LIBER X
[1] Panditur interea domus omnipotentis Olympi
[2] conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
[3] sideream in sedem, terras unde arduus omnis
[4] castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
[5] considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
[6] ‘caelicolae magni, quianam sententia vobis
[7] versa retro tantumque animis certatis iniquis?
[8] abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
[9] quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
[10] aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
[11] adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
[12] cum fera Karthago Romanis arcibus olim
[13] exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
[14] tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
[15] nunc sinite et placitum laeti componite foedus.’
[16] Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
[17] pauca refert:
[18] ‘o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
[19] (namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),
[20] cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
[21] per medios insignis equis tumidusque secundo
[22] Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;
[23] quin intra portas atque ipsis proelia miscent
[24] aggeribus murorum et inundant sanguine fossae.
[25] Aeneas ignarus abest. numquamne levari
[26] obsidione sines? muris iterum imminet hostis
[27] nascentis Troiae nec non exercitus alter,
[28] atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
[29] Tydides. equidem credo, mea vulnera restant
[30] et tua progenies mortalia demoror arma.
[31] si sine pace tua atque invito numine Troes
[32] Italiam petiere, luant peccata neque illos
[33] iuveris auxilio; sin tot responsa secuti
[34] quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
[35] vertere iussa potest aut cur nova condere fata?
[36] quid repetam exustas Erycino in litore classis,
[37] quid tempestatum regem ventosque furentis
[38] Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
[39] nunc etiam manis (haec intemptata manebat
[40] sors rerum) movet et superis immissa repente
[41] Allecto medias Italum bacchata per urbes.
[42] nil super imperio moveor. speravimus ista,
[43] dum fortuna fuit. vincant, quos vincere mavis.
[44] si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
[45] dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
[46] excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
[47] incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
[48] Aeneas sane ignotis iactetur in undis
[49] et quacumque viam dederit Fortuna sequatur:
[50] hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
[51] est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
[52] Idaliaeque domus: positis inglorius armis
[53] exigat hic aevum. magna dicione iubeto
[54] Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
[55] obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli
[56] iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis
[57] totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
[58] dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
[59] non satius cineres patriae insedisse supremos
[60] atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
[61] redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
[62] da, pater, Iliacos Teucris.’ tum regia Iuno
[63] acta furore gravi: ‘quid me alta silentia cogis
[64] rumpere et obductum verbis vulgare dolorem?
[65] Aenean hominum quisquam divumque subegit
[66] bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
[67] Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
[68] Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
[69] hortati sumus aut vitam committere ventis?
[70] num puero summam belli, num credere muros,
[71] Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
[72] quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
[73] egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
[74] indignum est Italos Troiam circumdare flammis
[75] nascentem et patria Turnum consistere terra,
[76] cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
[77] quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
[78] arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
[79] quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
[80] pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
[81] tu potes Aenean manibus subducere Graium
[82] proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
[83] et potes in totidem classem convertere nymphas:
[84] nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
[85] ‘Aeneas ignarus abest’: ignarus et absit.
[86] est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
[87] quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
[88] nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
[89] conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
[90] obiecit? quae causa fuit consurgere in arma
[91] Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
[92] me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
[93] aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
[94] tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
[95] haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.’
[96] Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
[97] caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
[98] cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
[99] murmura venturos nautis prodentia ventos.
[100] tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
[101] infit (eo dicente deum domus alta silescit
[102] et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
[103] tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
[104] ‘accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
[105] quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
[106] haud licitum, nec vestra capit discordia finem,
[107] quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
[108] Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
[109] seu fatis Italum castra obsidione tenentur
[110] sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
[111] nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem
[112] fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
[113] fata viam invenient.’ Stygii per flumina fratris,
[114] per pice torrentis atraque voragine ripas
[115] adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
[116] hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
[117] surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
[118] Interea Rutuli portis circum omnibus instant
[119] sternere caede viros et moenia cingere flammis.
[120] at legio Aeneadum vallis obsessa tenetur
[121] nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
[122] nequiquam et rara muros cinxere corona
[123] Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
[124] Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
[125] prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
[126] et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
[127] fert ingens toto conixus corpore saxum,
[128] haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
[129] nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
[130] hi iaculis, illi certant defendere saxis
[131] molirique ignem nervoque aptare sagittas.
[132] ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
[133] Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
[134] qualis gemma micat fulvum quae dividit aurum,
[135] aut collo decus aut capiti, vel quale per artem
[136] inclusum buxo aut Oricia terebintho
[137] lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
[138] accipit et molli subnectens circulus auro.
[139] te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
[140] vulnera derigere et calamos armare veneno,
[141] Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
[142] exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
[143] adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
[144] aggere murorum sublimem gloria tollit,
[145] et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
[146] Illi inter sese duri certamina belli
[147] contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
[148] namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
[149] regem adit et regi memorat nomenque genusque
[150] quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma
[151] quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
[152] edocet, humanis quae sit fiducia rebus
[153] admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon
[154] iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
[155] classem conscendit iussis gens Lydia divum
[156] externo commissa duci. Aeneia puppis
[157] prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
[158] imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
[159] hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
[160] eventus belli varios, Pallasque sinistro
[161] adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
[162] noctis iter, iam quae passus terraque marique.
[163] Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
[164] quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
[165] Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
[166] Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
[167] sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
[168] quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
[169] gorytique leves umeris et letifer arcus.
[170] una torvus Abas: huic totum insignibus armis
[171] agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
[172] sescentos illi dederat Populonia mater
[173] expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
[174] insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
[175] tertius ille hominum divumque interpres Asilas,
[176] cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
[177] et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
[178] mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
[179] hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
[180] urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,
[181] Astyr equo fidens et versicoloribus armis.
[182] ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
[183] qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
[184] et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.
[185] Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
[186] transierim, Cunare, et paucis comitate Cupavo,
[187] cuius olorinae surgunt de vertice pennae
[188] (crimen, Amor, vestrum) formaeque insigne paternae.
[189] namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
[190] populeas inter frondes umbramque sororum
[191] dum canit et maestum Musa solatur amorem,
[192] canentem molli pluma duxisse senectam
[193] linquentem terras et sidera voce sequentem.
[194] filius aequalis comitatus classe catervas
[195] ingentem remis Centaurum promovet: ille
[196] instat aquae saxumque undis immane minatur
[197] arduus, et longa sulcat maria alta carina.
[198] Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
[199] fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
[200] qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
[201] Mantua dives avis, sed non genus omnibus unum:
[202] gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
[203] ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
[204] hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
[205] quos patre Benaco velatus harundine glauca
[206] Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
[207] it gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
[208] verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
[209] hunc vehit immanis Triton et caerula concha
[210] exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
[211] frons hominem praefert, in pristim desinit alvus,
[212] spumea semifero sub pectore murmurat unda.
[213] Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
[214] subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
[215] Iamque dies caelo concesserat almaque curru
[216] noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
[217] Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
[218] ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
[219] atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
[220] occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
[221] numen habere maris nymphasque e navibus esse
[222] iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
[223] quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
[224] agnoscunt longe regem lustrantque choreis;
[225] quarum quae fandi doctissima Cymodocea
[226] pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
[227] eminet ac laeva tacitis subremigat undis.
[228] tum sic ignarum adloquitur: ‘vigilasne, deum gens,
[229] Aenea? vigila et velis immitte rudentis.
[230] nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,
[231] nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
[232] praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
[233] rupimus invitae tua vincula teque per aequor
[234] quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
[235] et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.
[236] at puer Ascanius muro fossisque tenetur
[237] tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
[238] iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
[239] Arcas eques; medias illis opponere turmas,
[240] ne castris iungant, certa est sententia Turno.
[241] surge age et Aurora socios veniente vocari
[242] primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse
[243] invictum ignipotens atque oras ambiit auro.
[244] crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
[245] ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.’
[246] dixerat et dextra discedens impulit altam
[247] haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
[248] ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
[249] inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
[250] Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.
[251] tum breviter supera aspectans convexa precatur:
[252] ‘alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
[253] turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
[254] tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
[255] augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.’
[256] tantum effatus, et interea revoluta ruebat
[257] matura iam luce dies noctemque fugarat;
[258] principio sociis edicit signa sequantur
[259] atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
[260] Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra
[261] stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
[262] extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
[263] Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
[264] tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
[265] Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
[266] cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
[267] at Rutulo regi ducibusque ea mira videri
[268] Ausoniis, donec versas ad litora puppis
[269] respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
[270] ardet apex capiti cristisque a vertice flamma
[271] funditur et vastos umbo vomit aureus ignis:
[272] non secus ac liquida si quando nocte cometae
[273] sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
[274] ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
[275] nascitur et laevo contristat lumine caelum.
[276] Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
[277] litora praecipere et venientis pellere terra.
[278] [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
[279] ‘quod votis optastis adest, perfringere dextra.
[280] in manibus Mars ipse viris. nunc coniugis esto
[281] quisque suae tectique memor, nunc magna referto
[282] facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
[283] dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
[284] audentis Fortuna iuvat.’
[285] haec ait, et secum versat quos ducere contra
[286] vel quibus obsessos possit concredere muros.
[287] Interea Aeneas socios de puppibus altis
[288] pontibus exponit. multi servare recursus
[289] languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
[290] per remos alii. speculatus litora Tarchon,
[291] qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
[292] sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
[293] advertit subito proras sociosque precatur:
[294] ‘nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
[295] tollite, ferte rates, inimicam findite rostris
[296] hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
[297] frangere nec tali puppim statione recuso
[298] arrepta tellure semel.’ quae talia postquam
[299] effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
[300] spumantisque rates arvis inferre Latinis,
[301] donec rostra tenent siccum et sedere carinae
[302] omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:
[303] namque inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo
[304] anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
[305] solvitur atque viros mediis exponit in undis,
[306] fragmina remorum quos et fluitantia transtra
[307] impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.
[308] Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
[309] totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
[310] signa canunt. primus turmas invasit agrestis
[311] Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
[312] occiso Therone, virum qui maximus ultro
[313] Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
[314] per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
[315] inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta
[316] et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
[317] quo licuit parvo? nec longe Cissea durum
[318] immanemque Gyan sternentis agmina clava
[319] deiecit leto; nihil illos Herculis arma
[320] nec validae iuvere manus genitorque Melampus,
[321] Alcidae comes usque gravis dum terra labores
[322] praebuit. ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
[323] intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
[324] tu quoque, flaventem prima lanugine malas
[325] dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,
[326] Dardania stratus dextra, securus amorum
[327] qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
[328] ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
[329] progenies, septem numero, septenaque tela
[330] coniciunt; partim galea clipeoque resultant
[331] inrita, deflexit partim stringentia corpus
[332] alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:
[333] ‘suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
[334] torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
[335] Iliacis campis.’ tum magnam corripit hastam
[336] et iacit: illa volans clipei transverberat aera
[337] Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
[338] huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
[339] sustentat dextra: traiecto missa lacerto
[340] protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,
[341] dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
[342] tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
[343] Aenean petiit: sed non et figere contra
[344] est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
[345] Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus
[346] advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
[347] sub mentum graviter pressa, pariterque loquentis
[348] vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
[349] fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
[350] tris quoque Threicios Boreae de gente suprema
[351] et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
[352] per varios sternit casus. accurrit Halaesus
[353] Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
[354] insignis Messapus equis. expellere tendunt
[355] nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
[356] Ausoniae. magno discordes aethere venti
[357] proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
[358] non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
[359] anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
[360] haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
[361] concurrunt, haeret pede pes densusque viro vir.
[362] At parte ex alia, qua saxa rotantia late
[363] intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
[364] Arcadas insuetos acies inferre pedestris
[365] ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
[366] aspera aquis natura loci dimittere quando
[367] suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
[368] nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris;
[369] ‘quo fugitis, socii? per vos et fortia facta,
[370] per ducis Euandri nomen devictaque bella
[371] spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
[372] fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
[373] est via. qua globus ille virum densissimus urget,
[374] hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
[375] numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
[376] mortales; totidem nobis animaeque manusque.
[377] ecce maris magna claudit nos obice pontus,
[378] deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?’
[379] haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
[380] Obvius huic primum fatis adductus iniquis
[381] fit Lagus. hunc, vellit magno dum pondere saxum,
[382] intorto figit telo, discrimina costis
[383] per medium qua spina dabat, hastamque receptat
[384] ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
[385] ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem,
[386] dum furit, incautum crudeli morte sodalis
[387] excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
[388] hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
[389] Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.
[390] vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis,
[391] Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
[392] indiscreta suis gratusque parentibus error;
[393] at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas.
[394] nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis;
[395] te decisa suum, Laride, dextera quaerit
[396] semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
[397] Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
[398] facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
[399] Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
[400] traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
[401] Ilo namque procul validam derexerat hastam,
[402] quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
[403] te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
[404] caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
[405] ac velut optato ventis aestate coortis
[406] dispersa immittit silvis incendia pastor,
[407] correptis subito mediis extenditur una
[408] horrida per latos acies Volcania campos,
[409] ille sedens victor flammas despectat ovantis:
[410] non aliter socium virtus coit omnis in unum
[411] teque iuvat, Palla. sed bellis acer Halaesus
[412] tendit in adversos seque in sua colligit arma.
[413] hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
[414] Strymonio dextram fulgenti deripit ense
[415] elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
[416] ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
[417] fata canens silvis genitor celarat Halaesum;
[418] ut senior leto canentia lumina solvit,
[419] iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
[420] Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus:
[421] ‘da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
[422] fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
[423] haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.’
[424] audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
[425] Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
[426] At non caede viri tanta perterrita Lausus,
[427] pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
[428] oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
[429] sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
[430] et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri.
[431] agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis;
[432] extremi addensent acies nec turba moveri
[433] tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
[434] hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
[435] egregii forma, sed quis Fortuna negarat
[436] in patriam reditus. ipsos concurrere passus
[437] haud tamen inter se magni regnator Olympi;
[438] mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
[439] Interea soror alma monet succedere Lauso
[440] Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
[441] ut vidit socios: ‘tempus desistere pugnae;
[442] solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
[443] debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.’
[444] haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
[445] at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba
[446] miratus stupet in Turno corpusque per ingens
[447] lumina volvit obitque truci procul omnia visu,
[448] talibus et dictis it contra dicta tyranni:
[449] ‘aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
[450] aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
[451] tolle minas.’ fatus medium procedit in aequor;
[452] frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
[453] desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
[454] comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
[455] stare procul campis meditantem in proelia taurum,
[456] advolat, haud alia est Turni venientis imago.
[457] hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
[458] ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum
[459] viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
[460] ‘per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,
[461] te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
[462] cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
[463] victoremque ferant morientia lumina Turni.’
[464] audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
[465] corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
[466] tum genitor natum dictis adfatur amicis:
[467] ‘stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
[468] omnibus est vitae; sed famam extendere factis,
[469] hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
[470] tot gnati cecidere deum, quin occidit una
[471] Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum
[472] fata vocant metasque dati pervenit ad aevi.’
[473] sic ait, atque oculos Rutulorum reicit arvis.
[474] At Pallas magnis emittit viribus hastam
[475] vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
[476] illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
[477] incidit, atque viam clipei molita per oras
[478] tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
[479] hic Turnus ferro praefixum robur acuto
[480] in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
[481] ‘aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.’
[482] dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
[483] quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
[484] vibranti cuspis medium transverberat ictu
[485] loricaeque moras et pectus perforat ingens.
[486] ille rapit calidum frustra de vulnere telum:
[487] una eademque via sanguis animusque sequuntur.
[488] corruit in vulnus (sonitum super arma dedere)
[489] et terram hostilem moriens petit ore cruento.
[490] quem Turnus super adsistens:
[491] ‘Arcades, haec’ inquit ‘memores mea dicta referte
[492] Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
[493] quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
[494] largior. haud illi stabunt Aeneia parvo
[495] hospitia.’ et laevo pressit pede talia fatus
[496] exanimem rapiens immania pondera baltei
[497] impressumque nefas: una sub nocte iugali
[498] caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
[499] quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
[500] quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.
[501] nescia mens hominum fati sortisque futurae
[502] et servare modum rebus sublata secundis!
[503] Turno tempus erit magno cum optaverit emptum
[504] intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
[505] oderit. at socii multo gemitu lacrimisque
[506] impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
[507] o dolor atque decus magnum rediture parenti,
[508] haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
[509] cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos!
[510] Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
[511] advolat Aeneae tenui discrimine leti
[512] esse suos, tempus versis succurrere Teucris.
[513] proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
[514] ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
[515] caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
[516] omnia sunt oculis, mensae quas advena primas
[517] tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
[518] quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens,
[519] viventis rapit, inferias quos immolet umbris
[520] captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
[521] inde Mago procul infensam contenderat hastam:
[522] ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta,
[523] et genua amplectens effatur talia supplex:
[524] ‘per patrios manis et spes surgentis Iuli
[525] te precor, hanc animam serves gnatoque patrique.
[526] est domus alta, iacent penitus defossa talenta
[527] caelati argenti, sunt auri pondera facti
[528] infectique mihi. non hic victoria Teucrum
[529] vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.’
[530] dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
[531] ‘argenti atque auri memoras quae multa talenta
[532] gnatis parce tuis. belli commercia Turnus
[533] sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
[534] hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.’
[535] sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa
[536] cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
[537] nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
[538] infula cui sacra redimibat tempora vitta,
[539] totus conlucens veste atque insignibus albis.
[540] quem congressus agit campo, lapsumque superstans
[541] immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
[542] lecta refert umeris tibi, rex Gradive, tropaeum.
[543] Instaurant acies Volcani stirpe creatus
[544] Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
[545] Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram
[546] et totum clipei ferro deiecerat orbem
[547] (dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
[548] crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
[549] canitiemque sibi et longos promiserat annos);
[550] Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
[551] silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
[552] obvius ardenti sese obtulit. ille reducta
[553] loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
[554] tum caput orantis nequiquam et multa parantis
[555] dicere deturbat terrae, truncumque tepentem
[556] provolvens super haec inimico pectore fatur:
[557] ‘istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
[558] condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
[559] alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
[560] unda feret piscesque impasti vulnera lambent.’
[561] protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
[562] persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem,
[563] magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
[564] qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
[565] Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
[566] centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
[567] pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
[568] tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
[569] sic toto Aeneas desaevit in aequore victor
[570] ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei
[571] quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
[572] atque illi longe gradientem et dira frementem
[573] ut videre, metu versi retroque ruentes
[574] effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
[575] Interea biiugis infert se Lucagus albis
[576] in medios fraterque Liger; sed frater habenis
[577] flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
[578] haud tulit Aeneas tanto fervore furentis;
[579] inruit adversaque ingens apparuit hasta.
[580] cui Liger:
[581] ‘non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
[582] aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
[583] his dabitur terris.’ vesano talia late
[584] dicta volant Ligeri. sed non et Troius heros
[585] dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.
[586] Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
[587] admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
[588] aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
[589] fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen;
[590] excussus curru moribundus volvitur arvis.
[591] quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
[592] ‘Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
[593] prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
[594] ipse rotis saliens iuga deseris.’ haec ita fatus
[595] arripuit biiugos; frater tendebat inertis
[596] infelix palmas curru delapsus eodem:
[597] ‘per te, per qui te talem genuere parentes,
[598] vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.’
[599] pluribus oranti Aeneas: ‘haud talia dudum
[600] dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.’
[601] tum latebras animae pectus mucrone recludit.
[602] talia per campos edebat funera ductor
[603] Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri
[604] more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
[605] Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.
[606] Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
[607] ‘o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
[608] ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
[609] Troianas sustentat opes, non vivida bello
[610] dextra viris animusque ferox patiensque pericli.’
[611] cui Iuno summissa: ‘quid, o pulcherrime coniunx,
[612] sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
[613] si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
[614] vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
[615] omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
[616] et Dauno possem incolumem servare parenti.
[617] nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
[618] ille tamen nostra deducit origine nomen
[619] Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
[620] saepe manu multisque oneravit limina donis.’
[621] cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
[622] ‘si mora praesentis leti tempusque caduco
[623] oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
[624] tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
[625] hactenus indulsisse vacat. sin altior istis
[626] sub precibus venia ulla latet totumque moveri
[627] mutarive putas bellum, spes pascis inanis.’
[628] et Iuno adlacrimans: ‘quid si, quae voce gravaris,
[629] mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
[630] nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri
[631] vana feror. quod ut o potius formidine falsa
[632] ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!’
[633] Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
[634] misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
[635] Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.
[636] tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
[637] in faciem Aeneae (visu mirabile monstrum)
[638] Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
[639] divini adsimulat capitis, dat inania verba,
[640] dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,
[641] morte obita qualis fama est volitare figuras
[642] aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
[643] at primas laeta ante acies exsultat imago
[644] inritatque virum telis et voce lacessit.
[645] instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
[646] conicit; illa dato vertit vestigia tergo.
[647] tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
[648] credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
[649] ‘quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
[650] hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.’
[651] talia vociferans sequitur strictumque coruscat
[652] mucronem, nec ferre videt sua gaudia ventos.
[653] Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
[654] expositis stabat scalis et ponte parato,
[655] qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
[656] huc sese trepida Aeneae fugientis imago
[657] conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
[658] exsuperatque moras et pontis transilit altos.
[659] vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
[660] avulsamque rapit revoluta per aequora navem.
[661] tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,
[662] sed sublime volans nubi se immiscuit atrae,
[663] illum autem Aeneas absentem in proelia poscit;
[664] obvia multa virum demittit corpora morti,
[665] cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
[666] respicit ignarus rerum ingratusque salutis
[667] et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
[668] ‘omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
[669] duxisti et talis voluisti expendere poenas?
[670] quo feror? unde abii? quae me fuga quemve reducit?
[671] Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
[672] quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
[673] quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui
[674] et nunc palantis video, gemitumque cadentum
[675] accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat
[676] terra mihi? vos o potius miserescite, venti;
[677] in rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro)
[678] ferte ratem saevisque vadis immittite syrtis,
[679] quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.’
[680] haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
[681] an sese mucrone ob tantum dedecus amens
[682] induat et crudum per costas exigat ensem,
[683] fluctibus an iaciat mediis et litora nando
[684] curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
[685] ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno
[686] continuit iuvenemque animi miserata repressit.
[687] labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
[688] et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
[689] At Iovis interea monitis Mezentius ardens
[690] succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.
[691] concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
[692] uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
[693] ille (velut rupes vastum quae prodit in aequor,
[694] obvia ventorum furiis expostaque ponto,
[695] vim cunctam atque minas perfert caelique marisque
[696] ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
[697] sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
[698] sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
[699] occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
[700] succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso
[701] donat habere umeris et vertice figere cristas.
[702] nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
[703] aequalem comitemque, una quem nocte Theano
[704] in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas
[705] Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna
[706] occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
[707] ac velut ille canum morsu de montibus altis
[708] actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
[709] defendit multosque palus Laurentia silva
[710] pascit harundinea, postquam inter retia ventum est,
[711] substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
[712] nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus,
[713] sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
[714] ille autem impavidus partis cunctatur in omnis
[715] dentibus infrendens et tergo decutit hastas:
[716] haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
[717] non ulli est animus stricto concurrere ferro,
[718] missilibus longe et vasto clamore lacessunt.
[719] Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
[720] Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.
[721] hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
[722] purpureum pennis et pactae coniugis ostro,
[723] impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
[724] (suadet enim vesana fames), si forte fugacem
[725] conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,
[726] gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
[727] visceribus super incumbens; lavit improba taeter
[728] ora cruor –
[729] sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
[730] sternitur infelix Acron et calcibus atram
[731] tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
[732] atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
[733] sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus;
[734] obvius adversoque occurrit seque viro vir
[735] contulit, haud furto melior sed fortibus armis.
[736] tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
[737] ‘pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.’
[738] conclamant socii laetum paeana secuti;
[739] ille autem exspirans: ‘non me, quicumque es, inulto,
[740] victor, nec longum laetabere; te quoque fata
[741] prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.’
[742] ad quem subridens mixta Mezentius ira:
[743] ‘nunc morere. ast de me divum pater atque hominum rex
[744] viderit.’ hoc dicens eduxit corpore telum.
[745] olli dura quies oculos et ferreus urget
[746] somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
[747] Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
[748] partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
[749] Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
[750] illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
[751] hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
[752] quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
[753] deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
[754] insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.
[755] Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors
[756] funera; caedebant pariter pariterque ruebant
[757] victores victique, neque his fuga nota neque illis.
[758] di Iovis in tectis iram miserantur inanem
[759] amborum et tantos mortalibus esse labores;
[760] hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno.
[761] pallida Tisiphone media inter milia saevit.
[762] At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
[763] turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
[764] cum pedes incedit medii per maxima Nerei
[765] stagna viam scindens, umero supereminet undas,
[766] aut summis referens annosam montibus ornum
[767] ingrediturque solo et caput inter nubila condit,
[768] talis se vastis infert Mezentius armis.
[769] huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
[770] obvius ire parat. manet imperterritus ille
[771] hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
[772] atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:
[773] ‘dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
[774] nunc adsint! voveo praedonis corpore raptis
[775] indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
[776] Aeneae.’ dixit, stridentemque eminus hastam
[777] iecit. at illa volans clipeo est excussa proculque
[778] egregium Antoren latus inter et ilia figit,
[779] Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
[780] haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
[781] sternitur infelix alieno vulnere, caelumque
[782] aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
[783] tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem
[784] aere cavum triplici, per linea terga tribusque
[785] transiit intextum tauris opus, imaque sedit
[786] inguine, sed viris haud pertulit. ocius ensem
[787] Aeneas viso Tyrrheni sanguine laetus
[788] eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
[789] ingemuit cari graviter genitoris amore,
[790] ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae –
[791] hic mortis durae casum tuaque optima facta,
[792] si qua fidem tanto est operi latura vetustas,
[793] non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo –
[794] ille pedem referens et inutilis inque ligatus
[795] cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.
[796] proripuit iuvenis seseque immiscuit armis,
[797] iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
[798] Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
[799] sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
[800] dum genitor nati parma protectus abiret,
[801] telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
[802] missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
[803] ac velut effusa si quando grandine nimbi
[804] praecipitant, omnis campis diffugit arator
[805] omnis et agricola, et tuta latet arce viator
[806] aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
[807] dum pluit in terris, ut possint sole reducto
[808] exercere diem: sic obrutus undique telis
[809] Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
[810] sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
[811] ‘quo moriture ruis maioraque viribus audes?
[812] fallit te incautum pietas tua.’ nec minus ille
[813] exsultat demens, saevae iamque altius irae
[814] Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
[815] Parcae fila legunt. validum namque exigit ensem
[816] per medium Aeneas iuvenem totumque recondit;
[817] transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
[818] et tunicam molli mater quam neverat auro,
[819] implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
[820] concessit maesta ad Manis corpusque reliquit.
[821] At vero ut vultum vidit morientis et ora,
[822] ora modis Anchisiades pallentia miris,
[823] ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
[824] et mentem patriae subiit pietatis imago.
[825] ‘quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
[826] quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
[827] arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
[828] manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
[829] hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
[830] Aeneae magni dextra cadis.’ increpat ultro
[831] cunctantis socios et terra sublevat ipsum
[832] sanguine turpantem comptos de more capillos.
[833] Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
[834] vulnera siccabat lymphis corpusque levabat
[835] arboris acclinis trunco. procul aerea ramis
[836] dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
[837] stant lecti circum iuvenes; ipse aeger anhelans
[838] colla fovet fusus propexam in pectore barbam;
[839] multa super Lauso rogitat, multumque remittit
[840] qui revocent maestique ferant mandata parentis.
[841] at Lausum socii exanimem super arma ferebant
[842] flentes, ingentem atque ingenti vulnere victum.
[843] agnovit longe gemitum praesaga mali mens.
[844] canitiem multo deformat pulvere et ambas
[845] ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
[846] ‘tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
[847] ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
[848] quem genui? tuane haec genitor per vulnera servor
[849] morte tua vivens? heu, nunc misero mihi demum
[850] exitium infelix, nunc alte vulnus adactum!
[851] idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
[852] pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
[853] debueram patriae poenas odiisque meorum:
[854] omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
[855] nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.
[856] sed linquam.’ simul hoc dicens attollit in aegrum
[857] se femur et, quamquam vis alto vulnere tardat,
[858] haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
[859] hoc solamen erat, bellis hoc victor abibat
[860] omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:
[861] ‘Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
[862] viximus. aut hodie victor spolia illa cruenti
[863] et caput Aeneae referes Lausique dolorum
[864] ultor eris mecum, aut, aperit si nulla viam vis,
[865] occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
[866] iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.’
[867] dixit, et exceptus tergo consueta locavit
[868] membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
[869] aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
[870] sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens
[871] uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
[872] [et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
[873] atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
[874] Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
[875] ‘sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
[876] incipias conferre manum.’
[877] tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
[878] ille autem: ‘quid me erepto, saevissime, nato
[879] terres? haec via sola fuit qua perdere posses:
[880] nec mortem horremus nec divum parcimus ulli.
[881] desine, nam venio moriturus et haec tibi porto
[882] dona prius.’ dixit, telumque intorsit in hostem;
[883] inde aliud super atque aliud figitque volatque
[884] ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
[885] ter circum astantem laevos equitavit in orbis
[886] tela manu iaciens, ter secum Troius heros
[887] immanem aerato circumfert tegmine silvam.
[888] inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
[889] vellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
[890] multa movens animo iam tandem erumpit et inter
[891] bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
[892] tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
[893] verberat, effusumque equitem super ipse secutus
[894] implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
[895] clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
[896] advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
[897] et super haec: ‘ubi nunc Mezentius acer et illa
[898] effera vis animi?’ contra Tyrrhenus, ut auras
[899] suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
[900] ‘hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
[901] nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
[902] nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
[903] unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro:
[904] corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
[905] circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
[906] et me consortem nati concede sepulcro.’
[907] haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
[908] undantique animam diffundit in arma cruore.