Skip to content

Summa de Graecis litteris Beta Codicis normarum

Summa de Graecis litteris Beta Codicis normarum published on

Codex qui appellatus Beta a Thesauro Linguae Graecae (TLG®), bene merita institutione in Americanis Iunctis Civitatibus, contextus atque instructus est ut per Latinas litteras Graece scriberetur.

Cum Beta Codicis normarum corpus ad situm Thesauri Linguae Graecae (TLG®) in pagina Beta Codici dicata inveniretur, brevis introductio infra sequitur, quae lectoribus principia fundamentaque tradat.

TABULA TRANSCRIPTIONIS

Graece Beta Codice Graece Beta Codice Graece Beta Codice Graece Beta Codice
α A ξ C Iota infrascriptum | Spiritus lenis )
β B ο O Iota ascriptum | Spiritus asper (
γ G π P Sigma lunatus (ϲ) S3 Accentus acutus /
δ D ρ R Digamma (ϝ) V Accentus circumflexus =
ε E ς S Stigma (ϛ) #2 Accentus gravis \
ζ Z σ S Koppa (ϙ) #3 Diaeresis +
η H τ T Sampi (ϡ) #5 Signum numerorum (ʹ) #
θ Q υ U Signum milium (͵) #22
ι I φ F Apostrophus (‘)
κ K χ X Signum disiunctionis (,) ,
λ L ψ Y Signum distinctionis finalis (.) .
μ M ω W Signum distinctionis imae (·) :
ν N Signum interrogationis (;) ;

 

ANNOTATIONES

De litteris grandibus

Graecae grandes litterae per asteriscum praepositum signantur.

Exemplum: ΠΛAΤΩΝ transcribendum *P*L*A*T*W*N

De diversis sigma notis

Ambo ‘σ’ et ‘ς’ in notam ‘S’ ipsam Beta Codicis mutant nulla ratione habita positionis aut mediae (Graece ‘σ’) aut ultimae (Graece ‘ς’). Nam e positione semper reddi iusta nota Graeca potest. Beta autem Codex etiam apertam ac planam sigma interioris ‘σ’ et sigma finalis ‘ς’ atque sigma ‘ϲ’, qui vocatur lunatus, indicationem praebet sicut in tabula:

Littera

Sigma medius (‘Σ’, ‘σ’)

Sigma ultimus (‘Σ’, ‘ς’)

Sigma lunatus (‘Ϲ’, ‘ϲ’)

Grandis per Beta Codicem *S *S *S3
Minuta per Beta Codicem S aut S1 S aut S2 S3

Memento notam ‘σ’ etiamsi ultimam servare ante apostrophum.

De litteris peculiaribus

Exemplum: ϜΙΛΙAΣ transcribendum *V*I*L*I*A*S

Exemplum: numerus τξϛ (Arabus 366) trascribendus TC#2

Exemplum: numerus ϡϙϛ (Arabus 996) trascribendus #5#3#2

Exemplum: numerus ͵αυξ (Arabus 1460) trascribendus #22AUC

De signis diacriticis et eorum ordine

Sunt accentus et signa diacritica transcribenda secundum differentem ordinem in litteris minutis et grandibus.

Si litteram minutam habes, hunc ordinem sequere: littera, spiritus, accentus, iota infrascriptum.

Exemplum: ᾧ transcribendum W(=|

Si litteram grandem habes, hunc ordinem sequere: asteriscum, spiritus, accentus, littera, iota ascriptum.

Exemplum: ᾯ transcribendum *(=W|

Exemplum alterum: ᾌδης transcribendum *)/A|DHS

at tamen: Ἂϊδης transcribendum *)/AI+DHS

Expliciunt annotationes.