Aeneis

Aeneis » LIBER I


LIBER I

[1] Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris

[2] Italiam fato profugus Laviniaque venit

[3] litora, multum ille et terris iactatus et alto

[4] vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,

[5] multa quoque et bello passus, dum conderet urbem

[6] inferretque deos Latio; genus unde Latinum

[7] Albanique patres atque altae moenia Romae.

[8] Musa, mihi causas memora, quo numine laeso

[9] quidve dolens regina deum tot volvere casus

[10] insignem pietate virum, tot adire labores

[11] impulerit. tantaene animis caelestibus irae?

[12] Urbs antiqua fuit (Tyrii tenuere coloni)

[13] Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe

[14] ostia, dives opum studiisque asperrima belli,

[15] quam Iuno fertur terris magis omnibus unam

[16] posthabita coluisse Samo. hic illius arma,

[17] hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,

[18] si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

[19] progeniem sed enim Troiano a sanguine duci

[20] audierat Tyrias olim quae verteret arces;

[21] hinc populum late regem belloque superbum

[22] venturum excidio Libyae; sic volvere Parcas.

[23] id metuens veterisque memor Saturnia belli,

[24] prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis –

[25] necdum etiam causae irarum saevique dolores

[26] exciderant animo; manet alta mente repostum

[27] iudicium Paridis spretaeque iniuria formae

[28] et genus invisum et rapti Ganymedis honores:

[29] his accensa super iactatos aequore toto

[30] Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,

[31] arcebat longe Latio, multosque per annos

[32] errabant acti fatis maria omnia circum.

[33] tantae molis erat Romanam condere gentem.

[34] Vix e conspectu Siculae telluris in altum

[35] vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant,

[36] cum Iuno aeternum servans sub pectore vulnus

[37] haec secum: ‘mene incepto desistere victam

[38] nec posse Italia Teucrorum avertere regem!

[39] quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem

[40] Argivum atque ipsos potuit summergere ponto

[41] unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?

[42] ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem

[43] disiecitque rates evertitque aequora ventis,

[44] illum exspirantem transfixo pectore flammas

[45] turbine corripuit scopuloque infixit acuto;

[46] ast ego, quae divum incedo regina Iovisque

[47] et soror et coniunx, una cum gente tot annos

[48] bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat

[49] praeterea aut supplex aris imponet honorem?’

[50] Talia flammato secum dea corde volutans

[51] nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris,

[52] Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro

[53] luctantis ventos tempestatesque sonoras

[54] imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[55] illi indignantes magno cum murmure montis

[56] circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce

[57] sceptra tenens mollitque animos et temperat iras.

[58] ni faciat, maria ac terras caelumque profundum

[59] quippe ferant rapidi secum verrantque per auras;

[60] sed pater omnipotens speluncis abdidit atris

[61] hoc metuens molemque et montis insuper altos

[62] imposuit, regemque dedit qui foedere certo

[63] et premere et laxas sciret dare iussus habenas.

[64] ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

[65] ‘Aeole (namque tibi divum pater atque hominum rex

[66] et mulcere dedit fluctus et tollere vento),

[67] gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor

[68] Ilium in Italiam portans victosque penatis:

[69] incute vim ventis submersasque obrue puppis,

[70] aut age diversos et dissice corpora ponto.

[71] sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,

[72] quarum quae forma pulcherrima Deiopea,

[73] conubio iungam stabili propriamque dicabo,

[74] omnis ut tecum meritis pro talibus annos

[75] exigat et pulchra faciat te prole parentem.’

[76] Aeolus haec contra: ‘tuus, o regina, quid optes

[77] explorare labor; mihi iussa capessere fas est.

[78] tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque

[79] concilias, tu das epulis accumbere divum

[80] nimborumque facis tempestatumque potentem.’

[81] Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem

[82] impulit in latus; ac venti velut agmine facto,

[83] qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.

[84] incubuere mari totumque a sedibus imis

[85] una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis

[86] Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

[87] insequitur clamorque virum stridorque rudentum;

[88] eripiunt subito nubes caelumque diemque

[89] Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra;

[90] intonuere poli et crebris micat ignibus aether

[91] praesentemque viris intentant omnia mortem.

[92] extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;

[93] ingemit et duplicis tendens ad sidera palmas

[94] talia voce refert: ‘o terque quaterque beati,

[95] quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis

[96] contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis

[97] Tydide! mene Iliacis occumbere campis

[98] non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra,

[99] saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens

[100] Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis

[101] scuta virum galeasque et fortia corpora volvit!’

[102] Talia iactanti stridens Aquilone procella

[103] velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.

[104] franguntur remi, tum prora avertit et undis

[105] dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons.

[106] hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens

[107] terram inter fluctus aperit, furit aestus harenis.

[108] tris Notus abreptas in saxa latentia torquet

[109] (saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Aras,

[110] dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto

[111] in brevia et Syrtis urget, miserabile visu,

[112] inliditque vadis atque aggere cingit harenae.

[113] unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,

[114] ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

[115] in puppim ferit: excutitur pronusque magister

[116] volvitur in caput, ast illam ter fluctus ibidem

[117] torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex.

[118] apparent rari nantes in gurgite vasto,

[119] arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas.

[120] iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae,

[121] et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,

[122] vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes

[123] accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt.

[124] Interea magno misceri murmure pontum

[125] emissamque hiemem sensit Neptunus et imis

[126] stagna refusa vadis, graviter commotus, et alto

[127] prospiciens summa placidum caput extulit unda.

[128] disiectam Aeneae toto videt aequore classem,

[129] fluctibus oppressos Troas caelique ruina;

[130] nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

[131] Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

[132] ‘Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?

[133] iam caelum terramque meo sine numine, venti,

[134] miscere et tantas audetis tollere moles?

[135] quos ego – sed motos praestat componere fluctus.

[136] post mihi non simili poena commissa luetis.

[137] maturate fugam regique haec dicite vestro:

[138] non illi imperium pelagi saevumque tridentem,

[139] sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa,

[140] vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula

[141] Aeolus et clauso ventorum carcere regnet.’

[142] Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat

[143] collectasque fugat nubes solemque reducit.

[144] Cymothoe simul et Triton adnixus acuto

[145] detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti

[146] et vastas aperit Syrtis et temperat aequor

[147] atque rotis summas levibus perlabitur undas.

[148] ac veluti magno in populo cum saepe coorta est

[149] seditio saevitque animis ignobile vulgus

[150] iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;

[151] tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem

[152] conspexere, silent arrectisque auribus astant;

[153] ille regit dictis animos et pectora mulcet:

[154] sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam

[155] prospiciens genitor caeloque invectus aperto

[156] flectit equos curruque volans dat lora secundo.

[157] Defessi Aeneadae quae proxima litora cursu

[158] contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.

[159] est in secessu longo locus: insula portum

[160] efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto

[161] frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.

[162] hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur

[163] in caelum scopuli, quorum sub vertice late

[164] aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis

[165] desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra.

[166] fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;

[167] intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

[168] Nympharum domus. hic fessas non vincula navis

[169] ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.

[170] huc septem Aeneas collectis navibus omni

[171] ex numero subit, ac magno telluris amore

[172] egressi optata potiuntur Troes harena

[173] et sale tabentis artus in litore ponunt.

[174] ac primum silici scintillam excudit Achates

[175] succepitque ignem foliis atque arida circum

[176] nutrimenta dedit rapuitque in fomite flammam.

[177] tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma

[178] expediunt fessi rerum, frugesque receptas

[179] et torrere parant flammis et frangere saxo.

[180] Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem

[181] prospectum late pelago petit, Anthea si quem

[182] iactatum vento videat Phrygiasque biremis

[183] aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici.

[184] navem in conspectu nullam, tris litore cervos

[185] prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur

[186] a tergo et longum per vallis pascitur agmen.

[187] constitit hic arcumque manu celerisque sagittas

[188] corripuit fidus quae tela gerebat Achates,

[189] ductoresque ipsos primum capita alta ferentis

[190] cornibus arboreis sternit, tum vulgus et omnem

[191] miscet agens telis nemora inter frondea turbam;

[192] nec prius absistit quam septem ingentia victor

[193] corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet;

[194] hinc portum petit et socios partitur in omnis.

[195] vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes

[196] litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros

[197] dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

[198] ‘O socii (neque enim ignari sumus ante malorum),

[199] o passi graviora, dabit deus his quoque finem.

[200] vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis

[201] accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa

[202] experti: revocate animos maestumque timorem

[203] mittite; forsan et haec olim meminisse iuvabit.

[204] per varios casus, per tot discrimina rerum

[205] tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas

[206] ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.

[207] durate, et vosmet rebus servate secundis.’

[208] Talia voce refert curisque ingentibus aeger

[209] spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.

[210] illi se praedae accingunt dapibusque futuris:

[211] tergora diripiunt costis et viscera nudant;

[212] pars in frusta secant veribusque trementia figunt,

[213] litore a?na locant alii flammasque ministrant.

[214] tum victu revocant viris, fusique per herbam

[215] implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.

[216] postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,

[217] amissos longo socios sermone requirunt,

[218] spemque metumque inter dubii, seu vivere credant

[219] sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.

[220] praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,

[221] nunc Amyci casum gemit et crudelia secum

[222] fata Lyci fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

[223] Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

[224] despiciens mare velivolum terrasque iacentis

[225] litoraque et latos populos, sic vertice caeli

[226] constitit et Libyae defixit lumina regnis.

[227] atque illum talis iactantem pectore curas

[228] tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis

[229] adloquitur Venus: ‘o qui res hominumque deumque

[230] aeternis regis imperiis et fulmine terres,

[231] quid meus Aeneas in te committere tantum,

[232] quid Troes potuere, quibus tot funera passis

[233] cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?

[234] certe hinc Romanos olim volventibus annis,

[235] hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,

[236] qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,

[237] pollicitus – quae te, genitor, sententia vertit?

[238] hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas

[239] solabar fatis contraria fata rependens;

[240] nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

[241] insequitur. quem das finem, rex magne, laborum?

[242] Antenor potuit mediis elapsus Achivis

[243] Illyricos penetrare sinus atque intima tutus

[244] regna Liburnorum et fontem superare Timavi,

[245] unde per ora novem vasto cum murmure montis

[246] it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.

[247] hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit

[248] Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit

[249] Troia, nunc placida compostus pace quiescit:

[250] nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,

[251] navibus (infandum!) amissis unius ob iram

[252] prodimur atque Italis longe disiungimur oris.

[253] hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?’

[254] Olli subridens hominum sator atque deorum

[255] vultu, quo caelum tempestatesque serenat,

[256] oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

[257] ‘parce metu, Cytherea, manent immota tuorum

[258] fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini

[259] moenia, sublimemque feres ad sidera caeli

[260] magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.

[261] hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,

[262] longius et volvens fatorum arcana movebo)

[263] bellum ingens geret Italia populosque ferocis

[264] contundet moresque viris et moenia ponet,

[265] tertia dum Latio regnantem viderit aestas

[266] ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

[267] at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo

[268] additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),

[269] triginta magnos volvendis mensibus orbis

[270] imperio explebit, regnumque ab sede Lavini

[271] transferet, et Longam multa vi muniet Albam.

[272] hic iam ter centum totos regnabitur annos

[273] gente sub Hectorea, donec regina sacerdos

[274] Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.

[275] inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus

[276] Romulus excipiet gentem et Mavortia condet

[277] moenia Romanosque suo de nomine dicet.

[278] his ego nec metas rerum nec tempora pono:

[279] imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,

[280] quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,

[281] consilia in melius referet, mecumque fovebit

[282] Romanos, rerum dominos gentemque togatam.

[283] sic placitum. veniet lustris labentibus aetas

[284] cum domus Assaraci Pthiam clarasque Mycenas

[285] servitio premet ac victis dominabitur Argis.

[286] nascetur pulchra Troianus origine Caesar,

[287] imperium Oceano, famam qui terminet astris,

[288] Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[289] hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum

[290] accipies secura; vocabitur hic quoque votis.

[291] aspera tum positis mitescent saecula bellis:

[292] cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus

[293] iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis

[294] claudentur Belli portae; Furor impius intus

[295] saeva sedens super arma et centum vinctus a?nis

[296] post tergum nodis fremet horridus ore cruento.’

[297] Haec ait et Maia genitum demittit ab alto,

[298] ut terrae utque novae pateant Karthaginis arces

[299] hospitio Teucris, ne fati nescia Dido

[300] finibus arceret. volat ille per a?ra magnum

[301] remigio alarum ac Libyae citus astitit oris.

[302] et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni

[303] corda volente deo; in primis regina quietum

[304] accipit in Teucros animum mentemque benignam.

[305] At pius Aeneas per noctem plurima volvens,

[306] ut primum lux alma data est, exire locosque

[307] explorare novos, quas vento accesserit oras,

[308] qui teneant (nam inculta videt), hominesne feraene,

[309] quaerere constituit sociisque exacta referre.

[310] classem in convexo nemorum sub rupe cavata

[311] arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

[312] occulit; ipse uno graditur comitatus Achate

[313] bina manu lato crispans hastilia ferro.

[314] cui mater media sese tulit obvia silva

[315] virginis os habitumque gerens et virginis arma

[316] Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat

[317] Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.

[318] namque umeris de more habilem suspenderat arcum

[319] venatrix dederatque comam diffundere ventis,

[320] nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

[321] ac prior ‘heus,’ inquit, ‘iuvenes, monstrate, mearum

[322] vidistis si quam hic errantem forte sororum

[323] succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,

[324] aut spumantis apri cursum clamore prementem.’

[325] Sic Venus et Veneris contra sic filius orsus:

[326] ‘nulla tuarum audita mihi neque visa sororum,

[327] o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus

[328] mortalis, nec vox hominem sonat; o, dea certe

[329] (an Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?),

[330] sis felix nostrumque leves, quaecumque, laborem

[331] et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris

[332] iactemur doceas: ignari hominumque locorumque

[333] erramus vento huc vastis et fluctibus acti.

[334] multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.’

[335] Tum Venus: ‘haud equidem tali me dignor honore;

[336] virginibus Tyriis mos est gestare pharetram

[337] purpureoque alte suras vincire coturno.

[338] Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;

[339] sed fines Libyci, genus intractabile bello.

[340] imperium Dido Tyria regit urbe profecta,

[341] germanum fugiens. longa est iniuria, longae

[342] ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

[343] huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri

[344] Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,

[345] cui pater intactam dederat primisque iugarat

[346] ominibus. sed regna Tyri germanus habebat

[347] Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.

[348] quos inter medius venit furor. ille Sychaeum

[349] impius ante aras atque auri caecus amore

[350] clam ferro incautum superat, securus amorum

[351] germanae; factumque diu celavit et aegram

[352] multa malus simulans vana spe lusit amantem.

[353] ipsa sed in somnis inhumati venit imago

[354] coniugis ora modis attollens pallida miris;

[355] crudelis aras traiectaque pectora ferro

[356] nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.

[357] tum celerare fugam patriaque excedere suadet

[358] auxiliumque viae veteres tellure recludit

[359] thesauros, ignotum argenti pondus et auri.

[360] his commota fugam Dido sociosque parabat.

[361] conveniunt quibus aut odium crudele tyranni

[362] aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,

[363] corripiunt onerantque auro. portantur avari

[364] Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.

[365] devenere locos ubi nunc ingentia cernes

[366] moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,

[367] mercatique solum, facti de nomine Byrsam,

[368] taurino quantum possent circumdare tergo.

[369] sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris?

[370] quove tenetis iter?’ quaerenti talibus ille

[371] suspirans imoque trahens a pectore vocem:

[372] ‘O dea, si prima repetens ab origine pergam

[373] et vacet annalis nostrorum audire laborum,

[374] ante diem clauso componet Vesper Olympo.

[375] nos Troia antiqua, si vestras forte per auris

[376] Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos

[377] forte sua Libycis tempestas appulit oris.

[378] sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis

[379] classe veho mecum, fama super aethera notus;

[380] Italiam quaero patriam, et genus ab Iove summo.

[381] bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,

[382] matre dea monstrante viam data fata secutus;

[383] vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

[384] ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,

[385] Europa atque Asia pulsus.’ nec plura querentem

[386] passa Venus medio sic interfata dolore est:

[387] ‘Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras

[388] vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem;

[389] perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.

[390] namque tibi reduces socios classemque relatam

[391] nuntio et in tutum versis Aquilonibus actam,

[392] ni frustra augurium vani docuere parentes.

[393] aspice bis senos laetantis agmine cycnos,

[394] aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto

[395] turbabat caelo; nunc terras ordine longo

[396] aut capere aut captas iam despectare videntur:

[397] ut reduces illi ludunt stridentibus alis

[398] et coetu cinxere polum cantusque dedere,

[399] haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum

[400] aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.

[401] perge modo et, qua te ducit via, derige gressum.’

[402] Dixit et avertens rosea cervice refulsit,

[403] ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

[404] spiravere; pedes vestis defluxit ad imos,

[405] et vera incessu patuit dea. ille ubi matrem

[406] agnovit tali fugientem est voce secutus:

[407] ‘quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis

[408] ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram

[409] non datur ac veras audire et reddere voces?’

[410] talibus incusat gressumque ad moenia tendit.

[411] at Venus obscuro gradientis a?re saepsit,

[412] et multo nebulae circum dea fudit amictu,

[413] cernere ne quis eos neu quis contingere posset

[414] molirive moram aut veniendi poscere causas.

[415] ipsa Paphum sublimis abit sedesque revisit

[416] laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo

[417] ture calent arae sertisque recentibus halant.

[418] Corripuere viam interea, qua semita monstrat,

[419] iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi

[420] imminet adversasque aspectat desuper arces.

[421] miratur molem Aeneas, magalia quondam,

[422] miratur portas strepitumque et strata viarum.

[423] instant ardentes Tyrii: pars ducere muros

[424] molirique arcem et manibus subvolvere saxa,

[425] pars optare locum tecto et concludere sulco;

[426] iura magistratusque legunt sanctumque senatum.

[427] hic portus alii effodiunt; hic alta theatris

[428] fundamenta locant alii, immanisque columnas

[429] rupibus excidunt, scaenis decora apta futuris:

[430] qualis apes aestate nova per florea rura

[431] exercet sub sole labor, cum gentis adultos

[432] educunt fetus, aut cum liquentia mella

[433] stipant et dulci distendunt nectare cellas,

[434] aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto

[435] ignavum fucos pecus a praesepibus arcent;

[436] fervet opus redolentque thymo fraglantia mella.

[437] ‘o fortunati, quorum iam moenia surgunt!’

[438] Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.

[439] infert se saeptus nebula (mirabile dictu)

[440] per medios, miscetque viris neque cernitur ulli.

[441] Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,

[442] quo primum iactati undis et turbine Poeni

[443] effodere loco signum, quod regia Iuno

[444] monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello

[445] egregiam et facilem victu per saecula gentem.

[446] hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido

[447] condebat, donis opulentum et numine divae,

[448] aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque

[449] aere trabes, foribus cardo stridebat a?nis.

[450] hoc primum in luco nova res oblata timorem

[451] leniit, hic primum Aeneas sperare salutem

[452] ausus et adflictis melius confidere rebus.

[453] namque sub ingenti lustrat dum singula templo

[454] reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi

[455] artificumque manus inter se operumque laborem

[456] miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas

[457] bellaque iam fama totum vulgata per orbem,

[458] Atridas Priamumque et saevum ambobus Achillem.

[459] constitit et lacrimans ‘quis iam locus,’ inquit, ‘Achate,

[460] quae regio in terris nostri non plena laboris?

[461] en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi,

[462] sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.

[463] solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.’

[464] sic ait atque animum pictura pascit inani

[465] multa gemens, largoque umectat flumine vultum.

[466] namque videbat uti bellantes Pergama circum

[467] hac fugerent Grai, premeret Troiana iuventus;

[468] hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

[469] nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis

[470] agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno

[471] Tydides multa vastabat caede cruentus,

[472] ardentisque avertit equos in castra prius quam

[473] pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.

[474] parte alia fugiens amissis Troilus armis,

[475] infelix puer atque impar congressus Achilli,

[476] fertur equis curruque haeret resupinus inani,

[477] lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

[478] per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

[479] interea ad templum non aequae Palladis ibant

[480] crinibus Iliades passis peplumque ferebant

[481] suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis;

[482] diva solo fixos oculos aversa tenebat.

[483] ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros

[484] exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

[485] tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,

[486] ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici

[487] tendentemque manus Priamum conspexit inermis.

[488] se quoque principibus permixtum agnovit Achivis,

[489] Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

[490] ducit Amazonidum lunatis agmina peltis

[491] Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,

[492] aurea subnectens exsertae cingula mammae

[493] bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

[494] Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,

[495] dum stupet obtutuque haeret defixus in uno,

[496] regina ad templum, forma pulcherrima Dido,

[497] incessit magna iuvenum stipante caterva.

[498] qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

[499] exercet Diana choros, quam mille secutae

[500] hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram

[501] fert umero gradiensque deas supereminet omnis

[502] (Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):

[503] talis erat Dido, talem se laeta ferebat

[504] per medios instans operi regnisque futuris.

[505] tum foribus divae, media testudine templi,

[506] saepta armis solioque alte subnixa resedit.

[507] iura dabat legesque viris, operumque laborem

[508] partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:

[509] cum subito Aeneas concursu accedere magno

[510] Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum

[511] Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo

[512] dispulerat penitusque alias avexerat oras.

[513] obstipuit simul ipse, simul percussus Achates

[514] laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras

[515] ardebant, sed res animos incognita turbat.

[516] dissimulant et nube cava speculantur amicti

[517] quae fortuna viris, classem quo litore linquant,

[518] quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant

[519] orantes veniam et templum clamore petebant.

[520] Postquam introgressi et coram data copia fandi,

[521] maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:

[522] ‘o regina, novam cui condere Iuppiter urbem

[523] iustitiaque dedit gentis frenare superbas,

[524] Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,

[525] oramus: prohibe infandos a navibus ignis,

[526] parce pio generi et propius res aspice nostras.

[527] non nos aut ferro Libycos populare penatis

[528] venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;

[529] non ea vis animo nec tanta superbia victis.

[530] est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,

[531] terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;

[532] Oenotri coluere viri; nunc fama minores

[533] Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

[534] hic cursus fuit,

[535] cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion

[536] in vada caeca tulit penitusque procacibus Austris

[537] perque undas superante salo perque invia saxa

[538] dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.

[539] quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem

[540] permittit patria? hospitio prohibemur harenae;

[541] bella cient primaque vetant consistere terra.

[542] si genus humanum et mortalia temnitis arma,

[543] at sperate deos memores fandi atque nefandi.

[544] rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter

[545] nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

[546] quem si fata virum servant, si vescitur aura

[547] aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,

[548] non metus, officio nec te certasse priorem

[549] paeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes

[550] armaque Troianoque a sanguine clarus Acestes.

[551] quassatam ventis liceat subducere classem

[552] et silvis aptare trabes et stringere remos,

[553] si datur Italiam sociis et rege recepto

[554] tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;

[555] sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,

[556] pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,

[557] at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,

[558] unde huc advecti, regemque petamus Acesten.’

[559] talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant

[560] Dardanidae.

[561] Tum breviter Dido vultum demissa profatur:

[562] ‘solvite corde metum, Teucri, secludite curas.

[563] res dura et regni novitas me talia cogunt

[564] moliri et late finis custode tueri.

[565] quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,

[566] virtutesque virosque aut tanti incendia belli?

[567] non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,

[568] nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.

[569] seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva

[570] sive Erycis finis regemque optatis Acesten,

[571] auxilio tutos dimittam opibusque iuvabo.

[572] vultis et his mecum pariter considere regnis?

[573] urbem quam statuo, vestra est; subducite navis;

[574] Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.

[575] atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem

[576] adforet Aeneas! equidem per litora certos

[577] dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,

[578] si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.’

[579] His animum arrecti dictis et fortis Achates

[580] et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem

[581] ardebant. prior Aenean compellat Achates:

[582] ‘nate dea, quae nunc animo sententia surgit?

[583] omnia tuta vides, classem sociosque receptos.

[584] unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi

[585] submersum; dictis respondent cetera matris.’

[586] vix ea fatus erat cum circumfusa repente

[587] scindit se nubes et in aethera purgat apertum.

[588] restitit Aeneas claraque in luce refulsit

[589] os umerosque deo similis; namque ipsa decoram

[590] caesariem nato genetrix lumenque iuventae

[591] purpureum et laetos oculis adflarat honores:

[592] quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo

[593] argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

[594] tum sic reginam adloquitur cunctisque repente

[595] improvisus ait: ‘coram, quem quaeritis, adsum,

[596] Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.

[597] o sola infandos Troiae miserata labores,

[598] quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque

[599] omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,

[600] urbe, domo socias, grates persolvere dignas

[601] non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est

[602] gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.

[603] di tibi, si qua pios respectant numina, si quid

[604] usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,

[605] praemia digna ferant. quae te tam laeta tulerunt

[606] saecula? qui tanti talem genuere parentes?

[607] in freta dum fluvii current, dum montibus umbrae

[608] lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,

[609] semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,

[610] quae me cumque vocant terrae.’ sic fatus amicum

[611] Ilionea petit dextra laevaque Serestum,

[612] post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

[613] Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,

[614] casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:

[615] ‘quis te, nate dea, per tanta pericula casus

[616] insequitur? quae vis immanibus applicat oris?

[617] tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae

[618] alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?

[619] atque equidem Teucrum memini Sidona venire

[620] finibus expulsum patriis, nova regna petentem

[621] auxilio Beli; genitor tum Belus opimam

[622] vastabat Cyprum et victor dicione tenebat.

[623] tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis

[624] Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.

[625] ipse hostis Teucros insigni laude ferebat

[626] seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.

[627] quare agite, o tectis, iuvenes, succedite nostris.

[628] me quoque per multos similis fortuna labores

[629] iactatam hac demum voluit consistere terra;

[630] non ignara mali miseris succurrere disco.’

[631] sic memorat; simul Aenean in regia ducit

[632] tecta, simul divum templis indicit honorem.

[633] nec minus interea sociis ad litora mittit

[634] viginti tauros, magnorum horrentia centum

[635] terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,

[636] munera laetitiamque dii.

[637] at domus interior regali splendida luxu

[638] instruitur, mediisque parant convivia tectis:

[639] arte laboratae vestes ostroque superbo,

[640] ingens argentum mensis, caelataque in auro

[641] fortia facta patrum, series longissima rerum

[642] per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

[643] Aeneas (neque enim patrius consistere mentem

[644] passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,

[645] Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat;

[646] omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

[647] munera praeterea Iliacis erepta ruinis

[648] ferre iubet, pallam signis auroque rigentem

[649] et circumtextum croceo velamen acantho,

[650] ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,

[651] Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,

[652] extulerat, matris Ledae mirabile donum;

[653] praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,

[654] maxima natarum Priami, colloque monile

[655] bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.

[656] haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

[657] At Cytherea novas artis, nova pectore versat

[658] consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido

[659] pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

[660] incendat reginam atque ossibus implicet ignem.

[661] quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;

[662] urit atrox Iuno et sub noctem cura recursat.

[663] ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

[664] ‘nate, meae vires, mea magna potentia, solus

[665] nate patris summi qui tela Typho?a temnis,

[666] ad te confugio et supplex tua numina posco.

[667] frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum

[668] litora iactetur odiis Iunonis acerbae,

[669] nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

[670] hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur

[671] vocibus, et vereor quo se Iunonia vertant

[672] hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.

[673] quocirca capere ante dolis et cingere flamma

[674] reginam meditor, ne quo se numine mutet,

[675] sed magno Aeneae mecum teneatur amore.

[676] qua facere id possis nostram nunc accipe mentem:

[677] regius accitu cari genitoris ad urbem

[678] Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,

[679] dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;

[680] hunc ego sopitum somno super alta Cythera

[681] aut super Idalium sacrata sede recondam,

[682] ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.

[683] tu faciem illius noctem non amplius unam

[684] falle dolo et notos pueri puer indue vultus,

[685] ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido

[686] regalis inter mensas laticemque Lyaeum,

[687] cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,

[688] occultum inspires ignem fallasque veneno.’

[689] paret Amor dictis carae genetricis, et alas

[690] exuit et gressu gaudens incedit Iuli.

[691] at Venus Ascanio placidam per membra quietem

[692] inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos

[693] Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum

[694] floribus et dulci aspirans complectitur umbra.

[695] Iamque ibat dicto parens et dona Cupido

[696] regia portabat Tyriis duce laetus Achate.

[697] cum venit, aulaeis iam se regina superbis

[698] aurea composuit sponda mediamque locavit,

[699] iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus

[700] conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.

[701] dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris

[702] expediunt tonsisque ferunt mantelia villis.

[703] quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam

[704] cura penum struere et flammis adolere penatis;

[705] centum aliae totidemque pares aetate ministri,

[706] qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.

[707] nec non et Tyrii per limina laeta frequentes

[708] convenere; toris iussi discumbere pictis.

[709] Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum,

[710] flagrantisque dei vultus simulataque verba,

[711] pallamque et pictum croceo velamen acantho.

[712] praecipue infelix, pesti devota futurae,

[713] expleri mentem nequit ardescitque tuendo

[714] Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.

[715] ille ubi complexu Aeneae colloque pependit

[716] et magnum falsi implevit genitoris amorem,

[717] reginam petit. haec oculis, haec pectore toto

[718] haeret et interdum gremio fovet inscia Dido

[719] insidat quantus miserae deus. at memor ille

[720] matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum

[721] incipit et vivo temptat praevertere amore

[722] iam pridem resides animos desuetaque corda.

[723] Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,

[724] crateras magnos statuunt et vina coronant.

[725] fit strepitus tectis vocemque per ampla volutant

[726] atria; dependent lychni laquearibus aureis

[727] incensi et noctem flammis funalia vincunt.

[728] hic regina gravem gemmis auroque poposcit

[729] implevitque mero pateram, quam Belus et omnes

[730] a Belo soliti; tum facta silentia tectis:

[731] ‘Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,

[732] hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis

[733] esse velis, nostrosque huius meminisse minores.

[734] adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno;

[735] et vos o coetum, Tyrii, celebrate faventes.’

[736] dixit et in mensam laticum libavit honorem

[737] primaque, libato, summo tenus attigit ore;

[738] tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit

[739] spumantem pateram et pleno se proluit auro;

[740] post alii proceres. cithara crinitus Iopas

[741] personat aurata, docuit quem maximus Atlas.

[742] hic canit errantem lunam solisque labores,

[743] unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,

[744] Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,

[745] quid tantum Oceano properent se tingere soles

[746] hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet;

[747] ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.

[748] nec non et vario noctem sermone trahebat

[749] infelix Dido longumque bibebat amorem,

[750] multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;

[751] nunc quibus Aurorae venisset filius armis,

[752] nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.

[753] ‘immo age et a prima dic, hospes, origine nobis

[754] insidias’ inquit ‘Danaum casusque tuorum

[755] erroresque tuos; nam te iam septima portat

[756] omnibus errantem terris et fluctibus aestas.’