Sed undecumque ille ista didicerit, sive praecedentibus eum veterum libris sive potius, quomodo dicit apostolus, quia quod notum est dei manifestum est in illis; deus enim illis manifestavit; inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas: nunc non inmerito me Platonicos philosophos elegisse cum quibus agam, quod in ista quaestione, quam modo suscepimus, agitur de naturali theologia, utrum propter felicitatem, quae post mortem futura est, uni deo an pluribus sacra facere oporteat, satis, ut existimo, exposui. ideo quippe hos potissimum elegi, quoniam de uno deo qui fecit caelum et terram, quanto melius senserunt, tanto ceteris gloriosiores et inlustriores habentur, in tantum aliis praelati iudicio posterorum, ut, cum Aristoteles, Platonis discipulus, vir excellentis ingenii et eloquio Platoni quidem inpar, sed multos facile superans, cum sectam Peripateticam condidisset, quod deambulans disputare consueverat, plurimosque discipulos praeclara fama excellens vivo adhuc praeceptore in suam haeresim congregasset, post mortem vero Platonis Speusippus, sororis eius filius, et Xenocrates, dilectus eius discipulus, in scholam eius, quae Academia vocabatur, eidem successissent atque ob hoc et ipsi et eorum successores Academici appellarentur, recentiores tamen philosophi nobilissimi, quibus Plato sectandus placuit, noluerint se dici Peripateticos aut Academicos, sed Platonicos. ex quibus sunt valde nobilitati Graeci Plotinus, Iamblichus, Porphyrius; in utraque autem lingua, id est et Graeca et Latina, Apuleius Afer extitit Platonicus nobilis. sed hi omnes et ceteri eiusmodi et ipse Plato dis plurimis esse sacra facienda putaverunt.

Caput XIII

De sententia Platonis, qua definivit deos non esse nisi bonos amicosque virtutum.

Quamquam ergo a nobis et in aliis multis rebus magnisque dissentiant, in hoc tamen, quod modo posui, quia neque parva res est et inde nunc quaestio est, primum ab eis quaero, quibus dis istum cultum exhibendum arbitrentur, utrum bonis an malis an et bonis et malis. sed habemus Platonis sententiam dicentis omnes deos bonos esse nec esse omnino ullum deorum malum. consequens est igitur, ut bonis haec exhibenda intellegantur; tunc enim dis exhibentur, quoniam nec di erunt, si boni non erunt. hoc si ita est – nam de dis quid aliud decet credere? -, illa profecto vacuatur opinio, qua nonnulli putant deos malos sacris placandos esse, ne laedant, bonos autem, ut adiuvent, invocandos. mali enim nulli sunt di; bonis porro debitus, ut dicunt, honor sacrorum est deferendus. qui sunt ergo illi, qui ludos scaenicos amant eosque divinis rebus adiungi et suis honoribus flagitant exhiberi? quorum vis non eos indicat nullos, sed iste adfectus nimirum indicat malos. quid enim de ludis scaenicis Plato senserit, notum est, cum poetas ipsos, quod tam indigna deorum maiestate atque bonitate carmina conposuerint, censet civitate pellendos. qui sunt igitur isti di, qui de scaenicis ludis cum ipso Platone contendunt? ille quippe non patitur deos falsis criminibus infamari; isti eisdem criminibus suos honores celebrari iubent. denique isti cum eosdem ludos instaurari praeciperent, poscentes turpia etiam maligna gesserunt, Tito Latinio auferentes filium et inmittentes morbum, quod eorum abnuisset imperium, eumque morbum retrahentes, cum iussa conplesset; iste autem illos nec tam malos timendos putat, sed suae sententiae robur constantissime retinens omnes poetarum sacrilegas nugas, quibus illi inmunditiae societate oblectantur, a populo bene instituto removere non dubitat. hunc autem Platonem, quod iam in secundo libro commemoravi, inter semideos Labeo ponit. qui Labeo numina mala victimis cruentis atque huiusmodi supplicationibus placari existimat, bona vero ludis et talibus quasi ad laetitiam pertinentibus rebus. quid est ergo quod semideus Plato non semideis, sed deis, et hoc bonis, illa oblectamenta, quia iudicat turpia, tam constanter audet auferre? qui sane di refellunt sententiam Labeonis; nam se in Latinio non lascivos tantum atque ludibundos, sed etiam saevos terribilesque monstrarunt. exponant ergo nobis ista Platonici, qui omnes deos secundum auctoris sui sententiam bonos et honestos et virtutibus sapientium socios esse arbitrantur aliterque de ullo deorum sentiri nefas habent. exponimus, inquiunt. adtente igitur audiamus.

Caput XIV

De opinione eorum, qui rationales animas trium generum esse dixerunt, id est in dis caelestibus, in daemonibus aeriis et in hominibus terrenis.

Omnium, inquiunt, animalium, in quibus est anima rationalis, tripertita divisio est, in deos, homines, daemones. di excelsissimum locum tenent, homines infimum, daemones medium. nam deorum sedes in caelo est, hominum in terra, in aere daemonum. sicut eis diversa dignitas est locorum, ita etiam naturarum. proinde di sunt hominibus daemonibusque potiores; homines vero infra deos et daemones constituti sunt, ut elementorum ordine, sic differentia meritorum. daemones igitur medii, quemadmodum dis, quibus inferius habitant, postponendi, ita hominibus, quibus superius, praeferendi sunt. habent enim cum dis communem inmortalitatem corporum, animorum autem cum hominibus passiones. quapropter non est mirum, inquiunt, si etiam ludorum obscenitatibus et poetarum figmentis delectantur, quandoquidem humanis capiuntur adfectibus, a quibus di longe absunt et modis omnibus alieni sunt. ex quo colligitur, Platonem poetica detestando et prohibendo figmenta non deos, qui omnes boni et excelsi sunt, privasse ludorum scaenicorum voluptate, sed daemones. haec si ita sunt – quae licet apud alios quoque reperiantur, Apuleius tamen Platonicus Madaurensis de hac re sola unum scripsit librum, cuius esse titulum voluit de deo Socratis, ubi disserit et exponit, ex quo genere numinum Socrates habebat adiunctum et amicitia quadam conciliatum, a quo perhibetur solitus admoneri, ut desisteret ab agendo, quando id quod agere volebat, non prospere fuerat eventurum; dicit enim apertissime et copiosissime adserit non illum deum fuisse, sed daemonem, diligenti disputatione pertractans istam Platonis de deorum sublimitate et hominum humilitate et daemonum medietate sententiam – haec ergo si ita sunt, quonam modo ausus est Plato, etiamsi non dis, quos ab omni humana contagione semovit, certe ipsis daemonibus poetas urbe pellendo auferre theatricas voluptates, nisi quia hoc pacto admonuit animum humanum, quamvis adhuc in his moribundis membris positum, pro splendore honestatis inpura daemonum iussa contemnere eorumque inmunditiam detestari? nam si Plato haec honestissime arguit et prohibuit, profecto daemones turpissime poposcerunt atque iusserunt. aut ergo fallitur Apuleius et non ex isto genere numinum habuit amicum Socrates aut contraria inter se sentit Plato modo daemones honorando, modo eorum delicias a civitate bene morata removendo, aut non est Socrati amicitia daemonis gratulanda, de qua usque adeo et ipse Apuleius erubuit, ut de deo Socrates praenotaret librum, quem secundum suam disputationem, qua deos a daemonibus tam diligenter copioseque discernit, non appellare de deo, sed de daemone Socratis debuit. maluit autem hoc in ipsa disputatione quam in titulo libri ponere. ita enim per sanam doctrinam, quae humanis rebus inluxit, omnes vel paene omnes daemonum nomen exhorrent, ut, quisquis ante disputationem Apulei, qua daemonum dignitas commendatur, titulum libri de daemone Socratis legeret, nequaquam illum hominem sanum fuisse sentiret. quid autem etiam ipse Apuleius quod in daemonibus laudaret invenit praeter subtilitatem et firmitatem corporum et habitationis altiorem locum? nam de moribus eorum, cum de omnibus generaliter loqueretur, non solum nihil boni dixit, sed etiam plurimum mali. denique lecto illo libro prorsus nemo miratur eos etiam scaenicam turpitudinem in rebus divinis habere voluisse, et cum deos se putari velint, deorum criminibus oblectari potuisse, et quidquid in eorum sacris obscena sollemnitate seu turpi crudelitate vel ridetur vel horretur, eorum adfectibus convenire.

Caput XV

Quod neque propter aeria corpora neque propter superiora habitacula daemones hominibus antecellant.

Quamobrem absit ut ista considerans animus veraciter religiosus et vero deo subditus ideo arbitretur daemones se ipso esse meliores, quod habeant corpora meliora. alioquin multas sibi et bestias praelaturus est, quae nos et acrimonia sensuum et motu facillimo atque celerrimo et valentia virium et annosissima firmitate corporum vincunt. quis hominum videndo aequabitur aquilis et vulturibus? quis odorando canibus? quis velocitate leporibus, cervis, omnibus avibus? quis multum valendo leonibus et elephantis? quis diu vivendo serpentibus, qui etiam deposita tunica senectutem deponere atque in ivuentam redire perhibentur? sed sicut his omnibus ratiocinando et intellegendo meliores sumus, ita etiam daemonibus bene atque honeste vivendo meliores esse debemus. ob hoc enim et providentia divina eis, quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud, quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo maiore cura excolendum esse quam corpus, ipsamque excellentiam corporalem, quam daemones habere nossemus, prae bonitate vitae, qua illis anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos inmortalitatem corporum, non quam suppliciorum aeternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum. iam vero de loci altitudine, quod daemones in aere, nos autem habitamus in terra, ita permoveri, ut hinc eos nobis esse praeponendos existimemus, omnino ridiculum est. hoc enim pacto nobis et omnia volatilia praeponimus. at enim volatilia cum volando fatigantur vel reficiendum alimentis corpus habent, terram repetunt vel ad requiem vel ad pastum, quod daemones, inquiunt, non faciunt. numquid ergo placet eis, ut volatilia nobis, daemones autem etiam volatilibus antecellant? quod si dementissimum est opinari, nihil est quod de habitatione superioris elementi dignos esse daemones existimemus, quibus nos religionis adfectu subdere debeamus. sicut enim fieri potuit, ut aeriae volucres terrestribus nobis non solum non praeferantur, verum etiam subiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem: ita fieri potuit, ut daemones, quamvis magis aerii sint, terrestribus nobis non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior; sed ideo eis homines praeferendi sint, quoniam spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio conparanda est. nam et illa ratio Platonis, qua elementa quattuor pro portione contexit atque ordinat, ita duobus extremis, igni mobilissimo et terrae inmobili, media duo, aerem et aquam, interserens, ut, quanto est aer aquis et aere ignis, tanto et aquae superiores sint terris, satis nos admonet animalium merita non pro elementorum gradibus aestimare. et ipse quippe Apuleius cum ceteris terrestre animal hominem dicit, qui tamen longe praeponitur animalibus aquatilibus, cum ipsas aquas terris praeponat Plato: ut intellegant, non eundem ordinem tenendum, cum agitur de meritis animarum, qui videtur esse ordo in gradibus corporum; sed fieri posse, ut inferius corpus anima melior inhabitet deteriorque superius.

Caput XVI

Quid de moribus atque actionibus daemonum Apuleius Platonicus senserit.

De moribus ergo daemonum cum idem Platonicus loqueretur, dixit eos eisdem quibus homines animi perturbationibus agitari, inritari iniuriis, obsequiis donisque placari, gaudere honoribus, diversis sacrorum ritibus oblectari et in eis si quid neglectum fuerit commoveri. inter cetera etiam dicit ad eos pertinere divinationes augurum, aruspicum, vatum atque somniorum; ab his quoque esse miracula magorum. breviter autem eos definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna; horum vero quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum dis habere commune. sed video trium superiorum, quae nobis cum habent, duo etiam cum dis habere. animalia quippe esse dicit et deos, suaque cuique elementa distribuens in terrestribus animalibus nos posuit cum ceteris quae in terra vivunt et sentiunt, in aquatilibus pisces et alia natatilia, in aeriis daemones, in aetheriis deos. ac per hoc quod daemones genere sunt animalia, non solum eis cum hominibus, verum etiam cum dis pecoribusque commune est; quod mente rationalia, cum dis et hominibus; quod tempore aeterna, cum dis solis; quod animo passiva, cum hominibus solis; quod corpore aeria, ipsi sunt soli. proinde quod genere sunt animalia, non est magnum, quia hoc sunt et pecora; quod mente rationalia, non est supra nos, quia sumus et nos; quod tempore aeterna, quid boni est, si non beata? melior est enim temporalis felicitas quam misera aeternitas. quod animo passiva, quomodo supra nos est, quando et nos hoc sumus, nec ita esset, nisi miseri essemus? quod corpore aeria, quanti aestimandum est, cum omni corpori praeferatur animae qualiscumque natura, et ideo religionis cultus, qui debetur ex animo, nequaquam debeatur ei rei, quae inferior est animo? porro si inter illa, quae daemonum esse dicit, adnumeraret virtutem, sapientiam, felicitatem et haec eos diceret habere cum dis aeterna atque communia, profecto aliquid diceret exoptandum magnique pendendum; nec sic eos tamen propter haec tamquam deum colere deberemus, sed potius ipsum, a quo haec illos accepisse nossemus. quanto minus nunc honore divino aeria digna sunt animalia, ad hoc rationalia ut misera esse possint, ad hoc passiva ut misera sint, ad hoc aeterna ut miseriam finire non possint.

Caput XVII

An dignum sit eos spiritus ab homine coli, a quorum vitiis eum oporteat liberari.

Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, quod nobis cum daemones dixit habere commune, id est animi passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, quaero cur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus agitentur. perturbatio est enim, quae Graece PA/QOS dicitur; unde illa voluit vocare animo passiva, quia verbum de verbo PA/QOS passio diceretur motus animi contra rationem. cur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus non sunt? quoniam si quid in pecore simile apparet, non est perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. in hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc stultitia vel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in fine promittitur. deos vero ideo dicunt istas perturbationes non perpeti, quia non solum aeterni, verum etiam beati sunt. easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, sed ab omni labe ac peste purissimas. quamobrem si propterea di non perturbantur, quod animalia sunt beata, non misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia sunt non beata, sed misera. qua igitur insipientia vel potius amentia per aliquam religionem daemonibus subdimur, cum per veram religionem ab ea vitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamvis eis plurimum parcat et divinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis vera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus. cum daemones donis inuitentur, nobis vera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faveamus. cum daemones honoribus mulceantur, nobis vera religio praecipit, ut talibus nullo modo moveamur. cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passivo, nobis vera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos. postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare atque fluctuare adserit, nos vera religio deponere iubet. quae igitur causa est nisi stultitia errorque mirabilis, ut ei te facias venerando humilem, cui te cupias vivendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis?

Caput XVIII

Qualis religio sit, in qua docetur, quod homines, ut commendentur dis bonis, daemonibus uti debeant advocatis.

Frustra igitur eis Apuleius, et quicumque ita sentiunt, hunc detulit honorem, sic eos in aere medios inter aetherium caelum terramque constituens, ut, quoniam nullus deus miscetur homini, quod Platonem dixisse perhibent, isti ad deos perferant preces hominum et inde ad homines inpetrata quae poscunt. indignum enim putaverunt qui ista crediderunt misceri homines dis et deos hominibus; dignum autem misceri daemones et dis et hominibus, hinc petita qui adlegent, inde concessa qui adportent; ut videlicet homo castus et ab artium magicarum sceleribus alienus eos patronos adhibeat, per quos illum di exaudiant, qui haec amant, quae ille non amando fit dignior, quem facilius et libentius exaudire debeant. amant quippe illi scaenicas turpitudines, quas non amat pudicitia; amant in maleficiis magorum mille nocendi artes, quas non amat innocentia. ergo et pudicitia et innocentia si quid ab dis inpetrare voluerit, non poterit suis meritis nisi suis interuenientibus inimicis. non est quod iste poetica figmenta et theatrica ludibria iustificare conetur. habemus contra ista magistrum eorum et tantae apud eos auctoritatis Platonem, si pudor humanus ita de se male meretur, ut non solum diligat turpia, verum etiam divinitati existimet grata.

Caput XIX

De inpietate artis magicae, quae patrocinio nititur spirituum malignorum.

Porro adversus magicas artes, de quibus quosdam nimis infelices et nimis inpios etiam gloriari libet, nonne ipsam publicam lucem testem citabo? cur enim tam graviter ista plectuntur severitate legum, si opera sunt numinum colendorum? an forte istas leges Christiani instituerunt, quibus artes magicae puniuntur? secundum quem alium sensum, nisi quod haec maleficia generi humano perniciosa esse non dubium est, ait poeta clarissimus:

testor, cara, deos et te, germana, tuumque

dulce caput, magicas inuitam accingier artes?

illud etiam, quod alio loco de his artibus dicit:

atque satas alio vidi traducere messes,

eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur, nonne in duodecim tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum et ei, qui hoc fecerit, supplicium constitutum? postremo Apuleius ipse numquid apud Christianos iudices de magicis artibus accusatus est? quas utique sibi obiectas si divinas et pias esse noverat et divinarum potestatum operibus congruas, non solum eas confiteri debuit, sed etiam profiteri, leges culpans potius, quibus haec prohiberentur et damnanda putarentur, quae haberi miranda et veneranda oporteret. ita enim vel sententiam suam persuaderet iudicibus, vel, si illi secundum iniquas leges saperent eumque talia praedicantem atque laudantem morte multarent, digna animae illius daemones dona rependerent, pro quorum divinis operibus praedicandis humanam vitam sibi adimi non timeret; sicut martyres nostri, cum eis pro crimine obiceretur Christiana religio, qua noverant se fieri saluos et gloriosissimos in aeternum, non eam negando temporales poenas evadere delegerunt, sed potius confitendo profitendo praedicando et pro hac omnia fideliter fortiterque tolerando et cum pia securitate moriendo leges, quibus prohibebatur, erubescere conpulerunt mutarique fecerunt. huius autem philosophi Platonici copiosissima et disertissima extat oratio, qua crimen artium magicarum a se alienum esse defendit seque aliter non vult innocentem videri nisi ea negando, quae non possunt ab innocente committi. at omnia miracula magorum, quos recte sentit esse damnandos, doctrinis fiunt et operibus daemonum, quos viderit cur censeat honorandos, eos necessarios adserens perferendis ad deos precibus nostris, quorum debemus opera devitare, si ad deum verum preces nostras volumus pervenire. deinde quaero, quales preces hominum dis bonis per daemones adlegari legari putat, magicas an licitas? si magicas, nolunt tales; si licitas, nolunt per tales. si autem peccator paenitens preces fundit, maxime si aliquid magicum admisit, ita ne tandem illis intercedentibus accipit veniam, quibus inpellentibus aut faventibus se cecidisse plangit in culpam? an et ipsi daemones, ut possint paenitentibus mereri indulgentiam, priores agunt, quod eos deceperint, paenitentiam? hoc nemo umquam de daemonibus dixit, quia, si ita esset, nequaquam sibi auderent divinos honores expetere, qui paenitendo desiderarent ad gratiam veniae pervenire. ibi enim est detestanda superbia, hic humilitas miseranda.

Caput XX

An credendum sit quod di boni libentius daemonibus quam hominibus misceantur.

At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, et a dis referant inpetrata. quaenam tandem ista causa est et quanta necessitas? quia nullus, inquiunt, deus miscetur homini. praeclara igitur sanctitas dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur daemoni adroganti; non miscetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non miscetur homini confugienti ad divinitatem, et miscetur daemoni fingenti divinitatem; non miscetur homini petenti indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta civitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus civitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et inplenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti.

Caput XXI

An daemonibus nuntiis et interpretibus di utantur fallique se ab eis aut ignorent aut velint.

Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque suspensus, aer vero aetheri terraeque contiguus. o mirabilem sapientiam. quid aliud de dis isti sentiunt, quos omnes optimos volunt, nisi eos et humana curare, ne cultu videantur indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur colendi, per quos di possint et quid in rebus humanis agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? hoc si ita est, dis istis bonis magis notus est daemon per corpus vicinum quam homo per animum bonum. o multum dolenda necessitas, an potius inridenda vel detestanda vanitas, ne sit vana divinitas. si enim animo ab obstaculo corporis libero animum nostrum videre di possunt, non ad hoc indigent daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia, qualia sunt locutio vultus motus, per corpus suum aetherii di sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, possunt et mendaciis daemonum decipi. porro si deorum divinitas a daemonibus non potest falli, eadem divinitate quod agimus non potest ignorari. vellem autem mihi isti dicerent, utrum dis daemones nuntiaverint de criminibus deorum poetica Platoni displicere figmenta et sibi ea placere celaverint, an utrumque occultaverint deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an utrumque indicaverint, et religiosam erga deos Platonis prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam quidem Platonis, qua noluit deos per inpiam licentiam poetarum falsis criminibus infamari, ignotam dis esse voluerint, suam vero nequitiam, qua ludos scaenicos amant, quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint vel timuerint. horum quattuor, quae interrogando proposui, quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de dis bonis opinentur adtendant. si enim primum elegerint, confessuri sunt non licuisse dis bonis habitare cum bono Platone, quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum di boni hominem bonum longe a se positum nonnisi per malos daemones nossent, quos vicinos nosse non possent. si autem secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus dixerint, ut di omnino nescirent et Platonis religiosissimam legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus humanis per internuntios daemones di nosse utiliter possunt, quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum decernuntur? si vero tertium elegerint et non solum sententiam Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam daemonum nequitiam deorum iniuriis exultantem per eosdem daemones nuntios dis innotuisse responderint: hoc nuntiare est an insultare? et di utrumque sic audiunt, sic utrumque cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati et Platonis religioni contraria cupientes atque facientes a suo accessu non arceant, verum etiam per illos malos propinquos Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim eos elementorum quasi catenata series conligavit, ut illis, a quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare pondera non valentes. iam, quod reliquum est, si quartum elegerint, peius est ceteris. quis enim ferat, si poetarum de dis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria suamque in his omnibus ardentissimum cupiditatem et suavissimam voluptatem dis daemones nuntiaverunt, et quod Plato philosophica gravitate de optima republica haec omnia censuit removenda tacuerunt; ut iam di boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorundem nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum?

Caput XXII

De abiciendo cultu daemonum contra Apuleium.

Quia igitur nihil istorum quattuor eligendum est, ne in quolibet eorum de dis tam male sentiatur, restat, ut nullo modo credendum sit, quod Apuleius persuadere nititur et quicumque alii sunt eiusdem sententiae philosophi, ita esse medios daemones inter deos et homines tamquam internuntios et interpretes, qui hinc ferant petitiones nostras, inde referant deorum subpetias; sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a iustitia penitus alienos, superbia tumidos, inuidentia lividos, fallacia callidos, qui in hoc quidem aere habitant, quia de caeli superioris sublimitate deiecti merito inregressibilis transgressionis in hoc sibi congruo velut carcere praedamnati sunt; nec tamen, quia supra terras et aquas aeri locus est, ideo et ipsi sunt meritis superiores hominibus, qui eos non terreno corpore, sed electo in auxilium deo vero pia mente facillime superant. sed multis plane participatione verae religionis indignis tamquam captis subditisque dominantur, quorum maximae parti mirabilibus et fallacibus signis sive factorum sive praedictorum deos se esse persuaserunt. quibusdam vero vitia eorum aliquanto adtentius et diligentius intuentibus non potuerunt persuadere quod di sint, atque inter deos et homines internuntios ac beneficiorum inpetratores se esse finxerunt; si tamen non istum saltem honorem homines eis deferendum putarunt, qui illos nec deos esse credebant, quia malos videbant, deos autem omnes bonos volebant, nec audebant tamen omnino indignos dicere honore divino, maxime ne offenderent populos, a quibus eis cernebant inueterata superstitione per tot sacra et templa serviri.

Caput XXIII

Quid Hermes Trismegistus de idolatria senserit et unde scire potuerit superstitiones Aegyptias auferendas.

Nam diversa de illis Hermes Aegyptius, quem Trismegistum vocant, sensit et scripsit. Apuleius enim deos quidem illos negat; sed cum dicit ita inter deos et homines quadam medietate versari, ut hominibus apud ipsos deos necessarii videantur, cultum eorum a supernorum deorum religione non separat. ille autem Aegyptius alios deos esse dicit a summo deo factos, alios ab hominibus. hoc qui audit, sicut a me positum est, putat dici de simulacris, quia opera sunt manuum hominum; at ille visibilia et contrectabilia simulacra velut corpora deorum esse adserit; inesse autem his quosdam spiritus inuitatos, qui valeant aliquid sive ad nocendum sive ad desideria nonnulla conplenda eorum, a quibus eis divini honores et cultus obsequia deferuntur. hos ergo spiritus inuisibiles per artem quandam visibilibus rebus corporalis materiae copulare, ut sint quasi animata corpora illis spiritibus dicata et subdita simulacra, hoc esse dicit deos facere eam que magnam et mirabilem deos faciendi accepisse homines potestatem. huius Aegyptii verba, sicut in nostram linguam interpretata sunt, ponam. et quoniam de cognatione, inquit, et consortio hominum deorumque nobis indicitur sermo, potestatem hominis, o Asclepi, vimque cognosce. dominus, inquit, et pater vel quod est summum deus ut effector est deorum caelestium, ita homo fictor est deorum, qui in templis sunt humana proximitate contenti. et paulo post: ita humanitas, inquit, semper memor naturae et originis suae in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine figuraret. hic cum Asclepius, ad quem maxime loquebatur, ei respondisset atque dixisset: statuas dicis, o Trismegiste ? tum ille: statuas, inquit, o Asclepi, vides quatenus tu ipse diffidas; statuas animatas sensu et spiritu plenas tantaque facientes et talia, statuas futurorum praescias eaque sorte vate somniis multisque aliis rebus praedicentes, inbecillitates hominibus facientes easque curantes, tristitiam laetitiamque pro meritis. an ignoras, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit caeli, aut, quod est verius, translatio aut descensio omnium quae gubernantur atque exercentur in caelo. ac si dicendum est verius, terra nostra mundi potius est templum. et tamen quoniam praescire cuncta prudentem decet, istud vos ignorare fas non est: futurum tempus est, quo appareat Aegyptios incassum pia mente divinitatem sedula religione servasse. deinde multis verbis Hermes hunc locum exequitur, in quo videtur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio, quanto est veracior atque sanctior, tanto vehementius et liberius cuncta fallacia figmenta subvertit, ut gratia verissimi saluatoris liberet hominem ab eis dis, quos facit homo, et ei deo subdat, a quo factus est homo. sed Hermes cum ista praedicit, velut amicus eisdem ludificationibus daemonum loquitur, nec Christianum nomen evidenter exprimit, sed tamquam ea tollerentur atque delerentur, quorum observatione caelestis similitudo custodiretur in Aegypto, ita haec futura deplorans luctuosa quodammodo praedicatione testatur. erat enim de his, de quibus dicit apostolus, quod cognoscentes deum non sicut deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et inmutaverunt gloriam incorrupti dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et cetera, quae commemorare longum est. multa quippe talia dicit de uno vero deo fabricatore mundi, qualia veritas habet; et nescio quomodo illa obscuratione cordis ad ista delabitur, ut dis, quos confitetur ab hominibus fieri, semper velit homines subdi et haec futuro tempore plangat auferri quasi quicquam sit infelicius homine, cui sua figmenta dominantur; cum sit facilius, ut tamquam deos colendo, quos fecit, nec ipse sit homo, quam ut per eius cultum di possint esse, quos fecit homo. citius enim fit, ut homo in honore positus pecoribus non intellegens conparetur, quam ut operi dei ad eius imaginem facto, id est ipsi homini, opus hominis praeferatur. quapropter merito homo deficit ab illo qui eum fecit, cum sibi praeficit ipse quod fecit. haec vana deceptoria, perniciosa sacrilega Hermes Aegyptius, quia tempus, quo auferrentur, venturum sciebat, dolebat; sed tam inpudenter dolebat, quam inprudenter sciebat. non enim haec ei revelaverat sanctus spiritus, sicut prophetis sanctis, qui haec praevidentes cum exultatione dicebant: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt di; et alio loco: erit in illo die, dicit dominus, exterminabo nomina simulacrorum a terra, et non iam erit eorum memoria; proprie vero de Aegypto, quod ad hanc rem adtinet, ita sanctus Esaias prophetat: et movebuntur manufacta Aegypti a facie eius, et cor eorum vincetur in eis, et cetera huiusmodi. ex quo genere et illi erant, qui venturum quod sciebant venisse gaudebant; qualis Simeon, qualis Anna, qui mox natum Iesum, qualis Elisabeth, quae etiam conceptum in spiritu agnovit; qualis Petrus revelante patre dicens: tu es Christus, filius dei vivi. huic autem Aegyptio illi spiritus indicaverant futura tempora perditionis suae, qui etiam praesenti in carne domino trementes dixerunt: quid venisti ante tempus perdere nos? sive quia subitum illis fuit, quod futurum quidem, sed tardius opinabantur, sive quia perditionem suam hanc ipsam dicebant, qua fiebat ut cogniti spernerentur, et hoc erat ante tempus, id est ante tempus iudicii, quo aeterna damnatione puniendi sunt cum omnibus etiam hominibus, qui eorum societate detinentur, sicut religio loquitur, quae nec fallit nec fallitur, non sicut iste quasi omni vento doctrinae hinc atque inde perflatus et falsis vera permiscens dolet quasi perituram religionem, quem postea confitetur errorem.

Caput XXIV

Quomodo Hermes parentum suorum sit confessus errorem, quem tamen doluerit destruendum.

Post multa enim ad hoc ipsum redit, ut iterum dicat de dis, quos homines fecerunt, ita loquens: sed iam de talibus sint satis dicta talia. iterum, inquit, ad hominem rationemque redeamus, ex quo divino dono homo animal dictum est rationale. minus enim miranda etsi miranda sunt, quae de homine dicta sunt. omnium enim mirabilium vicit admirationem, quod homo divinam potuit invenire naturam eamque efficere. quoniam ergo proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animadvertentes ad cultum religionem que divinam, inuenerunt artem, qua efficerent deos. cui inventae adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem, eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent. nescio utrum sic confiterentur ipsi daemones adiurati, quomodo iste confessus est. quoniam, inquit, proavi nostri multum errabant circa deorum rationem increduli et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, inuenerunt artem qua efficerent deos. numquidnam saltem mediocriter eos dixit errasse, ut hanc artem invenirent faciendi deos, aut contentus fuit dicere: errabant, nisi adderet et diceret: multum errabant? iste ergo multus error et incredulitas non animadvertentium ad cultum religionemque divinam invenit artem, qua efficeret deos. et tamen quod multus error et incredulitas et a cultu ac religione divina aversio animi invenit, ut homo arte faceret deos, hoc dolet vir sapiens tamquam religionem divinam venturo certo tempore auferri. vide si non et vi divina maiorum suorum errorem praeteritum prodere, et vi diabolica poenam daemonum futuram dolere conpellitur. si enim proavi eorum multum errando circa deorum rationem incredulitate et aversione animi a cultu ac religione divina inuenerunt artem, qua efficerent deos: quid mirum, si, haec ars detestanda quidquid fecit aversa a religione divina, aufertur religione divina, cum veritas emendat errorem, fides redarguit incredulitatem, conversio corrigit aversionem? si enim tacitis causis dixisset proavos suos invenisse artem, qua facerent deos: nostrum fuit utique, si quid rectum piumque saperemus, adtendere et videre nequaquam illos ad hanc artem perventuros fuisse, qua homo deos facit, si a veritate non aberrarent, si ea, quae deo digna sunt, crederent, si animum adverterent ad cultum religionemque divinam; et tamen si causas artis huius nos diceremus multum errorem hominum et incredulitatem et animi errantis atque infidelis a divina religione aversionem, utcumque ferenda esset inpudentia resistentium veritati. cum vero idem ipse, qui potestatem huius artis super omnia cetera miratur in homine, qua illi deos facere concessum est, et dolet venturum esse tempus, quo haec omnia deorum figmenta ab hominibus instituta etiam legibus iubeantur auferri, confitetur tamen atque exprimit causas, quare ad ista perventum sit, dicens proavos suos multo errore et incredulitate et animum non advertendo ad cultum religionemque divinam invenisse hanc artem, qua facerent deos: nos quid oportet dicere, vel potius quid agere nisi quantas possumus gratias domino deo nostro, qui haec contrariis causis, quam instituta sunt, abstulit? nam quod instituit multitudo erroris, abstulit via veritatis; quod instituit incredulitas, abstulit fides; quod instituit a cultu divinae religionis aversio, abstulit ad unum verum deum sanctumque conversio; nec in sola Aegypto, quam solam in isto plangit daemonum spiritus, sed in omni terra, quae cantat domino canticum novum, sicut vere sacrae et vere propheticae litterae praenuntiarunt, ubi scriptum est: cantate domino canticum novum, cantate domino omnis terra. titulus quippe psalmi huius est: quando domus aedificabatur post captivitatem. aedificatur enim domus domino civitas dei, quae est sancta ecclesia, in omni terra post eam captivitatem, qua illos homines, de quibus credentibus in deum tamquam lapidibus vivis domus aedificatur, captos daemonia possidebant. neque enim, quia deos homo faciebat, ideo non ab eis possidebatur ipse qui fecerat, quando in eorum societatem colendo traducebatur; societatem dico, non idolorum stolidorum, sed versutorum daemoniorum. nam quid sunt idola, nisi quod eadem scriptura dicit: oculos habent, et non videbunt, et quidquid tale de materiis licet adfabre effigiatis, tamen vita sensuque carentibus dicendum fuit. sed inmundi spiritus eisdem simulacris arte illa nefaria conligati cultorum suorum animas in suam societatem redigendo miserabiliter captivauerant. unde dicit apostolus: scimus quia nihil est idolum; sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non deo; nolo vos socios fieri daemoniorum. post hanc ergo captivitatem, qua homines a malignis daemonibus tenebantur, dei domus aedificatur in omni terra; unde titulum ille psalmus accepit, ubi dicitur: cantate domino canticum novum, cantate domino omnis terra. cantate domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate diem ex die salutare eius. adnuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius; quoniam magnus dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. quia omnes di gentium daemonia, dominus autem caelos fecit. qui ergo doluit venturum fuisse tempus, quo auferretur cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemoniorum, malo spiritu instigatus semper volebat istam captivitatem manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum in omni terra. praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenuntiabat haec propheta gaudendo. et quia spiritus victor est, qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea, quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu divinae religionis aversis esse instituta miris modis coactus est confiteri. qui quamvis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus hominibus factos, quales esse utique non debemus, velit nolit, ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales fuerunt a quibus facti sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis; simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos fecerunt, sibi met inportasse, ut eos haberent deos, qui non erant di. verum est quippe illud propheticum: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt di. deos ergo tales, talium deos, arte factos a talibus, cum appellasset Hermes, id est idolis daemones per artem nescio quam cupiditatum suarum vinculis inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen eis dedit, quod Platonicus Apuleius – unde iam satis diximus et quam sit inconveniens absurdumque monstravimus -, ut ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit deus, et homines, quos idem fecit deus; hinc adferentes vota, inde munera referentes. nimis enim stultum est credere deos, quos fecerunt homines, plus valere apud deos, quos fecit deus, quam valent ipsi homines, quos idem ipse fecit deus. daemon quippe simulacro arte inpia conligatus ab homine factus est deus, sed tali homini, non omni homini. qualis est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et incredulus et aversus a vero deo? porro si daemones, qui coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi, hoc est visibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte fecerunt deos, cum aberrarent aversique essent a cultu et religione divina, non sunt internuntii nec interpretes inter homines et deos et propter suos pessimos ac turpissimos mores, et quod homines, quamvis errantes et increduli et aversi a cultu ac religione divina, tamen eis sine dubio meliores sunt, quos deos ipsi arte fecerunt; restat, ut, quod possunt, tamquam daemones possint, vel quasi beneficia praestando magis nocentes, quia magis decipientes, vel aperte malefaciendo – nec tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et secreta dei providentia -, non autem tamquam medii inter homines et deos per amicitiam deorum multum apud homines valeant. hi enim dis bonis, quos sanctos angelos nos vocamus rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis sive sedes sive dominationes sive principatus sive potestates, amici esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi affectione quam longe absunt a virtutibus vitia et a bonitate malitia.

Caput XXV

De his, quae sanctis angelis et hominibus bonis possunt esse communia.

Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum est ad benevolentiam seu beneficentiam deorum vel potius angelorum bonorum, sed per bonae voluntatis similitudinem, qua cum illis sumus et cum illis vivimus et cum illis deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis videre non possumus; in quantum autem dissimilitudine voluntatis et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis longe sumus vitae merito, non corporis loco. non enim quia in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis terrena sapimus, non eis iungimur. cum vero sanamur, ut quales ipsi sunt simus; fide illis interim propinquamus, si ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis faventibus credimus.

Caput XXVI

Quod omnis religio paganorum circa homines mortuos fuerit inplicata.

Sane advertendum est, quomodo iste Aegyptius, cum doleret tempus esse venturum, quo illa auferrentur ex Aegypto, quae fatetur a multum errantibus et incredulis et a cultu divinae religionis aversis esse instituta, ait inter cetera: tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima; quasi vero, si illa non auferrentur, non essent homines morituri, aut alibi essent mortui ponendi quam in terra; et utique, quanto plus volueretur temporis et dierum, tanto maior esset numerus sepulcrorum propter maiorem numerum mortuorum. sed hoc videtur dolere, quod memoriae martyrum nostrorum templis eorum delubrisque succederent, ut videlicet, qui haec legunt animo a nobis averso atque perverso, putent a paganis cultos fuisse deos in templis, a nobis autem coli mortuos in sepulcris. tanta enim homines inpii caecitate in montes quodammodo offendunt resque oculos suos ferientes nolunt videre, ut non adtendant in omnibus litteris paganorum aut non inveniri aut vix inveniri deos, qui non homines fuerint mortuisque divini honores delati sint. omitto, quod Varro dicit omnes ab eis mortuos existimari manes deos et probat per ea sacra, quae omnibus fere mortuis exhibentur, ubi et ludos commemorat funebres, tamquam hoc sit maximum divinitatis indicium, quod non soleant ludi nisi numinibus celebrari. Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima, deos Aegypti homines mortuos esse testatur. cum enim dixisset proavos suos multum errantes circa deorum rationem, incredulos et non animadvertentes ad cultum religionemque divinam, invenisse artem, qua efficerent deos: cui inventae, inquit, adiunxerunt virtutem de mundi natura convenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent. deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus et dicit: avus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus inventor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus enim, vel potius totus, si est homo totus in sensu vitae, melior remeavit in caelum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae solent medicinae arte praeberi. ecce dixit mortuum coli pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens, quod remeavit in caelum. adiungens deinde aliud Hermes, inquit, cuius avitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes mortales undique venientes adiuvat atque conservat ? hic enim Hermes maior, id est Mercurius, quem dicit avum suum fuisse, in Hermopoli, hoc est in sui nominis civitate, esse perhibetur. ecce duos deos dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. sed de Aesculapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercurium autem multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste avum suum fuisse testatur. at enim alius est ille, alius iste, quamvis eodem nomine nuncupentur. non multum pugno, alius ille sit, alius iste; verum et iste, sicut Aesculapius, ex homine deus secundum testimonium tanti apud suos viri, huius Trismegisti, nepotis sui. adhuc addit et dicit: Isin vero Osiris quam multa bona praestare propitiam, quantis obesse scimus iratam. deinde ut ostenderet ex hoc genere esse deos, quos illa arte homines faciunt – unde dat intellegi daemones se opinari ex hominum mortuorum animis extitisse, quos per artem, quam inuenerunt homines multum errantes, increduli et inreligiosi, ait inditos simulacris, quia hi, qui tales deos faciebant, animas facere non utique poterant -, cum de Iside dixisset, quod commemoravi, quantis obesse scimus iratam, secutus adiunxit: terrenis etenim dis atque mundanis facile est irasci, utpote qui sint ab hominibus ex utraque natura facti atque conpositi. ex utraque natura. dicit ex anima et corpore, ut pro anima sit daemon, pro corpore simulacrum. unde contigit, inquit, ab Aegyptiis haec sancta animalia nuncupari colique per singulas civitates eorum animas, quorum sunt consecratae viventes, ita ut eorum legibus incolantur et eorum nominibus nuncupentur. ubi est illa velut querela luctuosa, quod terra Aegypti, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum futura esset mortuorumque plenissima? nempe spiritus fallax, cuius instinctu Hermes ista dicebat, per eum ipsum coactus est confiteri iam tunc illam terram sepulcrorum et mortuorum, quos pro dis colebant, fuisse plenissimam. sed dolor daemonum per eum loquebatur, qui suas futuras poenas apud sanctorum martyrum memorias inminere maerebant. in multis enim talibus locis torquentur et confitentur et de possessis hominum corporibus eiciuntur.

Caput XXVII

De modo honoris, quem Christiani martyribus inpendunt.

Nec tamen nos eisdem martyribus templa, sacerdotia, sacra et sacrificia constituimus, quoniam non ipsi, sed deus eorum nobis est deus. honoramus sane memorias eorum tamquam sanctorum hominum dei, qui usque ad mortem corporum suorum pro veritate certarunt, ut innotesceret vera religio falsis fictisque conuictis; quod etiam si qui antea sentiebant, timendo reprimebant. quis autem audivit aliquando fidelium stantem sacerdotem ad altare, etiam super sanctum corpus martyris ad dei honorem cultumque constructum, dicere in precibus: offero tibi sacrificium Petre vel Paule vel Cypriane, cum apud eorum memorias offeratur deo, qui eos et homines et martyres fecit et sanctis suis angelis caelesti honore sociavit, ut ea celebritate et deo vero de illorum victoriis gratias agamus et nos ad imitationem talium coronarum atque palmarum eodem invocato in auxilium ex illorum memoriae renovatione adhortemur? quaecumque igitur adhibentur religiosorum obsequia in martyrum locis, ornamenta sunt memoriarum, non sacra vel sacrificia mortuorum tamquam deorum. quicumque etiam epulas suas eo deferunt – quod quidem a Christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo -, tamen quicumque id faciunt, quas cum adposuerint, orant et auferunt, ut vescantur vel ex eis etiam indigentibus largiantur, sanctificari sibi eas volunt per merita martyrum in nomine domini martyrum. non autem esse ista sacrificia martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur, sacrificium Christianorum. nos itaque martyres nostros nec divinis honoribus nec humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra convertimus. nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et de parentibus eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur – quibus parentibus suis illa cum sacrificaret, invenit hordei segetem atque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio demonstravit, unde eandem et Cererem volunt -, quae et quanta mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem matrem scribit Alexander, legant qui volunt vel possunt, et recolant qui legerunt, et videant quibus hominibus mortuis vel de quibus eorum factis tamquam dis sacra fuerint instituta. absit ut eos, quamvis deos habeant, sanctis martyribus nostris, quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant conparare. sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inlicitum est atque uni deo tantummodo debitum, ut nec criminibus suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi vel flagitia isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia commiserunt, vel conficta delectamenta daemonum noxiorum, si homines non fuerunt. ex isto genere daemonum Socrates non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportaverint talem deum, qui eadem arte excellere voluerunt. quid ergo plura? non esse spiritus istos colendos propter vitam beatam, quae post mortem futura est, nullus vel mediocriter prudens ambigit. sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per quos ad vitam in aeternum beatam perveniamus, colendos esse censebunt, quos bonos opinantur. quod quale sit iam in volumine sequenti videndum est.